monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29 > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLIII. <<<     >>> XLV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLIV.

1 IBID.---Procul odoratur bellum.
2 [85. ] Nulla eos improvisa tentant; unde nec superant. ---Bellum namque procul odorari est ex causis praecedentibus quae vitiorum pugnae subsequantur agnoscere. Quia enim, sicut iam saepe dictum est, odore res non visa cognoscitur, bellum procul odorari est, sicut flatu narium, sic provisione cogitationum, nequitias latentes indagare. De quo odoratu Dominus recte in Ecclesiae suae laudibus dicit: Nasus tuus sicut turris, quae est in Libano [Cant. VII, 4]. Per nasum quoque odores fetoresque discernimus. Et quid per nasum, nisi sanctorum provida discretio designatur? Turris vero speculationis in altum ponitur, ut hostis veniens longe videatur. Recte ergo nasus Ecclesiae turri in Libano similis dicitur, quia sanctorum provida discretio dum sollicite circumquaque conspicit in altum posita, priusquam veniat culpa deprehendit, eamque quo vigilanter praenotat, eo fortiter declinat. Hinc Habacuc ait: Super custodiam meam stabo [Habac. II, 1]. [Vet. XXXI.] Hinc uniuscuiusque electi animam Ieremias admonens, dicit: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines [Ierem. XXXI, 21]. Speculam quippe sibi statuere est ventura vitiorum certamina ex alta consideratione praenoscere. [Al., sibique electa mens.] Sibique electi mens amaritudines ponit, quando et in virtutum pace constituta, dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere non consentit.
3 [86. ] Primo curandum ne mala faciamus, secundo ne bona incaute. Plerumque ex bonis mala nascuntur.---Primo autem ne mala quaelibet, secundo vero loco considerat ne bona incaute faciat; et postquam prava subegerit, ipsa etiam sibi [Norm. et Vindoc., subigere.] subiicere recta contendit, ne si mentis dominium transeant, in clationis culpam vertantur. Quia enim, sicut superius dictum est, plerumque ex bonis per incuriae vitium mala nascuntur, vigilanti studio contemplatur quomodo ex doctrina arrogantia, ex iustitia crudelitas, ex pietate remissio, ex zelo ira, ex mansuetudine torpor oriatur. Cumque bona haec agit, [Laud., quot hic contra se. Val. Cl., quot hi contra se. Colb. Germ., quot hinc contra se.] quod hi contra se hostes per haec exsurgere valeant conspicit. Nam cum adipiscendis doctrinae studiis elaborat, mentem sollicite contra certamen arrogantiae praeparat. Cum culpas delinquentium iuste ulcisci desiderat, sagacissime evitat ne modum iustitiae crudelitas vindictae transcendat. Cum pietate frenare se nititur, solerter prospicit ne qua disciplinae dissolutione vincatur. Cum se [Ebroic., recti zeli stimulus.] recti zeli stimulis excitat, summopere providet ne plus quam necesse est irae se flamma succendat. Cum magna mansuetudinis tranquillitate se temperat, vigilanter observat ne torpore frigescat. Quia ergo spiritalis militis cogitatione omne vitium prius quam [Al., surripere, ut in pl. Mss.] subrepere possit aspicitur, recte de equo Dei dicitur: Procul odoratur bellum. Perpendit etiam quae turba iniquitatum proruat, si mala ad se ingredi vel pauca permittat. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.66v csg209.242 sbb354.242

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik