monumenta.ch > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XXII. <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XXIII [Rec. XVIII].

1 VERS 14.---Ipse est principium viarum Dei.
2 [47. ] Prima et nobilior creatura fuit angelus qui cecidit.---Velut si aperte diceret: Idcirco ad tam multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc creando per substantiam conditor primum fecit. Quid enim vias Dei, nisi eius actiones accipimus. De quibus per prophetam dicit: Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae [Isai. LV, 8]. Et principium viarum Dei Behemoth dicitur [De poenit., dist. 2, c. 44], quia nimirum cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius primatus eminentiam conspicit propheta cum dicit: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt summitatem eius; platani non fuerunt [Apud Gratian., loco assignato, aequales.] aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis condensisque frondibus [Ezech. XXXI, 8, 9]. [Vindoc., quid namque accipi . . . potest.] Qui namque accipi in cedris, abietibus et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina in aeternae laetitiae viriditate plantata? Quae quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt, nec aequata. Qui speciosus factus in multis condensisque frondibus esse dicitur, quia praelatum caeteris legionibus, tanta illum species pulchriorem reddidit, [Gratian., quanta ei supp] quanta et supposita angelorum multitudo decoravit. Ista arbor in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui idcirco peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eumdem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti [Ezech. XXVIII, 12, 13]. Multa enim de eius magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid namque boni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit [Genes. I, 27], angelo tamen quasi maius aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa.
3 [Vet. XXV] . 48. Eius primatus in novem angelorum ordines. Cherub quid significet.---Hinc est quod primatus eius potentiam adhuc insinuans idem propheta, subiungit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius et topazius et iaspis, chrysolithus, onyx, et berillus, sapphirus, carbunculus et smaragdus [Ezech. XXVIII, 13]. Novem dixit [Vindoc., nomina lapidum.] genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per ipsa sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, et seraphim, aperta narratione memorantur, quantae sint supernorum civium distinctiones ostenditur. Quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornatum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cuius illic adhuc descriptione subiungit: Aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt [Ibid., 13]. Aurum opus decoris eius exstitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione iungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus. Qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus, in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis, amoris vinculis ligari contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt ut nequaquam iam de ornamento regio cadendo solvantur. [Vindoc., Pratel., aliique Norm., maius primatus.] Huius principatus celsitudinem adhuc idem propheta intuens, adiungit: Tu cherub extentus et protegens in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti [Ezech. XXVIII, 14]. Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur; et idcirco iste Cherub dicitur, quia transcendisse cunctos scientia non dubitatur. Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa, clarus gloria conditionis exstitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparatione claritatis suae caeterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transcendit. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic voce dominica Behemoth iste viarum Dei principium vocatur.
4 [Vet. XXVI.] [ 49. ] Ex angeli casu discat homo non superbire.---De quo idcirco tam mira in quibus fuit et quae amisit insinuat ut territo homini ostendat quid ipse si superbiat de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per prophetam dicitur: Inebriatus est in coelo gladius meus [Isai. XXXIV, 5]. Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae perpendite, si ipsos etiam quos in coelo iuxta me condidi pro elationis vitio percutere non peperci? Tot itaque hostis antiqui virtutibus auditis, tanta conditionis eius magnitudine cognita, quis non immensa formidine corruat? quis non desperationis percussione succumbat? Sed quia elationem nostram ostensa hostis nostri potentia reprimit, etiam infirmitatem nostram Dominus patefacta gratiae suae dispensatione fovet. Unde cum eum principium viarum suarum diceret, illico adiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.82v csg209.306

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XXII. <<<     >>> XXIV .
monumenta.ch > 23

© 2009 - 2017 Monumenta Informatik