monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20 > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, LI. <<<     >>> LIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT LII [Rec. XXI].

1 VERS. 30.---Pulli eius lambunt sanguinem.
2 [104. ] Passionis Christi meditatione pasci debemus.---Ac si aperte diceretur: Ipsa quidem divinitatis contemplatione pascitur, sed quia auditores eius divinitatis percipere arcana nequaquam possunt, cognito crucifixi Domini cruore satiantur. Sanguinem namque lambere est passionis Dominicae infirma venerari. Hinc est quod idem Paulus, qui, sicut paulo ante iam diximus, ad tertii coeli secreta volaverat, discipulis dicebat: Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [I Cor. II, 2]. Ac si aperte haec aquila diceret: Ego quidem escam meam divinitatis eius potentiam de longe prospicio, sed vobis adhuc parvulis incarnationis eius tantummodo lambendum sanguinem trado. Nam qui per praedicationem suam tacita divinitatis celsitudine, infirmos auditores de solo cruore crucis edocet, quid aliud quam sanguinem pullis praebet? Quia vero uniuscuiusque sancti praedicatoris anima corruptione carnis exuta ad eum mox ducitur, qui pro nobis sponte sua in mortem cecidit, et de morte surrexit, apte de hac aquila subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.70v csg209.256 sbb354.257

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik