monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XII. <<<     >>> XIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XIII [Rec. XI].

1 IBID.---Et deridebit vibrantem hastam.
2 [24. ] Futuri iudicii comminationem irridet, inde factus crudelior.---Contra Leviathan enim Dominus hastam vibrat, quia in eius interitu districtam minatur sententiam. Hastam quippe vibrare est aeternam ei mortem ex districta animadversione praeparare. Sed apostata spiritus auctorem vitae etiam cum sua morte despiciens, hastam vibrantem deridet, quia ex districto iudicio quidquid grave, [Gemet. et Corb. Germ., quidquid horribile se praevidet pati.] quidquid horribile esse praevidet, pati non metuit; sed quo se aeterna tormenta non posse evadere conspicit, eo in exercenda nequitia durior assurgit. Quem cum plerique huius mundi sapientes in cunctis quae appetit tanta pertinacia, [In recent. Edit. Gilot., Vatic. et Gussanv., formidine.] tanta fortitudine stringi considerant, corda sua ad famulatum eius tyrannidis inclinant, et omne quod Deo largiente sapiunt, hoc contra eum ad servitium hostis illius inflectunt. Unde et recte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.106v bsb4611.201 csg209.399 sbb354.383 uwb149.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik