monumenta.ch > Hieronymus > 46
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLV <<<     >>> XLVII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLVI

1 (Vers. 26 et seqq.) Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Iacob Aegyptum, et quae exierunt de femoribus eius, absque mulieribus filiorum Iacob, animae sexaginta sex; filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, septuaginta quinque. Quod excepto Ioseph et filiis eius sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Iacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim, et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in Aegypto animae novem: sciamus in Hebraeo pro novem, esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam Iacob intraret Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth Putipharis filia in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse [Facti sunt autem filii Manasse. Integra isthaec pericope addita fuit in LXX translatorum editione; unde proclivis fuit error in numero animarum, quae ingressae sunt Aegyptum cum Patriarcha Iacob.], quos [Al. quem] genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad; filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, et Thaam [Suthalaam et Thaam. Pro, et Thaan libri antea editi legunt corrupte Ethaan, et deinde Edom pro Edem. Quamvis enim in LXX Rom. edit. scriptum hic reperiatur Ἐδὼμ, in manuscripto tamen Alexandrino legimus Ἐδὲμ, iuxta exemplaria mss. S. Hieronymi. MARTIAN.]: filii vero Suthalaam Edem, [Atque adeo obelis praenotatur in quibusdam Graecis codicibus, cuiusmodi unum Coislinianum memorat Montfauconius.] additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque [Duo mss.: Numquid enim, et deinde potuerint? sub interrogandi nota.] enim illo tempore, quo ingressus est Iacob Aegyptum, eius aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Iacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt [Al. pepererunt] in Aegypto tres animas, Ioseph scilicet, cum duobus filiis eius, septuagesimus autem ipse fuerit Iacob. Hanc rem, ne cui videamur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta Interpretes in Deuteronomio (X, 22) [Nunc in uno Romano exemplari ita invenire est, quemadmodum in suo Hieronymus legit, septuaginta animae.] transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Iacob [Al. Israel] in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim Septuaginta Interpretes, qui hic septuaginta quinque animas per πρόληψιν, cum Ioseph, et posteris suis Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum intrasse [Al. introisse memorant] memorarunt. Quod si e contrario nobis illud opponitur, quomodo in Actibus Apostolorum (VII), in concione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum; facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere [Eo igitur sensu in Actis referuntur septuaginta quinque, quo penes ipsos LXX id est, per πρόληψιν.] adversus eam Scripturam, quae iam fuerat gentibus divulgata. Et utique maioris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus, et vilis, et non magnae fidei in nationibus [Al. gentibus] ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae iam fuerant in gentibus divulgata: licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum [Tantum vero abest, ut in hac ipse versaretur opinione Hieronymus, ut e contrario post vernaculum Hebraeum sermonem, quem in Luca ab ipsis incunabilis supponit, lib. de Scriptoribus Eccles. cap. VII, cum dicat, Graeci sermonis, quem nempe studio compararit, non ignarum. Nec dubitandum, Iudaeum iam illum exstitisse, antequam Christo nomen daret, maxime si fidem adhibeas antiquis auctoribus, Origeni, sive Adamantio cuidam in Dialogis adversus Marcianitas, et Epiphanio Haeres. LI, 11, qui eum e numero LXX discipulorum tradunt exstitisse. Praetereo Hebraismos in eius scriptis, non contemnendae eruditionis hominibus observatos.] Hebraeas litteras ignorasse.
2 (Vers. 28.) Iudam vero misit ante se ad Ioseph, ut occurreret ei ad urbem Heroum in terram Ramesse. In Hebraeo nec urbem habet Heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gesen. Nonnulli Iudaeorum asserunt [Dixisset, somniant: homines Geographiae impertissimi. Regio Gessen eadem est ac Terra Ramesses, ex qua civitate nomen obtinet: quod ex subsequenti cap. vers. 11, perspicuum est. Recte suo sensu habent LXX Heroum, quae urbs, Ptolemaeo Heropolis, erat ad extremam oram Sinus Arabici, qui et Sinus Heropolis dicebatur.], Gesen nunc Thebaidem vocari. Et id quod postea sequitur: Dedit eis, ut possiderent Aegypti [Al. in Aegypto] optimam terram in Ramesse, pagum Arsenoitem sic olim vocatum autumant.
Hieronymus HOME