monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XXII.

1 VERS. 25.---Omne sublime videt.
2 [42. ] Diaboli eiusque membrorum immensa superbia. Saul propter elationem reprobatus. Davidis in suprema dignitate humilitas.---Id est, cunctos velut infra se positos quasi de sublimi respicit, quia dum per intentionem contra auctorem nititur, aestimare sibi quemlibet similem dedignatur. Quod apte etiam eius membris congruit, quia omnes iniqui per tumorem cordis elati cunctos quos cernunt superbiae fastu despiciunt; et si quando exterius venerantur, intus tamen in secreto cordis, ubi apud se sua aestimatione magni sunt, cunctorum sibi vitam meritumque postponunt, eosque infra se esse respiciunt, quia per elatam cogitationem cordis in cuiusdam se altitudinis arce posuerunt. Quibus bene per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. V, 21]. Hinc etiam Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos [Rom. XII, 16]. Hinc ad Saul divina increpatione dicitur: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel [I Reg. XV, 17]. Parvulus quippe in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se aspicit, quisquis se super aliena merita elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptae potestatis intumuit. [Vet. XVI.] At contra, David semper de se humilia sentiens, eiusdemque Saul se comparationi postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit eidem saevienti adversario, humili se professione prostravit, dicens: Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum, et pulicem unum [I Reg. XXIV, 15]? Et certe iam unctus in regem fuerat, iam exorante Samuele, et cornu super se oleum fundente didicerat quod eum divina gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti adversario mente humili se substernebat, cui divino iudicio praelatum se esse noverat. Illi itaque se humiliter postponebat quo per electionis gratiam incomparabiliter se noverat esse meliorem. Discant ergo quomodo humiliari proximis debeant, qui adhuc quo loco apud Deum habeantur nesciunt, si sic se electi etiam [Duo Germ., Ebroic. aliique Norm., illis humiliant.] illius humiliant, quibus iam se per interna iudicia [Male in Vatic. et Gilot., interpositos. Locum hunc iam emendaverat Iamezius ex Mss. Anglic., quibus accedit Turon. aliorumque Gallic. consensus.] antepositos deprehendunt.
3 [43. ] Humilitas electorum propria.---Hoc autem proprium esse specimen electorum solet, quod de se semper sentiunt infra quam sunt. Hinc namque ab eodem David dicitur: Si non humiliter sentiebam, [Laud. et Germ., si exaltavi.] sed exaltavi animam meam [Psal. CXXX, 2]. Hinc Salomon ad sapientiam parvulos vocat, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me [Prov. IX, 4]. Qui enim necdum semetipsum despicit, humilem Dei sapientiam non apprehendit. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. Hinc rursum Psalmista ait: Custodiens parvulos Dominus [Ps. CXIV, 6]. Hinc magister gentium dicit: Facti sumus parvuli in medio [Laud., Gemet. et duo Germ., vestrum.] vestri [I Thess. II, 7]. Hinc discipulos admonens, ait: Superiores sibi invicem arbitrantes [Philip. II, 3]. Nam quia iniquus [Longipont., quisque elatus, inferiorem se omnem de quo cogitat, putat. Gemet. quoque Ebroic. et alii Norm., de quo cogitat.] quisque inferiorem se omnem quem cognovit putat, e diverso iustus studet ut superiorem quemlibet proximum attendat. Ac ne dum se alii alter humiliat, [Turon., Laud., Longip., Norm. et duo Germ., iret alter in elationem.] humiliatio iret alteri in elationem, bene utramque partem admonuit, dicens: Superiores sibi invicem arbitrantes, ut in cogitationibus cordis et ego mihi illum praeferam, et vicissim ille me sibi, ut cum ab utraque parte cor inferius premitur, nullus ex impenso honore sublevetur.
4 [44. ] Hanc humilitatis formam reprobi non tenent, sed contemnunt.---Sed hanc humilitatis formam reprobi, quia Leviathan huius membra sunt, vel cognoscere, vel tenere contemnunt, quia etsi quando se humiles specie tenus ostendunt, humilitatis vim servare intrinsecus negligunt. Quibus saepe accidit ut si quando unum quodlibet bonum vel minimum faciant, a malis suis omnibus respectum mentis protinus avertant, atque hoc quod vel extremum bonum fecerint, tota intentione semper inspiciant, et ex eo sese iam quasi sanctos aspiciant, obliti malorum omnium quae commiserunt, unius sui tantummodo boni memores, quod fortasse facere nec perfecte potuerunt, sicut evenire contra electis solet, ut cum multarum virtutum gratia polleant, unum eos vel tenuissimum vitium valde defatigans pulset, quatenus dum ex quadam parte sese infirmari considerant, de his virtutibus in quibus praevalent se minime extollant; dumque de infirmitate trepidant, hoc quoque ubi fortes sunt humilius servant. Saepe ergo reprobi per hoc quod unum vel minimum bonum suum incaute conspiciunt, mala multa et gravia in quibus demersi sunt non agnoscunt. Et saepe electi per hoc quod ad tenuissimum malum suum [Gemet. et Corb. Germ., infirmati.] infirmari trepidant, mira dispensatione agitur, ut magna bona ad quae provecti sunt, non amittant.
5 [45. ] Electos adiuvant mala, reprobis bona nocent. Bono male utitur reprobus, et bene malo probus.--- [Laud., iustos itaque . . . . disponit.] Iusti itaque et occulti examinis mensura disponitur, ut et istos mala adiuvent, et illos bona gravent, dum et isti ad provectum boni utuntur levibus malis, et illi ad augmentum mali utuntur minimis bonis. Isti quippe inde perfectius in bono proficiunt, unde de malo tentantur; illi autem inde ad maius malum deficiunt, unde de bono gloriantur. Sic itaque male bono utitur reprobus, et bene malo utitur probus; sicut saepe contingit ut alius ex cibo salutifero inordinate sumpto pestem languoris incurrat; alius, veneno serpentis in medicamine ordinatae confectionis adhibito, languoris molestiam vincat. Ille ergo qui cibo salutifero uti recte noluit, inde perniciose moritur, unde alii salubriter vivunt; iste autem qui veneno serpentis caute uti studuit, inde salubriter vivit, unde alii perniciose moriuntur. Venenum ergo serpentis non ipsam nequitiam, sed suggestionem nequitiae dicimus, qua nolentes [Gemet. et Corb. Germ., semper.] saepe renitentesque tentamur. Quod tunc in medicamen vertitur cum mens virtutibus erecta conspectis contra se tentationibus humiliatur. Iniqui igitur atque ab approbatione interni examinis reprobi, quaelibet opera faciant, in quibuslibet virtutibus enitescant, humilitatis sensum penitus ignorant, quia nimirum Leviathan huius membra sunt, de quo superna voce dicitur, [Rec. XVIII.] Omne sublime videt, [Pratel. ac al. Mss., non solum enim.] quia non sotum per semetipsum, sed per eorum quoque corda quos ceperit quasi de sublimi cunctos inferius despicit.
6 [Vet. XVII.] [ 46. ] Superbia per oculos quasi per quasdam fenestras se ostendit.---Notandum vero quod Leviathan iste, qui per corpoream bestiam designatur, sublime videre describitur, quia videlicet cordis superbia cum exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos [Laud., duo Germ., Longip., Gemet., veteresque Edit., ita habent. Edit. vero Gil., Vatic., Gussanv., iudicatur.] indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati, quasi ex sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt. Nisi enim superbia per oculos quasi per quasdam se fenestras ostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset: Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis [Psal. XVII, 28]. Nisi se superbia per oculos funderet, Salomon quoque de Iudaeae elatione non diceret: Generatio cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in altum subrectae [Prov. XXX, 13]. Quia ergo per corporeum animal Leviathan iste signatur, et superbia usque ad corpus prodiens apertius oculis principatur, antiquus hostis quasi de sublimi omnes videre describitur. Sed quia multa [Germ., Pratel. et al. Mss., de ostendendo.] ad ostendendum humani generis inimicum prolata sunt, valde mens appetit, ut in fine locutionis dominicae, unum aliquid manifestius exprimatur, unde membra illius brevi nobis designatione monstrentur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.110r bsb4611.222 csg209.414 sbb354.396 uwb149.81

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik