monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XXIII . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XXIV [Rec. XIX].

1 IBID.---Qui fecit eum, applicavit gladium eius.
2 [50. ] Angeli apostatae potentiam Deus coercet.---Gladius quippe Behemoth istius ipsa nocendi malitia est Sed ab eo a quo bonus per naturam factus est, eius gladius applicatur, quia eius malitia divina dispensatione restringitur, ne ferire tantum mentes hominum quantum appetit permittatur. Quia ergo hostis noster et multum potest, et minus percutit, eius gladium pietas conditoris astringit, ut replicatus intra eius conscientiam lateat, et ultra quam desuper iuste disponitur, sese in mortes hominum eius malitia non extendat. Quod igitur ad multa fortiter praevalet, hoc de principio magnae conditionis potest, quod vero a quibusdam vincitur, eius nimirum gladius ab auctore replicatur. Iste namque Behemoth, qui principium viarum Dei est, cum contra sanctum virum licentiam tentationis accepit, gentes movit, greges abstulit, ignem de coelo deposuit, perturbato aere ventos excitavit, domum concutiens subruit, convivantes filios exstinxit, uxoris mentem in dolo pravae suasionis [Val. Cl., exacuit.] exercuit, mariti carnem inflictis vulneribus confodit [Iob. I, 13, seq.]; sed eius gladius a conditore replicatur, cum dicitur: Animam illius serva [Ibid., II, 6]. Qui replicato gladio quantae sit infirmitatis, evangelista testante describitur, quia nec manere in obsesso homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia nisi iussus praesumpsit, dicens: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum [Matth. VIII, 31]. Malitiae quippe eius gladius quam sit replicatus ostenditur, cui si potestas summa licentiam non praeberet, [Laud., Pratel., al. Norm. et duo Germ., grassari nec in porcos valet.] nec grassari in porcorum gregem valeret. Quando ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus audeat, de quo nimirum constat quod non iussus contingere nec porcos praesumat?
3 [51. ] Arii haeresis confutatur.---Notandum quoque est quod dum viarum Dei principium Behemoth dicitur, vesanum dogma Arii aperta ratione dissipatur. Facturam quippe Dei Filium fatetur, et ecce. Behemoth in factura rerum primus creatus ostenditur. Superest ergo ut Arius [In Gussanv., gravi errore, aut factum. Germ., ut Arius filium praedicet.] aut non factum Filium praedicet, aut eum post Behemoth conditum stultus putet. Quia vero omne quod applicatur in semetipsum reducitur, recte applicatus Behemoth gladius dicitur. In semetipsam namque se eius malitia decoquit, cum ad votum suum sese contra electorum vitam prohibita non exercet. Multos autem exigentibus meritis ferire [Laud., nititur.] permittitur, ut cum Deum deserunt, damnato hosti famulentur. Ab electis vero eo valentius vincitur, quo soli auctori omnium humilius substernuntur. Quia igitur per hoc quod viarum Dei principium dicitur, [Laud., quod per hoc mittente Deo.] per hoc quod permittente Domino valde intolerabilis demonstratur, aperte cognoscimus cum quanto hoste pugnemus. Superest igitur ut unusquisque nostrum tanto se plenius auctori subiiciat, quanto contra se verius violentas adversarii vires pensat. Quid namque nos nisi pulvis sumus? Quid vero ille, nisi unus ex coelestibus spiritibus, et, quod adhuc maius est, summus? Quid ergo de propria virtute audeat, quando contra angelorum principem pulvis pugnat? Sed quia supernorum spirituum conditor terrenum corpus assumpsit, recte iam superbientem angelum humilis pulvis vincit. Inhaerendo quippe verae fortitudini vires accipit, quas transfuga spiritus, cum semetipsum sequitur, amisit. Et dignum est ut vincatur a pulvere, qui fortem se credidit deserto creatore; ut superatus inveniat, quia defecit elatus. Valde autem anhelat saeviens, quod cum ipsum ima cruciant, homo ad summa conscendat; quod in illa celsitudine subvecta caro permanet, a qua tantus ipse spiritus sine fine proiectus iacet. Sed loca mentium mutavit ordo meritorum. Sic sic superbia meruit deiici, sic humilitas exaltari, quatenus et coelestis spiritus erigendo se tartarum toleret, et terra humilis sine termino super coelos [Additur in Turon. per omnia saecula saeculorum. Amen.] regnet.
Gregorius Magnus HOME

bke23.83v bsb4611.71 csg209.309 uwb149.27

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik