monumenta.ch > Hieronymus > 45
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLIV <<<     >>> XLVI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLV

1 (Vers. 9 et 10.) Descende ergo ad me, ne steteris, et habitabis in terra Gesen Arabiae. Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit, quod terra Gesen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur GESEM, quod mihi nequaquam [Gessen enim in imbrem vertitur. Apud LXX legimus cum extremo, m, ἐν γῇ Γεσὲμ, in terra Gesem. Hoc quoque modo fuit scriptum nomen Gesem in Latinis exemplaribus, quae Hieronymus nostros codices vocat, Latinorum scilicet codices quibus propioribus Christo saeculis usae sunt occidentis Ecclesiae, ante Hieronymianam versionem ex Hebraeo fonte derivatam. MARTIAN. ---Scribendum nempe est Gesen, cum n ad Hebraeum . Neque vero Latini tantum codices cum m corrupte efferebant, sed et Graeci Γεσὲμ: e quibus notandum in uno Complut. non haberi additum Ἀραβίας.] placet, terram signat complutam; GESEM enim in imbrem vertitur.
2 (Vers. 17.) Dixit autem Pharao ad Ioseph, dic fratribus tuis, hoc facite: onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan. Pro vehiculis, quae Septuaginta, et Theodotio, [Meus ms. et Reginae alter ΤΑ ΠΟΡΙΑ, quemadmodum et in aliis exemplaribus legi notatum est in nupera τῶν LXX editione: alit. Πορεῖα. Atque erant quidem πόρια, sive πορεῖα, currus, sive vehicula ad aliquid transferendum: unde et στρατιωτικὰ πόρια, navigia ad milites transportandos. Nec aliter legi debere puto in alio vetustiori Regin. ms. ubi est ΘΑ ΘΥΩΡΥΑ, siquidem compertum est mihi, eius descriptorem codicis litteram Π in apographo pro duabus hisce ΤΙ accepisse, quas litteras pro Θ et Υ continuo effert. Diu autem, multumque est, quod apud LXX τὰ φορεῖα obtinet.] τὰ φορεῖα interpretati sunt, iumenta reliqui transtulerunt.
3 (Vers. 21.) Et dedit illis cibaria in via. Verbum SEDA, quod hic omnes ore consono, ἐπισιτισμὸν, id est, cibaria, vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt, Viduam eius benedicens benedicam [Psal. CXXXI, 15], (licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήρᾳ, nonnulli legant θήραν), in Hebraeo habet SEDA, id est, Cibaria eius benedicens benedicam. Porro θήραν venationem [Et vero ita ipse Hieronymus in sua ex Hebraeo interpretatione transtulit, Venationem eius benedicens benedicam. In quem locum Pseudo-Hieronymus, Pro vidua, inquit, id est, χήρα, et Hebraea volumina, et ipsi LXX θήραν habent; sed propter novitatem verbi, et unius litterae demutationem, paulaum obtinuit, ut pro θήρα legeretur χήρα, maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. Θήρα Symmachus et Aquila cibaria interpretati sunt.] magis potest sonare, quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte [Corrupte atheran nuncupant. In quibusdam mss. codicibus corrupta haec vox dicitur Catheran, in altero Athertin, in Colbertino vetustissimo Graece ΗΘΗΡΑΝ. Videant nunc eruditi linguae Aegyptiacae quae sit inter variantes lectiones caeteris praeferenda. MARTIAN. ---Martianaeus in suis mss. invenit Catheran, et Athertin, et Graece ΗΘΗΡΑΝ, e quibus lectionibus, quae praeferenda sit, eruditis linguae Aegyptiacae permittit. Optime vero habet impressa lectio, quam et mss. nostri omnes confirmant, quorum unus Graece ΑΘΗΡΑΝ aeque bene effert. Sic porro ipse vocat Cassianus olim Aegyptius Asceta Collat. 15, c. 10, Atheram, quam pro lenticulae pulmento accipit. Hesychio autem ἀθήρα sive ἄθαρα, est edulium Aegyptiis parari solitum ex tritico et lacte. Sed et Plinius lib. XXII, cap. 25, Atharam Aegyptiorum memorat.] atheran
Hieronymus HOME