monumenta.ch > 36
Epistulae, 2, 35. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. <<<     >>> 37. AD MARCELLAM.

36. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM SHOW APPARATUS

1  Beatissimo Papae Damaso HIERONYMUS. Postquam epistulam tuae Sanctitatis accepi, confestim accito notario, ut exciperet imperavi: quo ad officium praeparato, quod eram voce prompturus, ante mihi cogitatione pingebam. Interim iam et ego linguam, et ille articulum movebamus, cum subito Hebraeus intervenit, deferens non pauca volumina, quae de Synagoga quasi lecturus acceperat. Et illico habes, inquit, quod postulaveras: meque dubium, et quid facerem nescientem, ita festinus exterruit, ut omnibus praetermissis ad scribendum transvolarem: quod quidem usque ad praesens facio. Verum quia heri diacono ad me misso, ut tu putas Epistulam, ut ego sentio, Commentarium te expectare dixisti, brevem responsionem ad ea desiderans, quae singula magnorum voluminum prolixitate indigent, ταῦτὰ σοι ἐσχεδίασα, duabus tantum Quaestiunculis praetermissis: non quo non potuerim ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis viris, Tertulliano nostro scilicet, et Novatiano, latino sermone sint editae; et si nova voluerimus afferre, sit latius disputandum. Certe exspecto quid placeat: utrumne epistulari brevitate sententias tibi velis digeri aut singulorum libros confici. Nam et Origenes in quarto Pauli ad Romanos ἐξηγήσεων tomo de circumcisione magnifice disputavit: et de mundis atque immundis animalibus in Levitico plura disseruit: ut si ipse invenire nihil possem, de eius tamen fontibus mutuarer. Et ut verius loquar, Didymi de Spiritu sancto librum in manibus habeo, quem translatum tibi cupio dedicare: ne me existimes tantummodo dormitare, qui lectionem sine stilo somnum putas. Antelatis itaque problematibus, quae epistulae tuae subieceras, quid mihi videretur annexui, veniam postulans, et festinationis pariter et morarum: festinationis, quia ad unam lucubratiunculam dictare voluerim multorum opus dierum; tarditatis, quia alio opere detentus, non statim ad interrogata rescripsi. 2  Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet? Antequam de Quaestione dicamus, rectum videtur ut editiones interpretum singulorum cum ipso Hebraico conferentes sermone, digeramus, quo facilius Scripturae sensus possit intelligi. VAIOMER LO ADONAI LOCHEN CHOL OREC CAIN SOBATHAIM IOCCAMO. Aquila. 'Et dixit ei Dominus: Propterea omnis qui occiderit Cain, septempliciter ulcisceretur.' Symmachus: 'Et dixit ei Dominus: Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, hebdomas, sive septimus vindicabitur.' Septuaginta et Theodotio: Et dixit ei Dominus: 'Non sic, sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet.' Postquam Cain occiderat fratrem, interrogatus a Domino: 'Ubi est Abel frater tuus?' contumeliose respondit, 'Nescio: nunquid custos fratris mei sum?' Quamobrem maledictione damnatus, ut gemens et tremens viveret super terram, noluit veniam deprecari: sed peccatis peccata congeminans, tantum putavit nefas, cui a Domino non posset ignosci. Denique respondit Domino: 'Maior mea causa est, quam ut dimittar,' id est, plus peccavi, quam ut merear absolvi. 'Ecce eiicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram: et erit, omnis qui invenerit me, occidet me.' Eiicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris, lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem. 'Eritque, omnis qui invenerit me, occidet me:' dum ex tremore corporis et furiatae mentis agitatu, eum esse intelligit, qui mereatur interfici. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradens poenae, qua se ipse damnaverat, ait. 'Non sic,' id est, non ut aestimas, morieris, et mortem pro remedio accipies: verum vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis, ita ut quicumque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut septimo te liberet cruciatu. Non quod ipse qui occiderit Cain, septem ultionibus subiiciendus sit: sed quod septem vindictas, quae in Cain tanto tempore cucurrerunt, solvat interfector, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. 3  Ut autem quod dicimus manifestius fiat, quotidianae consuetudinis ponamus exemplum. Loquatur inter verbera servus ad dominum: quia incendi domum tuam, et universam substantiam tuam dissipavi, interfice me. Dominusque respondeat: Non ut vis, morieris, et finies morte supplicia; verum longo tempore custodieris ad vitam, et tam infeliciter in hac luce versaberis, ut quicumque te occiderit, beneficium praestet occiso: dum te de tam multis liberet cruciatibus. Et secundum Septuaginta quidem editionem hic nobis sensus videtur. 4  De eo autem quod Aquila posuit, septempliciter: et Symmachus, hebdomas sive septimus ulciscetur, maiorum nostrorum ista sententia est, quod putant in septima generatione a Lamech interfectum Cain. Adam quippe genuit Cain, Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irad, Irad genuit Maviael, Maviael genuit Mathusala, Mathusala genuit Lamech, qui septimus ab Adam, non sponte (ut in quodam hebraeo volumine scribitur) interfecit Cain: ut ipse postea confitetur, 'quia virum occidi in vulnere meo, et iuvenem in livore meo: quoniam septies vindicabitur de Cain: de Lamech autem septuagies septies' . Hoc quidem de Cain, quod in septima generatione a Lamech interfectus sit, et iuxta aliam editionem, poenam sui sceleris dederit: quod tot generationibus gemens et tremens viveret super terram, nihil obscuri arbitror remansisse. 5  Nunc illud quod non interrogaveras, dum aliud agimus, irrepsit. Quae sint septuaginta septem vindictae, quae in Lamech exsolvendae sint. Aiunt, ab Adam usque ad Christum generationes septuaginta septem. Lege Lucam Evangelistam, et invenies ita esse, ut dicimus. Sicut ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum, non enim vindicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit mala in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos est passus in vita: ita et Lamech peccatum, id est, totius mundi atque sanguinis, qui effusus est, Christi solveretur adventu: qui tulit mundi peccata, qui lavit amictum suum sanguine uvae, et torcular calcavit solus: qui de Edom ad coelum rubicundus ascendens , clamantibus angelis miraculum praebuit: 'Elevate portas, principes, vestras, et introibit rex gloriae', et caetera. Referebat mihi quidam Hebraeus in apocryphorum libris septuaginta septem animas ex Lamech progenie reperiri, quae diluvio deletae sint: et in hoc numero de Lamech factam esse vindictam, quod genus ipsius usque ad cataclysmum perseveraverit. 6  Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur. Primum eius asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit. Secundum, quod inviderit fratri suo. Tertium, quod dolose egerit, dicens: 'Transeamus in campum'. Quartum, quod interfecerit. Quintum, quod procaciter negaverit, dicens: 'Nescio, nunquid custos fratris mei sum'? Sextum, quod se ipsum damnaverit, dicens: 'Maior culpa mea est, quam ut dimittar'. Septimum, quia nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas, et Ezechiam regem Iuda: qui imminentem mortem lacrymis sustulerunt ut qui damnati fuerant, non perirent, sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei. Nam tradunt illum a clementissimo Deo, ideo usque ad septem generationes fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis, et longaevitate moeroris compulsus, poenitentiam ageret, et mereretur absolvi. 7  Nonnulli septenarium numerum plenum et perfectum interpretantur, de multis Scripturarum locis testimonia contrahentes: et hunc esse sensum quem supra perstrinximus, quod qui interfecerit Cain, ab ingenti eum afflictione, et omnia supplicia transeunte liberet poena. 8  Sunt autem qui et de Evangelio interrogationem Petri replicent: 'Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei: usque septies? Dicit ei Iesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies' . Et putant mortem atque peccatum in septima progenie sabbatizasse, quando Enoch raptus est, 'et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus'. De septuaginta autem et septem, illam expositionem sequuntur: in adventu Christi, mortis atque peccati aculeum esse confractum. 9  Ponam et aliam opinionem, ne quid videar praetergressus. Quidam septimum annum remissionis, et quinquagesimum Iubilaei, et quadringentesimum nonagesimum, quod volunt intelligi septuagies septies, multis modis interpretantur: asserentes ob hanc causam quinquagesimi et quingentesimi numeri sacrati, in Evangelio positum debitorem: et quinquagesimum Psalmum poenitentiae: qui septem conficitur septimanis, et in principium ogdoadis erumpit. Verum ne longius sermo procedat, hucusque super hoc locutum esse sufficiat, quia et ex his quae respersimus, ingentem tibi disputationis silvam poteris ipse conficere: sciens Origenem, duodecimum et tertiumdecimum in Genesim librum de hac tantum Quaestione dictasse. 10  Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie, filii Israel essent de Aegypto reversuri: et postea Moyses scribit: Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti? Quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium. Hoc vero problema cum legissem, coepi mecum tacitus aestuare, et e vestigio Genesim, Exodumque percurrens, reperi loca, in quibus scripta sunt, quae videntur facere quaestionem. Ac primo aestimabam spiritualibus spiritualia comparans, indissolubilia esse, sicut et multa sunt alia. Nam et Mathusalam quatuordecim annos post diluvium vixisse scribitur, nec tamen ingressus est arcam cum Noe. Et cum ipse Deus locutus sit ad Abraham: 'Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos et affligent, et humiliabunt eos annis quadringentis :' postea Moyses scribit in Exodo: 'Et factum est post quadringentos et triginta annos, exivit omnis potentia Domini de terra Aegypti'. Agar quoque Ismaelem, quasi lactentem et tenerum portat in humeris, cum decem et octo ferme, et amplius reperiatur annorum: et ridiculum sit tam grandem iuvenem matris sedisse cervicibus. Roboam vero filius Salomonis quadragesimo primo aetatis suae anno regni sumpsit exordium, et regnavit in Ierusalem annis sexdecim: cum utique pater eius duodecimo anno regnare incipiens, annis quadraginta regnaverit et undecimo filium generare non quiverit. 11  Dum haec et multa huiusmodi mecum sollicitus volverem, aperuit mihi ostium, qui habet clavem David, et introduxit me in cubiculum suum, posuitque in foramine petrae: ut post spiritum saevientem, post terrae meae motum, post incendium ignorantiae quo urebar, vox ad me aurae lenioris accederet, diceremque: 'Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum et non dimittam'. ETENIM CUM videatur Scriptura inter se esse contraria, utrumque verum est, cum diversum sit. Egressi sunt quarta generatione filii Israel de terra Aegypti: Replica genealogiam Levi. Levi genuit Caath, Caath genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Finees. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est de Aegypto. A Caath usque ad Eleazar computantur generationes quatuor: licet quidam velint ab Amram incipere et ad Finees, ut nos in Eleazarum fecimus, pervenire. Si vero volueris disparem numerum ostendere, quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sint filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Iudae et ordo numeretur. Iuda genuit Phares, Phares genuit Esrom, Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon. Phares cum patre suo Iuda ingressus est Aegyptum, Naason princeps tribus Iuda in deserto describitur: cuius filius Salmon terram repromissionis intravit. Computa a Phares usque ad Naason, invenies generationes quinque: tametsi nonnulli (ut in tribu Levi ostendimus) in Esrom initium faciant, et ad Salmon usque perveniant. 12  Puto problema dissolutum: quod si displicet, ad compendium veniam, et dicam in hebraeo non esse diversum. Aquila namque qui non contentiosius, ut quidam putant, sed studiosius verbum interpretatur ad verbum, in eo loco ubi Septuaginta posuerunt: 'Quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti', ita transulit: Καὶ ἐνοπλισάμενοι ἀνέβησαν οἱ υἱοὶ Ἰσραήλ ἀπὸ τῆς γῆς Αἰγύπτου, id est, 'Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.' Licet pro eo quod nos armati diximus, secundum graeci sermonis ambiguitatem, instructi, sive muniti, propter supellectilem, qua Aegyptios spoliaverunt, possit intelligi. 13  Aestimanti curiositatem esse finitam, maior quaerendi ardor exoritur: et ad similitudinem Ieremiae dissolvor undique et ferre non possum : quare Septuaginta, quintam generationem, et Aquila transtulerit armatos. Volumen Hebraeum replico, quod Paulus φενόλην iuxta quosdam vocat, et ipsos characteres sollicitus attendens, scriptum reperio. VAMUSIM ALU BNE ISRAEL MEAREZ MESRAIM. In reliqua parte interpretationes non discordant: omnis pugna de verbo est AMUSIM, quod his litteris scribitur, HETH, MEM, SIN, IOD, MEM, utrum nam quinque, an munitos sonet. Et quidem quinque hoc sermone dici, negare non possumus: verum quinque plurali numero, non quinta, ut illi interpretati sunt, singulari: sed nec generatio invenitur adiuncta, quae lingua hebraea DOR dicitur: ut si esset quinta generatio, sermone legeretur illorum AMESA DOR. Nunc autem AMUSIM, id est, quinque, imo quinta, tantum scriptum est, ut sit quasi sensus: 'Quinta autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti:' quod quia minus videbatur intelligi, adiuncta generatio est. Aquilam vero ut in caeteris, et in hoc maxime loco proprie transtulisse omnis Iudaea conclamat: et Synagogarum consonant universa subsellia, quod videlicet idem sermo, et eisdem litteris scriptus, diversas apud eos et voces et intelligentias habeat. Ex quibus exempli causa unum ponimus, ut quod dicimus perspicuum fiat: pastores et amatores eisdem litteris scribuntur RES, AIN, IOD, MEM: sed pastores ROIM, amatores leguntur REIM. Unde evenit, ut ubi Ierusalem in Prophetis, cum amatoribus suis fornicationis scelere arguitur, ibi in nostris codicibus, pro amatoribus, pastorum nomen sit immutatum. 14  Scio haec molesta esse lectori, sed de Hebraicis litteris disputantem, non decet Aristotelis argumenta conquirere, nec ex flumine Tulliano eloquentiae ducendus est rivulus: nec aures Quintiliani flosculis et scholari declamatione mulcendae. Pedestris, et quotidianae similis, et nullam lucubrationem redolens oratio necessaria est, quae rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, non quae verborum compositione frondescat. Sint alii diserti, laudentur, ut volunt, et inflatis buccis, spumantia verba trutinent: mihi sufficit sic loqui, ut intelligar, ut de Scripturis disputans, Scripturarum imiter simplicitatem. 15  Cur Isaac vir iustus et Deo carus non illi cui voluit, sed cui noluit, deceptus errore benedixit? Differo paulisper typos, et ea quae a maioribus nostris super hoc loco sunt interpretata, praetereo, non quod opinioni eorum non acquiescam, sed quod tu hoc tantum quaeras, quare vir iustus aliquid ignoraverit, et contra suam fecerit voluntatem. Ad quod districta responsio est: NULLUM HOMINEM, excepto eo qui ob nostram salutem carnem est dignatus induere, plenam habuisse scientiam, et certissimam veritatem. Denique Paulus ex parte cognoscit, et ex parte prophetat, et nunc per speculum videt in aenigmate, et secundum quod oportet orare, nescire nos dicit : Quia cum venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur. Samuel Propheta connum eratus Moysi in Psalterio, ad ungendum regem missus, cum maximum filiorum Iesse vidisset Eliab, ait: 'Ecce coram Domino Christus eius'? Et dixit Dominus ad Samuel: 'Noli respicere faciem eius, neque staturam, quoniam reprobavi eum: quia non quomodo videt Deus, videt homo. Homo videt in facie, Deus autem inspicit cor'. Et per singulos semper ignorans, usque ad David nescisse describitur. Elisaeus quoque qui duplici glorificatus est Spiritu, cuius ossa vitam exanimi cadaveri reddiderunt : cum Sunamitis ad eum venisset in montem, et ad pedes eius flebiliter corruisset, Giezi prohibente ne faceret, ait: 'Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus abscondit a me, et non nuntiavit mihi'. Plura sunt quam ut exemplis debeamus docere, sanctos viros et Deo caros, ea tantummodo scisse, quae eis a Domino revelata sunt: ignorasse vero, quae eis revelata non fuerint: et ad singulas visiones Zachariam atque Danielem interrogare angelum, et suppliciter deprecari, ut exponat sibi quae sint illa quae videant. Unde non mirum est, et Isaac in suam maxime utilitatem nescisse quid faceret, cum magis eo tempore erraret, quo filium sanguinariae deditum voluptati, et eum, qui postea fratrem posset occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat domi, vellet efferre, et suam magis quam Dei facere voluntatem. Ego puto divinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur, et cum ipse diceret: 'Vox quidem, vox Iacob est: manus autem, manus Esau' : tamen non intelligeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor astiterat. 16  Hippolyti martyris mystica interpretatio. Quoniam autem polliciti sumus, et de eo quid significaret in figura, adiungere, Hippolyti martyris verba ponamus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat: non quod omnia plenius executus sit, sed quod possit occasionem praebere lectori ad intelligengentiam latiorem. 'Isaac portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris, et diaboli. Iacob Ecclesiae sive Christi. Senuisse Isaac, consummationem orbis ostendit: oculis caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior vocatur, acceptio legis est Iudaeorum. Quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam iustus quisque venatur. Sermo Dei benedictionis est repromissio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti sunt regnaturi, et verum sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, sciens quid audiisset antequam pareret quia maior serviet minori'; magis autem forma Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, in Iacob ante meditatur: loquitur ad filium minorem: Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos hoedos'; 'praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii: siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos iubetur afferre, duorum populorum significatur assumptio: quod teneros, et bonos, dociles, et innocentes animae. Stola vel vestimentum Esau, fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus. Pelles quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Quod Isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito venerit, admiratur celerem credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo, salus est peccatorum. Post esum sequitur benedictio, et eius odore perfruitur: virtutem resurrectionis, et regni aperta voce pronuntians: quomodo etiam adorent eum fratres sui et serviant ei, credentes ex Israel. Quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, Esau in discordiam concitatur, et necem fraudulentus excogitat, dicens in corde suo : Appropinquent dies passionis patris mei, et occidam Iacob fratrem meum'. 'Diabolus fratricidas Iudaeos in Cain ante praemeditans, in Esau manifestissime confitetur: tempus quoque interfectionis ostendens: Appropinquent, inquit, dies passionis patris, ut interficiam fratrem meum. Quapropter Rebecca, id est patientia, nuntiavit viro fratris insidias, qui vocato Iacob, praecepit ei ut in Mesopotamiam pergeret, et inde acciperet uxorem de genere Laban Syri fratris matris suae. Quomodo itaque fratris dolos fugiens, Mesopotamiam tendit Iacob, ita et Christus Iudaeórum incredulitate compulsus, proficiscitur in Galilaeam: inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus Ecclesiam.' Haec supra dictus vir. 17  Nos autem dicimus non venisse Dominum, nisi ad oves perditas domus Israel, nec voluisse panem filiorum accipere et dare eum canibus, et benedictionem primam Iudaeorum populo detulisse, quibus sunt credita eloquia Dei, et repromissio et legislatio, et confectio Testamenti; verum quia illi credere noluerunt, ad Iacob minorem populum benedictionem esse translatam. Neque tamen maiorem filium penitus fuisse despectum, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit .



Epistulae, 2, 35. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. <<<     >>> 37. AD MARCELLAM.
monumenta.ch > 36