monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 22 > 7 > 15 > 1 > 2 > 1 > 64 > 43 > 2 > 8 > 15 > 33 > 9 > 10 > 45 > 5 > 9 > 1 > 28 > 58 > 14
Hieronymus, in Daniele, XIII <<<    

Caput XIV HIDE APPARATUS

1 (-Vers. 1.) Statimque cum aperuisset ostia, aspiciens rex super mensam [Vulg. ostium intuitus rex mensam], exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te ullus dolus. Hoc quod Scriptura nunc dicit: Exclamavit voce magna, quia de idololatra et ignorante Deum, dicitur, videtur observationem nostram subvertere, qua dudum asseruimus vocem magnam in sanctis tantum reperiri.
2 Quod solvet facile qui hanc historiam in libro Danielis apud Hebraeos dixerit non haberi. Si quis autem potuerit eam approbare esse [Recole Epist. ad African. num. 4 et 5.] de canone, tunc quaerendum est quid ei respondere debeamus.