monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56 > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLIX. <<<     >>> LI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT L [Rec. XX].

1 VERS. 29.---Inde contemplatur escam.
2 [100. ] Dei visio mentis nostrae cibus.---Id est, ex illis choris angelicis tendit oculum mentis ad contemplandam gloriam supernae maiestatis, qua non visa adhuc esurit, qua tandem visa satiatur. Scriptum quippe est: Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur [Isai. 53, 11]. Et rursum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Quis vero mentis nostrae cibus sit, indicatur aperte cum dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Ibid., 8]. Et quia, interpositione corruptibilis carnis gravati, Deum sicut est videre non possumus, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.70r csg209.253 sbb354.254

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik