monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLVI . <<<     >>> XLVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLVII [Rec. XIX].

1 VERS. 27.---Nunquid ad praeceptum tuum [Laud. et Val. Cl., elevatur . . . . ponit; et sic deinceps.] elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi?
2 [94. ] Quid aquilae nomine Scriptura sacra significet. Insidiatores spiritus, potestatem terrenam, subtilem sanctorum intelligentiam, vel Christi ascensionem.--- In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando vero vel subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur.
3 Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Ieremia attestante, qui ait: Velociores sunt persecutores nostri aquilis coeli [Thren. IV, 19]. Persecutores enim nostri aquilis coeli velociores sunt, cum tanta contra nos maligni homines faciunt, ut ipsas etiam aereas potestates inventionibus malitiae praeire videantur.
4 Aquilae etiam vocabulo potestas terrena figuratur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Aquila grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium eius evulsit [Ezech. XVII, 3]. Qua videlicet aquila quis alius quam Nabuchodonosor rex Babyloniae designatur? [Excusi, qui pro immensitate . . . . plenus plumis . . . . plenus varietate. Quam lectionem mutare coegit Mss. multitudo. Nostram enim exhibent omnes Norm., Vindoc., Laudun., etc. Duo Germ., habent cum Excusis, qui pro immens., et cum caet. Mss., plena, etc.] Quae pro immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum longo membrorum ductu, pro multis vero divitiis plena plumis, pro innumera autem terrenae gloriae compositione plena varietate describitur. Qui venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium eius evulsit, quia Iudaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni eius, quasi medullam cedri abstulit; et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium eius evulsit.
5 Subtilem sanctorum intelligentiam, vel Christi ascensionem. Aquila fixis oculis solem intuetur.---Aquilae vocabulo vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus dominicae ascensionis exprimitur. Unde idem propheta dum sub animalium specie evangelistas quatuor se vidisse describeret [Ezech. X, 1], in eis sibi hominis, leonis, bovis, et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum procul dubio animal Ioannem per aquilam designans, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria [Ita Turon., Vindoc., duo Germ., Ebroic., aliique Norm., ac Val. Cl. ubi in Editis legitur verbi.] Verbum videndo penetravit. Cui nimirum propheticae sententiae ipse quoque Ioannes in revelatione sua de semetipso non dissonat, dicens: Animal primum simile leoni, secundum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem quasi hominis, quartum animal simile aquilae volanti [Apoc. IV, 7]. Et quamvis singula ad unumquemque evangelistam recte conveniant, dum alius humanae nativitatis ordinem, alius per mundi sacrificii mactationem, quasi vituli mortem, alius potestatis fortitudinem quasi leonis clamorem insinuat, alius nativitatem Verbi intuens, quasi ortum solem aquila aspectat, possunt tamen haec quatuor animalia ipsum suum caput, cuius sunt membra, signare. Ipse namque et homo est, quia naturam nostram veraciter suscepit, et vitulus, quia pro nobis patienter occubuit; et leo, quia per divinitatis fortitudinem susceptae mortis vinculum rupit; et ad extremum aquila, quia ad coelum, de quo venerat, rediit. Homo ergo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo vocatus est. [Vet. XXXIV.] Sed hoc loco aquilae nomine subtilis sanctorum intelligentia et sublimis eorum contemplatio figuratur. Cunctarum quippe avium visum acies aquilae superat, ita ut solis radius fixos in se eius oculos nulla lucis suae coruscatione reverberans claudat. Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum iussionibus divinis obtemperans, in supernis suspenditur fidelium vita. Quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia desideria terrena despiciens, spe iam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abiecta et infima conversatione non construit. Hinc est quod Cinaeo Balaam prophetante dicitur: Robustum quidem est habitaculum tuum, sed si in petra posueris nidum tuum [Num. XXIV, 21]. Cinaeus namque possessor interpretatur. Et qui sunt qui praesentia possident, nisi hi qui ingenio sapientiae saecularis callent? Qui in hoc veraciter robustum sibi habitaculum construunt, si per humilitatem parvuli apud semetipsos facti, in Christi sublimitate [Laud., gloriantur.] nutriantur; si semetipsos infirmos sentiant, et in excelsa humilitate cogniti [Gilot., Gussanv. et al. cum Ms. Germ., cogniti, redemptori fovendam, sed corrupte. Medelam attulimus ex omnibus aliis Mss. nostris et vet. Edit.] Redemptoris fovendam mentis fiduciam ponant; si ima non appetant, si omne quod praeterit cordis volatu transcendant.
6 [95. ] Paulus aquilae similis.---Videamus aquilam nidum spei sibi in arduis construentem. Ait: Nostra conversatio in coelis est [Philip. III, 20]. Et rursum: Qui conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus [Ephes. II, 6]. In arduis habet nidum, quia profecto in supernis figit consilium. Non vult mentem in ima deiicere, non vult per abiectionem conversationis humanae in infimis habitare. Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se consedere Christo in coelestibus testaretur. Sed ibi erat, ubi ardentem iam mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat.
7 [96. ] Electi terrena omnia despiciunt.---Hoc namque esse speciale specimen electorum solet, quod sic sciunt praesentis vitae iter carpere, ut per spei certitudinem noverint iam se ad alta pervenisse, quatenus cuncta quae praeterfluunt sub se esse videant, atque omne quod in hoc mundo eminet amore aeternitatis calcent. Hinc est enim quod sequenti se animae per prophetam Dominus dicit: Sustollam te super altitudines terrae [Isai. LVIII, 14]. Quasi quaedam namque inferiora terrae sunt, damna, contumeliae, egestas, abiectio, quae ipsi quoque amatores saeculi dum per latae viae planitiem ambulant, vitando calcare non cessant. Altitudines autem terrae sunt, lucra rerum, blandimenta subditorum, divitiarum abundantia, honor, et sublimitas dignitatum; quae quisquis per ima adhuc desideria incedit, eo ipso alta aestimat, quo magna putat. At si semel cor in coelestibus figitur, mox quam abiecta sint cernitur quae alta videbantur. Nam [Vindoc. ac Norm., sicut cum in montem quisque. Duo Germ., cum montem quisque.] sicut qui in montem conscendit eo paulisper caetera subteriacentia despicit, quo ad altiora gressum amplius tendit, ita qui in summis intentionem figere nititur, dum annisu ipso nullam praesentis vitae gloriam esse deprehendit, super terrae altitudines elevatur; et quod prius in imis desideriis positus super se credidit, post ascendendo proficiens sibi subesse cognoscit. Quae ergo illic Dominus facturum se esse pollicetur, dicens: Sustollam te super altitudines terrae [Ibid.], haec apud beatum Iob solum sese facere posse testatur, dicens: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aqurla, et ponet in arduis nidum sibi? Ac si diceret: Ut ad meum, qui quod exterius praecipio hoc intrinsecus gratia occultae largitatis inspiro. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.68v csg209.248 sbb354.248

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLVI . <<<     >>> XLVIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik