monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLVII . <<<     >>> XLIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLVIII.

1 VERS. 28.---In petris manet.
2 [97. ] In petris, hoc est in sanctorum patrum celsitudine et constantia nidum ponunt.---In sacro eloquio cum singulari numero petra nominatur quis alius quam Christus accipitur? Paulo attestante, qui ait: Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Cum vero petrae pluraliter appellantur, membra eius, videlicet sancti viri, qui illius robore solidati sunt exprimuntur. Quos nimirum Petrus apostolus lapides vocat, dicens: Vos tanquam lapides vivi, coaedificamini domus spiritales [I Pet. II, 5]. Ista itaque aquila, quae ad veri solis radios cordis oculos [Ita Mss. nostri et vet. Edit. Paris. ac Basil. Aliae plurimae, exerit.] erexit, in petris manere dicitur, quia in dictis antiquorum et fortium patrum mentis statione collocatur. Eorum quippe vitam quos in via Dei praeisse conspicit ad memoriam reducit, [Sic post Mss. veteres habent Edit. In Gilot., Vatic., Gussanv., atque in celsitudine illorum fortitudini studendo.] atque in celsitudine illorum fortitudinis studendo nidum sibi construit sanctae meditationis. Cumque eorum acta dictaque tacite cogitat, cum praesentis vitae gloriam in comparatione aeternae excellentiae quam sit abiecta considerat, quasi sub se esse ima terrarum in petris residens observat.
3 [Vet. XXXV.] [ 98. ] Petrarum nomine coeli potestates designantur.---Possunt etiam petrae sublimes virtutum coelestium potestates intelligi, quas non iam quasi more arborum huc atque illuc ventus nostrae mutabilitatis inclinat, quia velut petrae in arduis sitae [Vindoc., ab omni modo.] ab omni motu mutabilitatis alienae sunt, et ad soliditatem fixae celsitudinis ipsa cui inhaerent aeternitate duruerunt. Vir itaque sanctus, cum terrena despicit, more se aquilae ab altiora suspendit, et per contemplationis spiritum sublevatus perennem angelorum gloriam praestolatur, [Vulgati cum duob. Germ., atque huic mundo.] atque in hoc mundo hospes, illa appetendo quae aspicit, iam in sublimibus figitur. Recte ergo dicitur: In petris manet, id est intentione cordis inter illas coelestes virtutes residet, [Vindoc., Ebroic. aliique Norm., quae perennitatis suae fortitudine.] quae et per aeternitatis suae fortitudinem tanta iam soliditate fixae sunt, ut in nullo culpae latere mutabilitatis varietate flectantur. Unde et apte sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.69v csg209.251 sbb354.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik