monumenta.ch > Hieronymus > 25
Hieronymus, Epistulae, 2, 24. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 26. AD EAMDEM MARCELLAM,

25[Alias 136, Scripta anno eodem 384.]. AD EAMDEM MARCELLAM, [De decem Nominibus Dei.] HIDE APPARATUS

1  [Decem Nomina, quibus apud Hebraeos Deus vocatur, Marcellae id ab se postulanti, explicat.]
Nonagesimum Psalmum legens, in eo loco quo scribitur: 'Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur,' dixeram apud Hebraeos pro Deo coeli esse positum, SADDAI, quod Aquila interpretatur [Vetus Reginae exemplar 497. Aquila interpretatur IKANON AMANOY quod nos, etc. quae Graeca elementa sic legas velim ἱκανὁν οὐρανοῦ; hanc enim suspicor integram esse Aquilae lectionem. Olim perperam erat ἅλκιμον, penes Victorium, atque Erasmum cui etiam immerito visa est haec epistola fragmentum ex commentario quopiam in Psalmos.] ἱκανὸν, quod nos robustum et sufficientem ad omnia perpetranda accipere possumus: unumque esse de decem Nominibus, [Confer Graecum Anonymum scriptorem de X. Dei nominibus, quem et nos post Martianaeum Tom. III. inter Graeca recensemus.] quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Illico studiosissime postulasti, ut tibi universa nomina cum sua interpretatione digererem. Faciam quod petisti. Primum Nomen Dei est EL, quod Septuaginta Deum, Aquila ἐτυμολογίαν, eius exprimens ἰσχυρὸν, id est, fortem interpretatur. Deinde ELOIM et [Male hebraicis litteris legunt veteres editi Eras. et Vict. quos iure Drusius castigat.] ELOE, quod et ipsum Deus dicitur. Quartum SABAOTH, quod Septuaginta, virtutum, Aquila, exercituum, transtulerunt. Quintum ELION, quem nos excelsum, dicimus. Sextum [Rectius puto legunt codices nostri cum aspiratione HIEIE, qua Aleph futuri Characteristicum denotatur. Regiae membranae vocem Eser omittunt.] ESER IEIE, quod in Exodo legitur: 'Qui est, misit me.' Septimum ADONAI, quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum IA, quod in Deo tantum ponitur: et in ALLELUIA extrema quoque syllaba sonat. Nonum [Sic veteres amabant dicere, nec audiendus Drusius, qui τετραγράμματον omnino legendum contendit, ut quidam editi habent.] τετράγραμμον, quod ἀνεκφώνητον id est, ineffabile putaverunt, quod his litteris scribitur, IOD, HE, VAV, HE. Quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris [In eo etiam quod modo laudavimus Graeco Anonymi Fragmento de X. Dei nominibus mentio fit nominis PIPI in quem locum Io. Nicolai lib. de siglis pag. 283. scribit: Explicandum id esse censemus, vel quia duobus Iod Samaritanis nomen Dei repraesentabatur, quae ad figuram ΠΠ Graecorum proxime videbantur accedere, vel voces aut a Graecis retrogranda lectione et scriptione fuerunt usurpatae, unde facili lapsu ΠΙΠΙ fluere potuit, vel quia Copto-Aegyptii Deum per articulum designabant. Cum vero ΠΙ sit articulus Aegyptiacus, hinc fieri potuit, ut per ΠΙΠΙ designaretur quasi ὁ ὁ sicut apud Hebraeos per saepe designatur. Vox vero ΠΙΠΙ in hoc Fragmento est indicium manifestum, illud esse venerandae antiquitatis. Nam occurrit illa vox tantum apud Originem Hieronymum, et in eximio isto codice Parisiensi in quo Prophetae ex LXX Interpretum versione continentur, et ad eius marginem vocem illam ΠΙΠΙ pro magna cum voluntate deprehensam a Stephano le Moyne Dissert. ad locum Ierem. cap. XXIII. 5. quem pluribus Vide. error, qui in edit. Er. et Vict. obtinet, interpretatum, contra ac habet Ezechielis locus c. 10. v. 5. φωνὴ θεοῦ Σαδδαὶ Vox Dei Saddai, in quem locum consule Hieronymi nostri commentarios.] repererint, ΠΙΠΙ legere consueverunt. Decimum, quod superius dictum est, SADDAI, et in Ezechiel [Quidam Mss. ininterpretatum, ex quo facile ortus est] non interpretatum ponitur. Scire autem debemus quod ELOIM communis numeri sit, quod et unus Deus sic vocetur et plures, ad quam similitudinem coelum quoque appellatur et coeli, id est, SANAIM. Unde et saepe Interpretes variant, cuius rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus: Athenas, Thebas, Salonas.

bnf11864.91 bsb4610.256