monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, in Daniele, V <<<     >>> VII

Caput VI HIDE APPARATUS

1 (Vers. 1 seqq.) Placuit Dario, et constituit supra regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo: et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat. Iosephus de quo supra diximus, huius loci scribens historiam, ita locutus est: Darius [Graeca Iosephi, lib. Antiqq. X, c. 11, verba sic habent, Δαρείῳ δὲ τῷ καταλύσαντι τὴν Βαβυλωνίων ἡγεμονίαν μετὰ Κύρου τοῦ συγγενοῦς, ἔτος ἦν ἐξηκοστὸν δεύτερον, ὅτε τὴν Βαβυλῶνα εἶλεν, ὃς ἦν Ἀστυάγους υἱὸς, ἕτερον δὲ παρὰ τοῖς Ἕλλησιν ἐκαλεῖτο ὄνομα Ὅς καὶ Δανίηλον τὸν προφήτην λαβὼν, ἄγαγεν εἶς Μηδίαν πρὸς αὐτὸν, καὶ πάσης αὐτῷ τιμῆς μεταδούς εἶχε σὺν αὐτῷ· τῶν τριῶν γὰρ σατραπῶν ἧν, οὓς ἐπὶ τῶν ἐξήκοντα καὶ τριακοσίων σατραπιῶν κατέστησε.] autem qui Babyloniorum destruxit imperium, iuvante se, et pariter dimicante Cyro propinquo suo, annum vitae agebat sexagesimum secundum, quando cepit Babylonem: eratque filius Astyagis, qui altero apud Graecos vocabatur [Al. vocatur] nomine: tulitque secum Danielem prophetam, et adduxit in Mediam, et unum fecit e tribus principibus, qui universo regno eius praeerant. Ex quo intelligimus subversa Babylone, Darium reversum esse ad regnum suum in Mediam, secumque adduxisse Danielem in honore eodem, quo a Balthasar provectum [Al. profectum] acceperat. Nec ambiguum est, audisse eum signum atque portentum, quod Balthazar acciderat, et interpretatione quam Daniel exposuerat, et quomodo Medorum regnum Persarumque praedixerit.
2 Nemo ergo perturbetur, quod nunc in regno Darii, nunc in regno Cyri, Daniel fuisse dicatur. Pro Dario, Septuaginta Artaxercen interpretati sunt. Quod autem ordo praeposterus est, ut ante sub Dario narretur historia, quam sub Balthasar, quod postea lecturi sumus, qui a Dario interfectus est, illud videtur mihi in causa, quod statim historiam historiae copulavit. in fine enim superioris dixerat Visionis: Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. Sub hoc igitur Dario, qui interfecit Balthasar, haec gesta sunt quae dicturi sumus.
3 (Vers. 4.) Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum, unde principes et satrapae quaerebant occasionem, ut invenirent Danieli ex latere regis, etc. Pro principibus, quod Symmachus transtulit: Theodotio τακτικοὺς, Aquila συνεκτικοὺς interpretatus est.
4 Cumque quaererem qui essent isti principes τακτικοὶ, vel συνεκτικοὶ, in Septuaginta editione legi manifestius, qui dixerunt: et duos viros quos constituit cum eo, et satrapae centum viginti. Quia igitur inter duos principes, inter quos erat tertius, hunc primum facere rex cogitabat, invidiae et insidiarum nata occasio est. [Praeponit Victor., Unde principes et satrapae quaerebant, etc.] Quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis. Et in hoc loco Hebraei tale nescio quid suspicantur: latus regis, regina est, vel concubinae eius caeteraeque uxores, quae ex latere dormiunt.
5 Quaerebant ergo occasionem in rebus huiuscemodi, si in sermone, tactu, nutu, internuntio possent accusare Danielem. Sed nullam, inquiunt, causam et suspicionem reperire poterant [Al. potuerunt]: quia eunuchus erat, et eum in re stupri arguere non poterant. Hoc illi dixerint, qui propter occasionem unius verbi longas solent fabulas texere.
6 Nos interpretemur simpliciter, quod nullam occasionem adversus eum reperirint, in qua regi noxius fuerit, eo quod fidelis esset, et omnis culpae suspicio non inveniretur in eo. Pro suspicione Theodotio et Aquila ἀμβλάκημα interpretati sunt, quae Chaldaice [In Chaldaico legitur hodie Uschehhitha, et corruptelam. Legunt editi schehhithah ad marginem, non intelligentes Hieronymum non citasse contextum Chaldaicum; sed dixisse suspicionem Chaldaico sermone appellari Essaitha, id est, quod vere corruptelam, et pravitatem significat. Hocque forte legebat in suo exemplari Hieronymus. MART.] dicitur ESSAITHA. Cumque ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit vim verbi sonare δέλεαρ, quam nos illecebram sive σφάλμα, hoc est, errorem dicere possumus: Porro Euripides in Medea ἀμπλακίας, per π et non per β, ἁμαρτίας, id est, peccata appellat.
7 (Vers. 5.) Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus [Al. invenimus] Danieli aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. Felix conversatio in qua inimici nullam reperiunt occasionem, nisi forte in legitimis Dei.
8 (Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. Pulchre dixit, surripuerunt: Non enim hoc locuti sunt, quod agere cogitabant, sed per honorem regis, inimico moliuntur insidias.
9 (Vers. 8.) Nunc itaque, rex, confirma sententiam et scribe decretum, ut non immutetur, quod statutum est a Medis atque Persis. Perspicuum fit [Al. sit] quod supra diximus, unum regnum fuisse sub Dario et Cyro Medorum atque Persarum.
10 (Vers. 10.) Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam, et, fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat: confitebaturque coram Deo suo sicut ante facere consueverat. De omni Scriptura sancta celeri memoria congregandum est, ubi δώματα, quae Latine dicuntur [Menia legunt mss. codices; Erasmus, meniana; consule supra annotationes nostras in cap. XLI Ezechielis. MART.---Ita, vel cum dyphthongo maenia habent et mss. nostri. Nihilosecius malim cum Victorio post Erasmum substitui Meniana ex uno ms. Brixiae, alteroque olim edito libro. Vide quae superius in cap. XLI Ezechiel. et epist. ad Sunniam et Fretel. observamus.] menia vel tecta, sive solaria, et [Non incongrue Palatin. ms. ἀνάβατα, id est, ascensibilia loca.] ἀνώγαια, id est, coenacula legerimus.
11 Nam et Dominus noster Pascha celebrat in coenaculo [Matth. XIV]: et in Actibus Apostolorum super centum viginti animas credentium Spiritus sanctus descendit in coenaculum [Actor. I]. Et nunc Daniel regis iussa contemnens, et in Deo habens fiduciam, non orat in humili loco, sed in excelso: et fenestras aperit contra Ierusalem, ubi erat visio pacis.
12 Orat autem secundum praeceptum Dei, Dictaque Salomonis, qui contra templum orandum esse admonuit. Tria autem sunt tempora quibus Deo flectenda sunt genua: tertiam horam, sextam et nonam ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit Spiritus sanctus super Apostolos [Act. III]. Sexta volens Petrus comedere, ad orationem ascendit in coenaculum [Act. X]. Nona, Petrus et Ioannes pergebant ad templum [Act. III].
13 (Vers. 11.) Viri igitur illi curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum: Ex hoc loco, discimus, ne temere nos offeramus periculis: sed quantum in nobis est, insidias declinemus. Unde et Daniel non in foro, non in plateis faciebat contra regis imperium: sed in abscondito, ut veri Domini Dei omnipotentis iussa non negligeret.
14 (Vers. 12.) Rex, numquid non constituisti, ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus, usque ad dies triginta, nisi te [Al. a te], rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex ait: Tacent de Danielis nomine, ut cum rex generaliter se iussisse responderit, verbo suo teneatur: ne aliter super Danielem faciat quam locutus est.
15 Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevicari non licet. Crebrius annotamus, ubicumque dicitur regnum Medorum atque Persarum: ut solvamus difficillimam quaestionem, qua nunc sub Dario, nunc sub Cyro Daniel fuisse memoratur.
16 (Vers. 13.) Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iudaeae [Vulg. Iudae] non curavit de lege tua, etc. Ut maior sit [Victorius, ut maior sit indignatio, contemnentes eum qui, etc., partim ex ms. partim ex edito libro restituit. Ut nempe ad maiorem indignationem regem incitarent, contemnendo eum qui regis iussa contemnit, aiunt captivum ac veluti mancipium illum esse.] indignitas contemnentis, eum qui regis iussa contemnit dicunt esse captivum.
17 (Vers. 14.) Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est, et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum. Intellexit se propria responsione esse deceptum: et quod causa insidiarum esset invidia. Itaque ne contra suam legem facere videretur, non auctoritate regia, sed ratione atque consilio vult Danielem de discrimine liberare.
18 Et intantum nititur, et laborat, ut rex potentissimus usque ad solis occasum cibum non accipiat: et illis tanta in malo pertinacia est, ut nec voluntate regis moveantur, nec iniuria.
19 (Vers. 15.) Viri autem illi intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. Sicut rex intelligebat principes accusare propter invidiam: sic et illi intelligebant regis animum, quod vellet Danielem de praesenti morte eruere.
20 Unde iuxta legem Medorum atque Persarum, dicunt regis iussa non posse fieri irrita.
21 (Vers. 16.) Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te. Cedit multitudini, et consentientibus adversariis, mortem amici [Al. inimici] non audet negare: quodque ipse obtinere non potuit, Dei tradidit potentiae.
22 Nec ambigue loquitur: ut dicat, si potuerit liberare te; sed audacter, et confidenter: Deus, inquit, tuus quem colis semper, ipse te liberabit. Audierat enim tres pueros qui inferioris a Daniele gradus erant, flammas vicisse Babylonias; et Danieli multa mysteria revelata, unde et diligebat eum, hominemque captivum habebat in honore maximo.
23 Allatusque est lapis unus, et positus super os laci, quem obsignavit rex annulo suo, etc. Obsignavit annulo suo lapidem, quo os laci claudebatur: ne quid contra Danielem moliantur inimici. Credidit enim eum Dei potentiae: et qui de leonibus securus est; de hominibus pertimescit. Obsignat autem et annulo optimatum suorum, ne quid suspicionis contra eos habere videretur.
24 (Vers. 18.) Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, etc. Quanta regis benevolentia, ut cibum nec die nec nocte caperet; somnum oculis non concederet: sed cum periclitante propheta ipse penderet affectu. Si autem rex nesciens Deum, hoc facit pro altero, quem vult de discrimine liberari: quanto magis nos pro peccatis propriis inedia et vigiliis debemus Deum ad clementiam flectere.
25 (Vers. 19.) Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit. Lacum vocat depressam in altum foveam, vel arentem cisternam, in qua leones nutriebantur. Festinus autem primo diluculo pergit ad lacum, credens eum vivere. Lacus autem Latine, aquarum dulcium congregatio nuncupatur, ut lacus Benacus [Al. Venacus], et Larius, et caeteri, quem Greci λίμηνην, id est, stagnum vocant.
26 (Vers. 20.) Appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum. Cordis affectum lacrymis indicat; et oblitus regiae dignitatis, victor ad captivum, dominus currit ad servum.
27 Daniel serve Dei viventis. Viventem vocat, ad distinctionem deorum gentilium, qui simulacra sunt hominum mortuorum.
28 Deus tuus cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus? Non quod dubitet de Dei potentia, de quo supra dixerat: Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te; sed ambiguam sententiam temperat, ut cum Daniel illaesus apparuerit, quanto res incredibilior est, tanto adversum principes iustior indignatio sit.
29 (Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
30 (Vers. 22.) Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, etc. Non leonum feritas immutata est: sed rictus eorum, et rabies conclusa est ab angelo, et idcirco clausa, quia prophetae bona opera praecesserant: ut non tam gratia liberationis sit, quam iustitiae retributio. Has autem voces, omnis sanctus vir proferat qui ereptus est de ore leonum invisibilium, et de lacu inferni: quia credidit in Deum suum.
31 (Vers. 25.) Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis habitantibus in universa terra: [Quae hinc subsequuntur sacri Textus verba nec subnexae expositioni necessaria sunt, nec in nostris mss. habentur. Passim vero supra atque infra, si qua eiusmodi occurrunt, de quibus Lectorem monuisse parum intererat, in proponendis Scripturae locis, taciti ad concinniorem mss. regulam exigemus.] Pax vobis multiplicetur. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum. Ipse liberator atque salvator, faciens signa, et mirabilia in coelo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum. Sicut Nabuchodonosor scribentem linguis et gentibus, quidam interpretatus est in contrarias fortitudines, ita et Darium interpretatur, quod omnes ad poenitentiam provocet. Et quaerit [Al. quaeritur] utrum hoc in isto mundo futurum sit, an in altero, vel certe post alios mundos.
32 Quae nos pro deliramentis, et cassis ducentes fabulis, hoc solum dicimus: ideo signa fieri per servos Dei apud barbaras nationes, ut unius Dei cultus, et religio praedicetur.
33 (Vers 28.) Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae. Ergo quod supra legimus in fine primae visionis: Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis, non vitae illius tempus accipiendum est. Siquidem in ultima legimus visione: Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danielis cognomento Balthasar: sed hoc significatur, quod usque ad primum annum Cyri regis, qui Chaldaeorum destruxit imperium, Daniel potens fuerit in Chaldaea: postea vero a Dario in Medos translatus sit.



Hieronymus, in Daniele, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6