monumenta.ch > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, II De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio. <<<     >>> IV Mauricius interfectores direxit.

III Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Haec a Gripone Childebertho rege relata, confestim exercitum in Italiam commovere iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessarium inserenda. Audovaldus vero dux cum Vinthrione, commoto Campaniae populo, cum ad Mettensim urbem, qui ei in itenere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regione putaretur inferre. 2 Sed et alii quoque duces similiter cum falangis suis fecere, cpl864.107v ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt. 3 Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praeda, ut aliquid victus adquirerent, a Langobardis inruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territurio, quod Ceresium vocitant, ex quo parvus quidem fluvius, sed profundus egreditur. 4 Super huius laci litus Langobardos resedere audierant. Ad quem cum adpropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a litore illo unus Langobardorum stans, lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: 'Hodie apparebit, cui Divinitas obtenere victuriam praestit'. 5 Unde intellegi datur, hoc signum sibi Langobardi praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce! omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de his repperiunt, nisi tantum recognuscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerunt vel tenturia fixerant. 6 Cumque nullum de his depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia: 'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem pollicimus, adesse'. 7 Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique his hominibus essent, ex quo plerique interierunt. 8 Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, cpl864.108r neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros, infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et alias abduxere praedas. 9 Et sic regredientes, ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent quam locum genetale contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex legationem ad Gunthchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: 'Nos, piissimi rex, subiecti atque fidelis vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, esse desideramus; nec discedimus a sacramento, quod praecessoris nostri vestris decessoribus iuraverunt. 10 Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit nobis pax et concordia, ut, ubi necessarium fuerit, contra inimicos auxilium praebeamus, ut, vestra scilicet nostraque gente salvata ac nos pacificos cognuscentes, terreantur magis adversarii, qui in circuitu obstrepunt, quam de nostra discordia gratulentur'. 11 Pacifice haec Gunthchramnus rex verba suscepit misitque eos ad nepotem suum Childeberthum regem. Dum autem, haec narrata, in loco commorarentur, venerunt alii, qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes Paulumque in locum eius substitutum , eiusmodi verba, quae supra diximus, deferentes. Sed Childeberthus rex placitum cum eisdem ponens, ut, quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.



Gregorius Turonensis, Historiae, 10, II De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio. <<<     >>> IV Mauricius interfectores direxit.
monumenta.ch > 3