monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT I.

1 [1. ] Sancti, unde digniores efficiuntur, inde sibi magis videntur indigni.---Sancti viri quo apud Deum altius virtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos se esse deprehendunt, quia dum proximi luci fiunt, quidquid eos in seipsis latebat inveniunt; et tanto magis foris sibi deformes apparent, [Editi tam vet. quam recentiores, quanto minus pulchrum. Errore gravissimo, quo textum purgavimus, attendendo ad Mss. maxime Norm., Turon., Laud., duos Germ., et ad sensum a sancto Doctore intentum. Loquitur enim de divina luce, qua quid pulchrius?] quanto nimis pulchrum est quod intus vident. Unusquisque enim sibi, dum tactu veri luminis illustratur, ostenditur; et unde agnoscit quid est iustitia, inde eruditur, ut videat quid est culpa. Hinc est quod saepe mens nostra quamvis frigida in conversationis humanae actione torpescat, quamvis in quibusdam delinquat et nesciat, quamvis peccata quaedam quasi nulla perpendat; cum tamen ad appetenda sublimia orationis compunctione se erigit, ipso suae compunctionis oculo excitata ad circumspiciendam se post fletum vigilantior redit. Nam cum neglectam se deserit, et noxio tepore torpescit, vel otiosa verba, vel inutiles cogitationes minoris esse reatus omnimodo credit. At si, igne compunctionis incalescens, [Ita Mss. Anglic. et Norm. Vulgati, cum duobus Germ., a torpore.] a tepore suo, tacta subito afflatu contemplationis, evigilet, illa quae levia paulo ante credidit mox ut gravia ac mortifera perhorrescit. Cuncta enim vel in minimis noxia, quasi atrocissima refugit, quia videlicet [Corb. Germ. et Gemeticensis Cod. vetustissimus quatuor ultimos Moral. libros complectens, per contemplationem.] per conceptionem spiritus gravida, introire ad se iam inania nulla permittit. Ex eo enim quod intus conspicit, quam sint horrenda haec quae exterius perstrepunt sentit; et quanto amplius sublevata profecerit, tanto magis refugit infima, in quibus prostrata defecit. Nihil quippe eam nisi id quod interius viderat pascit; atque eo gravius tolerat quidquid se ei extrinsecus ingerit, quo illud non est quod intrinsecus vidit, sed ex his interioribus quae raptim videre potuit, ad exteriora quae tolerat iudicandi regulam sumit. Super se enim rapitur dum sublimia contemplatur; et semetipsam iam liberius [Gemet. et Corb. Germ., ascendendo.] excedendo conspiciens, quidquid ei ex seipsa sub seipsa remanet, subtilius comprehendit. Ex qua re miro modo agitur, ut, sicut superius dictum est, unde dignior efficitur, inde sibimet indigna videatur, et tunc rectitudini se longe esse sentiat, cum appropinquat. Unde Salomon ait: Cuncta tentavi in sapientia, et dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me [Eccle. VII, 24]. Quaesita enim sapientia longe recedere dicitur, quia appropinquanti altior videtur. Qui vero hanc nequaquam quaerunt, tanto se ei propinquos aestimant, quanto et eius rectitudinis regulam ignorant, quia siti in tenebris mirari lucis claritatem nesciunt, quam nunquam viderunt; cumque in formam eius pulchritudinis non tenduntur, in semetipsis libenter quotidie deformiores fiunt. Nam quisquis eius radiis tangitur, sua illi manifestius tortitudo monstratur; et eo verius invenit quantum flectatur in vitio, quo, sagacius summa considerans, conspicit quantum distat a recto. Unde beatus Iob humanum genus virtutibus transiens, amicos loquendo superavit; sed loquente Deo, sublimius eruditus, semetipsum cognoscendo reticuit. Illos namque iniuste loquentes subdidit, sed ad verba locutionis intimae reum se iuste cognovit. Et quidem cur flagellatus sit nescit, sed tamen cur flagella veneratus non sit, silendo redarguit. Divina enim iudicia cum nesciuntur, non audaci sermone discutienda sunt, sed formidoloso silentio veneranda, quia et cum causas rerum conditor in flagello non aperit, eo iustas indicat, quo se eas facere qui summe iustus est demonstrat. Vir ergo sanctus, et prius de locutione, et post de silentio reprehensus, quid de semetipso sentiat innotescat. Ait enim:
Gregorius Magnus HOME

bke23.71r csg209.259 sbb354.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik