monumenta.ch > 123
Epistulae, 4, 122. AD RUSTICUM, <<<     >>> 124. AD AVITUM . περὶ ἀρχῶν.

Hieronymus, Epistulae, 4, 123[Alias 11. Scripta anno 409.] AD AGERUCHIAM [Variant, ut ab aliis quoque adnotatum est, Mss. exemplaria, aliis Geruntiam, vel Gerontiam, aliis Agerusiam, vel Acherusiam, vel tandem Acherundiam, legentibus. Vera tamen ex Hieronymi allusione probatur lectio, Agerochia, non ut Martianaeo visum est ab Ἀγήρως, quae vox immortalem, vel non sentientem senectutem significet, sed neque, ut Victorius putat, a congregando, quod Graecis est ἀγείρω, ducto nomine futurorum vaticinio, quod scilicet aviae, matris, amitaeque, probatarum in Christo feminarum, eam turba circumstaret; verum a strenuitate animique constantia, ac fortitudine, ut Graece sonat nomen ἀγερωχία, Agerochia, quo sensu et a Gregorio Nazianzeno de Nona, et a Philostrato l. 2. de Vita Apollonii, et ab aliis sumitur, et Hier. heic quasi digito notat. Lexicum Graecum ineditum mirandae vetustatis, cuius apographum apud nos est, et κατὰ Ὠρίωνα τὸν θηβαῖον, celebrem nempe illum ac desideratissimum, inscribitur, Αγέρωχος interpretatur ὁ ἃγαν αυχῶν, qui valde gloriatur, quae proposito nostro etymologia ipsa quoque incongrua non est. Quod autem Victorius virginem Ageruchiam vocat, memoriae, ut videtur lapsu, dixerit.]. [De Monogamia.]

1 [Ageruchiam adolescentulam viduam a secundis nuptiis dehortatur, reiiciens argumenta quae in contrarium facere videbantur, atque in hunc eumdem finem mundi calamitates illi ob oculos ponens.]
In vetere via, novam semitam quaerimus, et in antiqua detritaque materia, rudem artis excogitamus elegantiam, ut nec eadem sint, et eadem sint. Unum iter, et perveniendi quo cupias, multa compendia. Saepe ad viduas scripsimus, et in exhortationem eadum multa de Scripturis sanctis exempla repetentes, varios testimoniorum flores in unam pudicitiae coronam texuimus. Nunc ad Ageruchiam nobis sermo est, quae quodam vaticinio futurorum, ac Dei praesidentis auxilio, nomen accepit. Quam aviae, matris, amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat. Quarum avia Metronia, per quadraginta annos vidua perseverans, Annam nobis filiam Phanuelis de Evangelio retulit [Luc. 3. 36]. Benigna, mater quartum, et decimum viduitatis implens annum, centenario virginum choro cingitur. [Gravio probatur magis Soror celerini patris Agerochia, ut ipsa quoque amita soror Celerini patris Agerochia nominata sit.] Soror Celerini, patris Ageruchiae, qui parvulam nutrivit infantem, et in suo natam suscepit gremio, per annos viginti mariti solatio destituta, erudit neptem; docens quod a matre didicit.2 Haec brevi sermone perstrinxi, ut ostendam adolescentulam meam non praestare monogamiam generi suo, sed reddere: nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus execrandam, si negare tentaverit: praesertim cum posthumus eius Simplicius nomen patris referat, et nulla sit excusatio desertae ac sine haeredibus domus; sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut quod propter intemperantiam suam faciunt, videantur facere desiderio liberorum. Sed quid ego quasi ad retrectantem loquor, cum audiam eam multos Palatii [Victorius, quem Martianaeus sequitur, proceres, haud satis congrua lectione. Procos vero, quam nos reposuimus, et Veronen. Ms. et vetustiores impressi libri omnes probant, estque in primis, contextum si attenderis, ad Hieronymi mentem.] procos, Ecclesiae vitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut viduae nostrae castitatem probent, quam et nobilitas, et forma, et aetas, et opes faciunt cunctis appetibilem: ut quanto plura sunt, quae impugnant pudicitiam, tanto victricis maiora sint praemia?3 Et quia nobis de portu egredientibus, quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et Apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de viduis disputans ait: Volo autem iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam [1. Tim. 5. 14][. et 15]: oportet primum sensum tractare praecepti, et omnem loci huius continentiam [contextum sive complexum orationis] discutere; atque ita Apostolicis vestigiis insistentem, ne transversum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare. Supra scripserat qualis vidua esse deberet: Unius viri uxor, quae liberos educavit, quae in bonis operibus habuit testimonium, suae tribulatis de sua substantiola subministravit [Ibid. 9. et 10]; cuius spes Deus est, et quae permanet in obsecratione, et orationibus nocte ac die [Ibid. 5]. Post quae iungit contraria: Quae autem iu deliciis est, vivens mortua est. Statimque infert, ut discipulum suum muniat omni arte doctrinae: Adolescentiores autem viduas devita, quae cum lascivierint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem quod primam fidem irritam fecerunt [1 Tim. 11 ][et 12]. Propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam viri sui Christi (hoc enim καταστρηνιάσωσι[Plerique omnes καταστρηνιᾶσθαι interpretantur licenter, seu molliter, aut delicate se gerere, deliciari, lascivire, aut quid simile; quod autem fornicari in iniuriam Christi, Hieronym. explicat, latiori equidem sensu accipiendum videatur.] Graecus sermo significat) vult Apostolus alterum matrimonium, praeterens digamiam fornicationi: secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium.4 Simulque singula testimonii verba tractanda sunt. Volo, inquit, adolescentulas nubere. Cur quaeso? quia nolo adolescentulas fornicari. Procreare filios. Quam ob causam? ne metu partus ex adulterio, filios necare cogantur. Matresfamilias esse. Quare obsecro? quia multo tolerabilius est digamam esse, quam scortum, et secundum habere virum, quam plures adulteros. In altero enim miseriarum consolatio, in altero poena peccati est. Sequitur: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; in quo brevi accinctoque praecepto, multa simul monita continentur. Ne propositum viduae exquisitior cultus infamet. Ne oculorum nutibus, et hilaritate vultus, iuvenum post se greges trahat. Ne aliud verbo, aliud habitu polliceatur, et conveniat ei versiculus ille vulgatus: Risit, et arguto quiddam promisit ocello, [Ovid. in Elegiis amatoriis, lib. 3. Eleg. 22] Atque ut omnes nubendi causas brevi sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit, dicens: Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ideo ergo secunda, et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a Satana abstrahat, ut magis mulierem qualicumque viro iunctam faciat esse, quam diabolo. Sed et ad Corinthios tale quid loquitur: Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis, si sic permanserint, ut ego. Si autem non se continent, nubant: Melius enim est nubere, quam uri [1. Cor. 7. 8][. 9]. Cur Apostole? Statim intulit, quia peius est uri [Haec duo verba, quam uri in hoc contextu obduci vult- Gravius iuxta fidem veteris exemplaris, et consequentiam sermonis.].5 Alioquin absolutum bonum est, et sine comparatione peioris, esse quod Apostolus est, id est, solutum, non ligatum; nec servum, sed liberum; cogitantem ea quae Dei sunt, non ea quae uxoris. Et protinus in consequentibus: Mulier, inquit, alligata est viro, quamdiu vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est: cui vult nubat; tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum consilium meum. Puto autem quod, et ego spiritum Dei habeam [Ibid. 39], et in hoc idem sensus est, quia idem spiritus; Diversae Epistulae, sed unus auctor Epistularum. Vivente viro, mulier alligata est; et mortuo, soluta. Ergo matrimonium vinculum est, et viduitas solutio. Uxor alligata est viro, et vir uxori alligatus est: in tantum, ut sui corporis non habeant potestatem, et alterutrum debitum reddant. Nec possint habere pudicitiae libertatem, qui serviunt dominatui nuptiarum. Quodque addidit, tantum in Domino, amputat Ethnicorum coniugia, de quibus in alio loco dixerat: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae conventio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cum idolis [2. Cor. 6. 14. et seqq.]? Ne scilicet aremus in bove, et asino [Deuter. 22. 10]: ne tunica nuptialis, vario sit texta subtegmine. Extemploque tollit quod concesserat, et quasi poeniteat cum sententiae suae, retrahit: Beatior erit, si sic permanserit; suique hoc magis [Heic vocem dicit restituimus, et supra atque infra quaedam alia minoris momenti emendavimus.] dicit esse consilii. Quod ne contemnatur ut hominis: Spiritus Sancti auctoritate confirmat, ut non indulgens homo fragilitati carnis humanae; sed in Apostolo Spiritus Sanctus praecipiens audiatur. Nec sibi in eo annorum puellarium debet vidua blandiri, quod non minus sexagenariam eligi praecipit [1. Tim. 5. 9]. Neque enim innuptas, vel iuvenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: Tempus breve est: Superest, ut, et qui habent uxores sic sint, quasi non habeant [1. Cor. 7. 29]; sed de his viduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum, et nepotum cervicibus imponuntur. Quibus imperat, ut discant domum suam colere, et remunerare parentes et sufficienter eis tribuere, ut non gravetur Ecclesia, et possit certis viduis ministrare. De quibus scriptum est: Honora viduas, quae verae viduae sunt [1. Tim. 5. 3], hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi, adolescentulas viduas, exceptis his quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, et propinquorum ministerio delegari. Honor autem impraesentiarum, vel pro eleemosyna, vel pro munere accipitur, ut est illud, Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina [1. Tim. 5. 17]. Et in Evangelio Dominus disserit mandatum Legis, in quo dicitur: Honora patrem tuum, et matrem tuam [Exod. 20. 21]; non in verborum sono, qui inopiam parentum, cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debere intelligi. Iubente enim Domino, ut filii alerent parentes pauperes, et redderent beneficia senibus, quae parvuli acceperant, Scribae, et Pharisaei e contrario docebant filios, ut parentibus responderent: Corban, hoc est, donum, quod altari pollicitus sum, et in templi dona promisi, [Libentius legerem etsi a me non acceperis, ut etiam Victorius coniecerat. Hic enim est sensus, quem Hier. intendit, etsi nempe templo non tibi dedero, vertetur tamen donum in tuum refrigerium. Gravius in nostram sententiam etiam veterum exemplarium fidem contestatur, et Origenis, ac Hieronymi in Matthaeum interpretationes laudat.] si tu a me acceperis cibos, vertetur in tuum refrigerium. Atque ita fiebat, ut egentibus patre, et matre, sacrificium offerrent filii, quod Sacerdotes Scribaeque consumerent. Si ergo Apostolus pauperes viduas (eas tamen quae adolescentulae sunt, et nulla debilitate franguntur) cogit suis manibus laborare, ne gravetur Ecclesia, et possit anus viduas sustentare; qua excusatione utetur, quae opibus mundi affluit, quae potest etiam aliis ministrare, et de iniquo mammona sibi facere amicos, qui possint eam in aeterna tabernacula recipere? Simulque considera, quod vidua non eligatur nisi unius viri uxor: et nos [Contra Hieronymi mentem legerat Editor Benedictinus, Et nos putamus. Reatinus paulo rectius putabamus: sed neque haec lectio nobis satis probatur, legendumque arbitramur, et non putandum.] putamus Sacerdotum hoc tantum esse privilegium, ut non admittatur ad altare, nisi qui unam habuerit uxorem. Non solum enim ab officio Sacerdotii digamus excluditur; sed et ab eleemosyna Ecclesiae, dum indigna putatur stipe, quae ad secunda coniugia devoluta est. Quanquam lege Sacerdotali [Sumptum argumentum ex Tertulliani lib. de Exhortatione castitatis, ubi monogamiae sic astruit necessitatem, «Omnes, inquit, nos Deus vult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Unus Deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo nisi et laici ea observent, per quae Presbyteri alleguntur, quomodo erunt Presbyteri qui de laicis alleguntur.»] teneatur, et laicus, qui talem praebere se debet, ut possit eligi in Sacerdotium. Non enim eligitur, si digamus fuerit. Porro eliguntur ex laicis sacerdotes. Ergo et laicus tenetur mandato, per quod ad sacerdotium pervenitur.7 Aliud est quod vult Apostolus: aliud quod cogitur velle. Ut concedat secunda matrimonia meae est incontinentiae, non illius voluntatis. Vult omnes esse sicut seipsum, et ea cogitare quae Dei sunt, et solutos nequaquam ultra alligari. Sed si labentes, per incontinentiam ad barathrum stupri viderit pervenire; digamiae porrigit manum, ut cum una magis, quam cum pluribus volutentur. Quod nequaquam ut amare dictum, et contra Apostoli regulam, secundus nuptiator exaudiat. Duae enim sunt Apostoli voluntates: una qua praecepit, Dico autem innuptis, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, sicut et ego. Altera qua indulget: Si autem non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Primum quid velit: deinde quid cogatur velle, demonstrat. Vult nos permanere post nuptias, sicut seipsum: et propositae beatitudinis Apostolicum ponit exemplum. Sin autem nos viderit nolle quod ipse vult, incontinentiae nostrae tribuit indulgentiam. Quam e duabus eligimus voluntatem, quod magis vult, et quod per se bonum est: an quod mali comparatione fit levius, et quodam modo nec bonum est, quia praefertur malo? Ergo si eligimus, quod Apostolus non vult, sed velle compellitur, imo acquiescit deteriora cupientibus, non Apostoli, sed nostram facimus voluntatem [Praesidio veteris codicis hunc quem depravatum putat locum, sic Gravius restituit. «Legimus in veteri Testamento Pontifices semel maritos, et filias sacerdotum si viduae fuerint, etc.» In quam rem Levitici locum adducit, «Si filia Sacerdotis cuilibet e populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. Si autem vidua, vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris tui, sicut puella consueverat, aletur de cibis patris sui.] Legimus in veteri Testamento [Levit. 22][et Ezech. 44]: Semel maritatas filias Sacerdotum, si viduae fuerint, vesci debere de sacerdotalibus cibis: mortuisque [Victor. mortuisque sic a patre exhibendum inferiarum officium, etc.] sicut patri, et matri sic exhibendum inferiarum officium. Sin autem alios viros acceperint, alienas eas, et a patre, et a sacrificis fieri, et inter externas debere deputari.8 Quod quidem observat, et gentilitas, in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat veritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo; [Ex Tertullian. de Exhortat. castitatis, notante Gravio. «Invenit diabolus post luxuriam castitatem perditricem, quomodo reus sit Christianus qui castitatem recusaverit conservatricem.] qui et castitatem reperit perditricem. Hierophanta apud Athenas [Martianaeus alique editi eviratur, falso, pro duobus verbis eiurat virum, vel ut alii Mss. habent, eierat virum, quae nobis lectio restituta, unaque vera est, et ad fidem Mss. Neque enim eviratus erat apud Athenas Hierophanta, sed virum eiurabat. Eierare autem, sive eiurare, renuntiare est, sive abdicare, atque adeo virum eierare, perinde est atque ab omni generatione abstinere. Eiurat, qui iurat quod desideratur, a se praestari non posse, ait Sext. Pompeius. Petronius quoque in Satyrico: Si eiuras hodiernam bilem, una coenabimus. Tacitus consulatum et imperium eiurare dixit. Tandem Seneca in Suasoria pro M. Tullio Asinii Pollionis: Nec mora fuit, quin eiuraret suas, quas cupidissime effuderat orationes. De Hierophantis vero Iulianus Orat. V. οὔτω δὲ καὶ παρὰ Ἀθηναίοις, οὶ τῶν ἀῤῥήτων ἀπτόμενοι παναγεῖς εἰσι, καὶ ὸ τούτων ἐξάρχων Ἱεροφάντης ἀπέστραπται πᾶσαν τὴν γένεσιν. «;Apud Athenienses qui arcana illa tractant, castissime degunt tum eorum Antistes Hierophanta ab omni generatione prorsus abstinet.» Ex quibus plane videas quam male apud Hieronymum hoc eiurandi verbum docti viri exturbant, contra Mss. quam et ipsi proferunt fidem.] eiurat virum, et aeterna debilitate fit castus. Flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur. Flaminea quoque unius mariti eligitur uxor. Ad tauri Aegyptii sacra semel maritus assumitur. Ut omittam virgines Vestae, et Apollinis, Iunonisque [Tertullian. I. 1. ad Uxorem c. 6. Acheae Iunoni, inquit, apud Aegium oppidum virgo sortitur. Pro Achivae autem voce Erasm. Argivae legendum censuit, quod non probatur; alii mallent Achaicae, quemadmodum alibi apud Tertullian. lib. de Exhortat. castitatis legitur.] Achivae, et Dianae ac Minervae, quae perpetua sacerdotii virginitate marcescunt. Stringam breviter reginam Carthaginis, quae magis ardere voluit, quam Hiarbae regi nubere: et Hasdrubalis uxorem, quae apprehensis utraque manu liberis, in subiectum se praecipitavit incendium, ne pudicitiae damna sentiret: et Lucretiam, quae amissa gloria castitatis, noluit pollutae conscientiae supervivere. Ac ne multa longo sermone contexam, quae potes de primo contra Iovinianum volumine ad aedificationem tuam sumere, unum tantum, quod in patria tua gestum est, repetam; ut scias pudicitiam etiam barbaris ac feris, et sanguinariis gentibus esse venerabilem. Gens Theutonum [Martian. post Erasm. ex ultimis Gallorum Oceani atque Germaniae. Vid. Valer. Maxim. lib. 6. cap. 1.] ex ultimis Oceani atque Germaniae profecta littoribus, omnes Gallias inundavit; saepiusque caesis Romanis exercitibus, apud Aquas Sextias Mario pugnante, superata est. Quorum trecentae matronae, cum aliis se viris captivitatis conditione tradendas esse didicissent, primum Consulem deprecatae sunt, ut templo Cereris ac Veneris in servitium traderentur. Quod cum non impetrarent, submovente eas lictore, parvulis caesis liberis, mane mortuae sunt repertae, suffocatis laqueo faucibus, et mutuis complexibus se tenentes.9 Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captivitas, hoc matrona nobilis faciet? et experietur alterum virum, quae priorem aut bonum perdidit, aut malum experta est, ut rursum contra iudicium Dei facere nitatur? Quid si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium [al. societur et tertio]? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut nihil sit quo a meretricibus differat? Omni ratione viduae providendum est, ne castitatis primos excedat limites. Quos si excesserit, et verecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut Prophetam mereatur audire dicentem: Facies meretricis facta est tibi: Impudorata es tu [Ierem. 3. 3]. Quid igitur? Damnamus secunda matrimonia? Minime; sed prima laudamus. Abiicimus de Ecclesia digamos? Absit: sed monogamos ad continentiam provocamus. In Arca Noe non solum munda, sed et immunda fuerunt animalia. Habuit homines, habuit et serpentes. In domo quoque magna, vasa diversa sunt; alia in honorem, alia in contumeliam [2. Tim. 2. 20]. Est crater ad bibendum; est et matula ad secretiora naturae. Nam cum in semente terrae bonae, centesimum, et sexagesimum, et trigesimum fructum Evangelia doceant [Matth. 13. 8]; et centenarius pro virginitatis corona, primum gradum teneat; sexagenarius pro labore viduarum, in secundo sit numero; tricenarius foedera nuptiarum, ipsa [Veterum morem per digitos numerandi innuit, de quo plura dicenda nobis erunt lib. 1. advers. Iovinianum. Heic unum atque alterum Bedae locum praestabit recoluisse. «Cum, inquit, triginta notare volueris, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu. Cum dicis sexaginta, pollicem curvatum indice circumflexo diligenter a fronte praecinge.»] digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero? Imo extra numerum. Certe in bona terra non oritur, sed in vepribus, et spinetis vulpium, quae Herodi impiissimo comparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit: si publicarum libidinum victimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus.10 Rem dicturus sum incredibilem, sed multorum testimoniis approbatam. Ante annos plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis iuvarem Damasum Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem, vidi duo inter se paria, vilissimorum e plebe hominum comparata, unum qui viginti sepelisset uxores, alteram quae vicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio virorum pariter ac feminarum, post tantas rudes quis quem prius efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente, coronatus, et palmam tenens, [Nobis placeret, adoreasque per singulas subclamante, videlicet populo: quae lectio ex ipsis Mss. ubi est adoreasque per singula subclamantes, levissima mutatione inducta conficitur.] adoreamque per singulos sibi acclamantes, uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicemus tali mulieri? Nempe illud, quod Dominus Samaritanae: Viginti duos habuisti maritos, et iste a quo nunc sepeliris, non est tuus [Ioan. 4].11 Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noveris, quibus incontinentibus et miseris subvenitur; sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. Sufficit tibi quod primum perdidisti virginitatis gradum, et per tertium venisti ad secundum, id est, per officium coniugale, ad viduitatis continentiam. Extrema, imo abiecta ne cogites: nec aliena et longe posita exempla perquiras. Habes aviam, matrem, et amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina, et praecepta vivendi, norma virtutum est. Si enim multae in coniugio, viventibus adhuc viris, intelligunt illud Apostoli: Omnia licent, sed non omnia expediunt [1. Cor. 6. 12], et castrant se propter regna coelorum, vel a secunda nativitate post lavacrum ex consensu, vel post nuptias ex ardore fidei; cur vidua quae iudicio Dei, virum habere desiit, non illud laetabunda congeminet, Dominus dedit, Dominus abstulit [Iob. 1]; et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, nec rursum ancilla fiat hominis? Et certe multo laboriosius est, non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit: et viduitas in eo sollicitior, quod praeteritas animo recolit voluptates: MAXIME SI SE virum putet perdidisse, non praemisisse: quorum alterum doloris, alterum gaudii est.12 Primi hominis creatura nos doceat, plures nuptias refutare. Unus Adam, et una Eva, imo una ex eo costa separatur in feminam. Rursumque quod divisum fuerat, nuptiis copulatur, dicente Scriptura: Erunt duo in carnem unam; non in duas, nec in tres. Propter quod relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae [Genes. 2. 24]; certe non uxoribus. Quod testimonium Paulus edisserens, ad Christum refert, et ad Ecclesiam [1. Cor. 6. 16. et seqq.]; ut primus Adam in carne, et secundus in spiritu monogamus sit. [Legi Gravius iubet sic una, etc.] Sit una Eva mater cunctorum viventium, et una Ecclesia parens omnium Christianorum. Sicut illam maledictus Lamech in duas divisit uxores, sic hanc haeretici in plures Ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsim Ioannis, synagogae magis diaboli appellandae sunt [Apoc. 2. 9], quam Christi conciliabula. Legimus in Carminum libro, Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae, quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae [Cant. 6]. Ad quam scribit idem Ioannes Epistulam, Senior, [Nomen Electae, ut proprium hoc loco atque alibi saepe Hier. interpretatur.] Electae dominae, et filiis eius [2. Ioan. 1]. Sed et in Arcam quam Petrus Apostolus sub typo interpretatur Ecclesiae [1. Petr. 3], Noe cum tribus filiis, singulas, non binas uxores introduxit [Genes. 6]. Etiam de immundis animalibus bina sumuntur, masculus, et femina: ut ne in bestiis quidem, serpentibusque, crocodilis, ac lacertis, digamia habeat locum. Quod si de mundis septena ponuntur, id est, imparia: et in hoc virginitatis ac pudicitiae palma monstratur. Egressus enim de Arca Noe, Deo victimas immolavit: non utique de pari, sed de impari numero, quia alterum foetibus atque coniugio, alterum sacrificio praeparatum est.13 At [al. Atqui] Patriarchae non singulas habuerunt uxores, imo et concubinas habuere plurimas. Et, ne hoc parum sit, David multas, et Salomon habuit innumerabiles. Iudas ad Thamar, quasi ad scortum ingreditur. Et iuxta occidentem litteram, Osee Propheta non solum meretrici, sed etiam adulterae copulatur [Osee 1]. Quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas, et in exemplum Sodomae et Gomorrae, ab ultimo die deprehendamur vendentes, et ementes, nubentes, et nuptui tradentes [Matth. 24. 38], et tunc sit finis coniugii, quando terminus vitae. Quod et si post Diluvium, et ante Diluvium viguit ista sententia: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Genes. 1. 28], quid ad nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, quibus dicitur: Tempus breve est [1. Cor. 7. 29]: Et, Iam securis ad radices arborum posita est, quae silvam Legis, et nuptiarum Evangelica castitate succidat? Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus [Eccles. 3. 5]. Ieremias, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Ezechiel in Babylone, Mortua est, inquit, uxor mea; et apertum est os meum [Ezech. 24. 28]. Nec ducturus uxorem, nec ille qui duxerat, possunt in opere coniugali libere prophetare. Olim gloriae erat illum audire versiculum: Filii tui sicut novellae [al. novellatio cum August. et Hilario] olivarum, in circuitu mensae tuae; Et, Videas filios filiorum tuorum [Psal. 127]. Nunc de continentibus dicitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est [1 Cor. 6. 17]. Et, Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua [Ps. 62. 9]. Tunc oculum pro oculo: nunc verberanti maxillam, praebemus et alteram. Illo tempore bellatoribus dicebatur: Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime [Psal. 44. 4]; modo audit Petrus: Conde gladium tuum in vaginam. Qui enim gladio percutit, gladio morietur [Matth. 26. 52]. Haec dicimus, non separantes Legem, et Evangelium, ut Marcion calumniatur; sed unum atque eumdem suscipientes Deum, qui pro varietate temporum atque causarum principium, et finis; serit, ut metat; plantat, ut habeat quod succidat; iacit fundamentum, ut aedificationi, consummato saeculo, culmen imponat. Alioqui si ad sacramenta veniamus, et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed Apostolo disserente [Hanc vocem consideremus, quae deerat, ex editis vetustioribus reposuimus.] consideremus; Agar, et Sara, vel mons Sina, et Sion, duo Testamenta significant. Lia lippientibus oculis, et Rachel, quam Iacob amabat plurimum [Genes. 29], Synagogam Ecclesiamque testantur. Unde et Anna prius sterilis, Fennenae ubertate foecundior est [1. Reg. 1]. Licet et monogamia nos in Isaac, et Rebecca praecesserit: cuius solius partus Domini revelatio est. Nec ulla alia feminarum Deum per seipsam consuluit. Quid loquar de Thamar, [Turpi errore, et quem antea Reatinus editor emendaverat, Benedictinus Erasmum secutus, Ezron legit pro Zaram. Vide Gen. 38. v. 29 et 30. Quod porro subdit in eorum nativitate duos populos separatos, Iudaeos, et Gentiles significari, ex veterum Patrum est sensu, quem in Michaeae cap. 2. luculentius exponit.] quae Zaram, et Pharez geminos fudit infantes? In quorum nativitate divisa maceria, duos populos separavit: et ligata manus coccino, conscientiam Iudaeorum iam tunc Christi passione respersit. Ac de scorto prophetico, cuius similitudo vel Ecclesiam significat de gentibus congregatam: vel (quod ipsi loco magis convenit) Synagogam primum assumptam de idololatris per Abraham, et Moysen: deinde post adulterium, et negationem Salvatoris, sedentem plurimo tempore sine altari, Sacerdotibus ac Prophetis, et viri pristini consortium praestolantem; ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat [Rom. 11].14 Quasi in brevi tabella latissimos terrarum situs ostendere volui, ut pergam ad alias quaestiunculas; quarum prima de Annae consilio est: Solane perpetua moerens carpere iuventa? Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem, aut manes credis curare sepultos? Cui breviter respondeat ipsa, quae passa est: Tu lacrymis evicta meis: tu prima furentem His, germana, malis oneras, atque obiicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae, tales nec tangere curas. Non servata fides cineri promissa Sichaei [Aeneid. 4]. Proponis mihi gaudia nuptiarum: ego tibi opponam pyram, gladium, et incendium. Non tantum boni est in nuptiis quod speramus, quantum mali, quod accidere potest, et timendum est. LIBIDO TRANSACTA semper sui relinquit poenitudinem: nunquam satiatur; et extincta reaccenditur. Usu crescit, et deficit: nec rationi paret, quae impetu ducitur. Sed dices: Amplae opes, et dispensatio rei familiaris egent auctoritate viri. Scilicet perierunt domus coelibum, et nisi cum servulis tuis ipsa servieris, familiae tuae imperare non poteris. Avia tua, mater et amita, nonne auctoritatis pristinae, honorisque maioris sunt, dum eas, et tota provincia, et Ecclesiarum principes suspiciunt? Ergo [Olim nempe milites ab uxoribus ducendis lege prohibebantur, quod luculentissime in primis testatur Dio lib. 60. ubi de Claudio loquens, concessa dixit ab illo maritorum iura, τοῖς στρατευομένοις, ἐπειδὴ γυναῖκας οὐκ ἐδύναντο ἐκ γε τῶν νόμων ἔχειν: iis qui militabant quoniam uxores ex legibus habere non poterant. Caeterum, quod Gravius notat, ex Tertulliano de Exhortation. castitatis locus exprimitur. «Scilicet solis maritorum domibus bene est: perierunt caelibum familiae, spadonum, militum, aut peregrinantium sine uxoribus.»] milites, et peregrinantes, sine uxoribus sua hospitiola non regunt, et nec invitant ad convivia, nec invitantur? Quasi non possis probatae aetatis habere famulos, vel libertos, in quorum nutrita es manibus; qui praesint domui, ad publicum respondeant, tributa persolvant; qui te suspiciant, ut patronam, diligant, ut alumnam, venerentur, ut sanctam. Quaere primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur tibi [Matth. 6. 33]. Si de veste cogitaveris, lilia tibi de Evangelio proponuntur. Si de cibo, remitteris ad aves, quae non serunt, neque metunt, et Pater tuus coelestis pascit illas. Quantae virgines et viduae absque ulla sorde rumoris, suam substantiolam gubernarunt?15 Cave ne iungaris adolescentulis: ne his adhaereas, propter quas Apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. Si Timotheo dicitur: Adolescentiores viduas devita: Et iterum: Ama anus, ut matres: adolescentulas, ut sorores cum omni castitate; quare tu me commonentem non audias? Fuge personas, in quibus potest malae conversationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e trivio: Sufficit mihi conscientia mea: non curo quid de me loquantur homines. Et certe Apostolus providebat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus [Rom. 12], ne per illum nomen Dei blasphemaretur in gentibus [Ibid. 2. 24]. Habebat utique potestatem sororem mulierem circumducendi, sed nolebat se iudicari ab [Sic legisse videtur apud Apostolum 1. Corinth. X. 29. ab infideli conscientia pro ab aliena; nam et aliquot Latini codices eius lectionis supersunt, et Auctor de singularitate Clericorum inter Cypriani opera, et Primasius ad cum modum habent. Graecus quoque ἄλλος, et ἀλλότριος pro infideli alicubi accipitur.] infideli conscientia. Et cum posset de Evangelio vivere, diebus ac noctibus laborabat manibus suis, ne quem gravaret credentium. Si scandalizat, inquit, esca fratrem, in aeternum carnem non manducabo [1. Cor. 2. 13]. Dicamus et nos: Si scandalizat soror, vel frater, non unum, et alterum, sed totam Ecclesiam; nec sororem videbo, nec fratrem. Melius est rem familiarem minui, quam salutem animae perire. Melius est amittere, quod velimus, nolimus, aliquando periturum est. Melius est sponte dimittere; quam id amittere, pro quo omnia dimittenda sunt. Quis nostrum, non dicam cubitum, quod enorme est; sed unius unciolae decimam partem adiicere potest ad staturam suam? et solliciti sumus quid manducemus, aut quid bibamus? Ne cogitemus ergo de crastino: Sufficit diei malitia sua [Matth. 6. 34]. Iacob fratrem fugiens, magnis in patris domo divitiis derelictis, nudus pergit [al. profugit] in Mesopotamiam; et ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti supposito, vidit scalam ad coelum usque subrectam, et Dominum innitentem super eam: per quam ascendebant Angeli et descendebant [Gen. 28. 5]; ut nec peccator desperet salutem, nec iustus in sua virtute securus sit. Atque, ut multa praeteream (neque enim tempus est, ut assumpti testimonii omnia edisseram) post annos viginti dives dominus, et pater [al. patre] ditior, qui dudum Iordanem in baculo transierat, cum tribus turmis gregum in patriam revertitur. Apostoli toto orbe peregrini, non aes in zona, non virgam in manu, non caligas habuere in pedibus, et tamen dicere poterant: Nihil habentes, et omnia possidentes [2. Cor. 6. 10]. Et, aurum et argentum non est nobis, quod autem habemus, hoc tibi damus: in nomine Iesu Christi Nazareni, surge, et ambula [Act. 3. 6]. Non enim erant divitiarum sarcina praegravati. Et ideo stantes [Facile sibi persuadet Gravius scripsisse Hieronymum cum Moyse ex aliis Hieronymi locis, ut in Ecclesias. c. 12. Si Moysi dicitur: Ponam te in foramine petrae, etc. et in Isaiae. cap. 2. Moyses quoque in foramine petrae ponitur, etc. Helias autem stetit in ostio speluncae, 3. Reg. 19, etc.] cum Elia in foramine petrae, per angustias acus transire poterant, et posteriora Domini contemplari [3. Reg. 19]. Nos vero ardemus avaritia, et contra pecunias disputantes, auro sinum expandimus; nihilque nobis satis est. Et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: Aedificant quasi semper victuri: vivunt quasi altera die morituri. Et haec facimus, quia Domini verbis non credimus; et quia aetas optata cunctis non viciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae; sed cassa spe, annorum nobis spatia pollicetur. Nemo enim tam fractis viribus, et sic decrepitae senectutis est, ut non putet se unum adhuc annum esse victurum. Unde subrepit oblivio conditionis suae, ut terrenum animal, et iam iamque solvendum, erigatur in superbiam, et animo coelum teneat.16 Verum quid ago? Fracta navi de mercibus disputo. Qui tenebat, de medio fit, et non intelligimus [Ex Apostolo. 2. ad Thessalon. 2. 7. quibus Romani imperii finem ante Antichristi adventum significat. Solemnis porro isthaec veterum Scriptorum querela, in gravissimis suorum temporum calamitatibus, Antichristum adventare ut crederent. Hilarius contra Auxentium num. 5. ob Arianorum violentias, Necesse est, inquit, in ipsam nos aetatem Antichristi incidisse. Paria habent Basilius epist. 71. et Ambrosius lib. X. in Lucam cap. 1. et Oratione de obitu fratris sui Satyri. Sulpitius Sever. Dialog. 2. Chrysostomus homil. 33. in Ionam, et praecipue Gregorius Magnus pluribus locis, ut alios sequiorum temporum omittamus.] Antichristum appropinquare, quem Dominus Iesus Christus interficiet spiritu oris sui [2. Thes. 2. 8]. Vae praegnantibus, et nutrientibus in illa die [Marc. 13. 17][et Luc. 21]; quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. Praesentium miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod Oceano et Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Halani, [In quodam Vormatiensi Chronico Gesipedes.] Gipedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii vastarunt. Etenim Assur venit cum illis [Psal. 82. 9]. Moguntiacum [al. Maguntiacum], nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in Ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Attrebatae, [Hemistichium est Virgilianum ex Aeneid. IX. Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis. Tum ad Nemetae vocabulum, recentius urbis nomen addunt quidam codd. id est Spira.] extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus, translatae in Germaniam. Aquitaniae, Novemque populorum, Lugdunensis, et Narbonensis provinciae, praeter paucas urbes populata sunt cuncta. Quas et ipsas foris gladius, intus vastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exuperii merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae iam iamque periturae, quotidie contremiscunt, recordantes [Laudatum Vormatien. Chronic. irruptionis Africae.] irruptionis Cimbricae, et quidquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur.17 Caetera taceo, ne videar de Dei desperare clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias, non erant nostra, quae nostra sunt. Et per annos triginta fracto Danubii limite, in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. Aruerunt vetustate lacrymae. Praeter paucos senes, omnes in captivitate et obsidione generati, non desiderabant, quam non noverant libertatem. Quis hoc credet? quae digno sermone historiae comprehendent? Romam in gremio suo, non pro gloria, sed pro salute pugnare? imo ne pugnare quidem, sed auro et cuncta supellectile vitam redimere? Quod non vitio Principum [Arcadius et Honorius.], qui vel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris [Stilicon Vandalis cognatus.], qui nostris contra nos opibus armavit inimicos. Aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta vastantibus, fusoque apud Alliam exercitu, Romam Brennus intravit. Nec pristinam poterat abolere ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant Orientis Occidentisque victores, suo imperio subiugasset. Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum vastasset Italiam, vidit urbem, nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reverentia, ut deletis omnibus, e propinquo recederet loco: nec audebat victor aspicere, quam regum didicerat civitatem. Et tamen pro hac iniuria (non enim dicam superbia) [Ex ingenio Gravius negandi particulam interserit, quae non bonos exitus, qua sine sensum vitiari putat.] quae bonos exitus habuit, alter [Hannibal.] toto orbe fugitivus, tandem Bithyniae mortem veneno reperit; alter [Pyrrhus.] reversus in patriam, in suo regno occubuit; et utriusque provinciae populi Romani vectigales sunt. Nunc ut omnia prospero fine eveniant, praeter nostra quae amisimus, non habemus quod victis hostibus auferamus. Potentiam Romanae urbis, ardens Poeta describens, ait: Quid satis est, si Roma parum est [Lucan. in V. Pharsal.] Quod nos alio mutemus elogio: Quid salvum est, si Roma perit? Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes captorum dicere poenas, Omnia caesorum percurrere nomina possim. [VIRGIL. Aeneid. 6] Et haec ipsa quae dixi, periculosa sunt, tam loquentibus, quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit, nolentibus, imo nec audentibus nobis flere quae patimur.18 Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura es? quem acceptura virum, cedo? fugiturum, an pugnaturum? Quid utrumque sequatur intelligis. Et pro Fescennino carmine [Carmen nuptiale.] terribilis tibi rauco sonitu buccina concrepabit: ut quas habes pronubas, habeas forte lugentes. Aut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum redditus perdidisti; quae obsessam familiolam tuam, morbo et fame cernis contabescere? Sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam Domino animam consecravit. Non tam tibi, quam sub tuo nomine aliis sum locutus: quae otiosae et curiosae, atque verbosae domos circumeunt matronarum: quarum Deus venter est, et gloria in confusione earum [Philipp. 3], quae nihil aliud de Scripturis, nisi digamiae praecepta noverunt; quae in alieno corpore, sua desideria consolantur, ut quod ipsae fecerint, alias facere videant, et malarum societate palpentur. Quarum cum impudentiam et propositiones, Apostolicarum sententiarum interpretatione contriveris, legito quomodo tibi in viduitate servanda vivendum sit, librum ad Eustochium de Virginitate servanda [Epistula XXII. ad Eustoch.], et alios ad Furiam, atque Salvinam [Epist. LIV. ad Furiam et LXXIX ad Salvinam], quarum altera Probi quondam consulis nurus, altera Gildonis, qui Africam tenuit, filia est. Hic libellus de Monogamia sub nomine tuo, titulum possidebit.
Hieronymus HOME



Epistulae, 4, 122. AD RUSTICUM, <<<     >>> 124. AD AVITUM . περὶ ἀρχῶν.
monumenta.ch > 123