monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLV. <<<     >>> XLVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLVI [Rec. XVIII].

1 VERS. 26.---Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter [Laud., expandit. Sic effertur infra hic textus: expandit alas suas ad austrum. Alas quippe, etc.] expandens alas suas ad Austrum?
2 [92. ] Gratia Dei veterem hominem exspoliamus. De accipitre quaedam notatu digna.---Quia per annos singulos pennam veterem accipiter nova nascente proiiciat, ac sine intermissione plumescat, pene nullus ignorat. Non autem hic illud plumae tempus dicitur, quo in nido vestitur, quia tunc nimirum adhuc videlicet pullus ad Austrum alas expandere non valet, sed illa annua pluma describitur, quae laxata veteri penna renovatur. Et quidem domesticis accipitribus quo melius plumescere debeant [Turon., duo Germ., Vindoc., Laud., Pratel., munita; quibus obsequeremur, nisi ridiculum videretur dicere munita loca praestare ut aves melius plumescant.] humida ac tepentia loca requiruntur. Agrestibus vero moris est ut flante Austro alas expandant, quatenus eorum membra ad laxandam pennam veterem venti tepore concalescant. Cum vero ventus deest, alis contra radios solis extensis atque percussis, tepentem sibi auram faciunt, sicque apertis poris vel veteres exsiliunt, vel novae succrescunt. Quid est ergo accipitrem in Austro plumescere, nisi quod unusquisque sanctorum tactus flatu sancti Spiritus [Turon., convalescit.] concalescit, et, usum vetustae conversationis abiiciens, novi hominis formam sumit? Quod Paulus admonet, dicens: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum [Coloss. III, 9]. Et rursum: Licet is qui foris est noster homo [Pratel., duo Germ. et Val. Cl., corrumpitur.] corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Vetustam autem pennam proiicere est inveterata studia dolosae actionis amittere, et novam pennam sumere est mitem ac simplicem bene [Corb. Germ., Laud., Val. Cl. et Norm., vivendi.] vivendo sensum tenere. Penna namque veteris conversationis gravat, et pluma novae immutationis sublevat, ut ad volatum tanto leviorem quanto noviorem reddat.
3 [Vet. XXXIII.] [ 93. ] Ad hanc renovationem necessaria confessio.---Et bene ait: Expandit alas suas ad Austrum. Alas quippe nostras ad Austrum expandere est per adventum sancti Spiritus nostras confitendo cogitationes aperire, ut iam non libeat defendendo nos tegere, sed accusando publicare. Tunc ergo accipiter plumescit, cum ad Austrum alas expanderit, quia tunc unusquisque se virtutum pennis induit, cum sancto Spiritui cogitationes suas confitendo substernit. Qui enim vetera fatendo non detegit, novae vitae opera minime producit, qui nescit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat. Ipsa namque compunctionis vis poros cordis aperit, et plumas virtutum fundit; cumque se [Vindoc. et Norm., studiosa.] studiose mens de pigra vetustate redarguit, alacri novitate iuvenescit. Dicatur ergo beato Iob: Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum? id est, Nunquid cuilibet electo tu intelligentiam contulisti, ut flante sancto Spiritu, cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abiiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat? Ut hinc videlicet colligat quia vigilantiam sensus in semetipso ex se non habet, qui hanc ex se conferre aliis nequaquam valet. Potest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari, ac si beato Iob aperte diceretur: Futuras virtutum plumas in gentilitate respice, et vetustas superbiae pennas amitte. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.68r csg209.247 sbb354.247

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik