monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, VI . <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT VII.

1 VERS. 6.---Disperge superbos in furore tuo.
2 [9. ] Deus tranquille irascitur.---Subaudis ut ego, qui eos et tranquillitatis tempore unitos contra me tolero, et districtus quandoque veniens, in meo eos furore dispergo. Sed inter haec solerter intuendum est quod gravis perfidiae error admittitur, si fortasse quis aestimet quod in illa divinitatis substantia furor et tranquillitas varietur. Creator namque omnium eo summe immortalis est, quo creaturae more mutabilis non est. Hinc de illo per Iacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [Iac. I, 17]. Hinc rursum scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate iudicas [Sap. XII, 18]. Hinc propheta ait: Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini [Ierem. XXV, 38]. [Addidimus etiam enim, ex Vindoc., Gemet., Corb. Germ. et pl. Norm.] Quod enim iram columbae praedixerat, hoc furorem Domini subiunxit. Columba namque valde simplex est animal; et quia in Deum nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut enim divinae districtionis vim imperturbabilem demonstraret, et iram dixit, et columbae, ac si apertius diceret: Districtum iudicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus [Deest iniustos in duob. Germ., Turon., Laud. et pler. Norm.] iniustos punit. Unde et in extremo iudicio, in semetipso incommutabilis manens, nulla vicissitudine ac mutabilitate variatur, sed tamen electis ac reprobis nequaquam sub specie eiusdem incommutabilitatis ostenditur, quia et tranquillus iustis, et iratus apparebit iniustis. Teste enim conscientia intra semetipsos deferunt, unde eorum mentes aeque unum respiciant, sed non aequaliter modificentur, quia et istis eum benignum ostendit anteacta iustitia, et illis terribilem culpa. Quorum pavorem quis explicet, cum contigerit miseris et intra se culpas cernere, et ante se iudicem iustum videre? Hoc nimirum quotidie in usu vitae praesentis agitur, ut de qualitate venturi iudicis mortalium corda doceantur. Nam cum duo ad iudicium pergunt, alius innocentiae sibi conscius, alius culpae, ante prolatam sententiam adhuc tacentem iudicem utrique conspiciunt, et tamen culpae debitor gravem contra se iram hoc ipsum iudicis silentium suspicatur. Quam iram sibi non denuntiat perturbatio iudicis, sed recordatio pravitatis, quia etsi adhuc foris reum sententia non clamat, intus tamen graviter conscientia accusat. At contra iustitiae amicus decernentis vultum conspicit, sed intus de testimonio bonae recordationis hilarescit, et quo apud se quod metuat non habet, eo omne quod erga semetipsum est blandum videt. Hoc itaque loco furor Domini dicitur non perturbatio divinae substantiae, sed super peccatores male sibi conscios examinatio iustae vindictae. Quamvis enim eum tranquillum in iudicio videant, tamen quia feriendos se ab illo non dubitant, eum [Editi cum Germ., suis moribus, vel in suis moribus. Corb. Germ., in suis mortibus. Nostram lect. ministrarunt Turon., Vindoc., Val. Cl., Pratel. ac pl. Norm.] in suis motibus perturbatum putant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.74r bsb4611.19 csg209.270 sbb354.270 uwb149.8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik