monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXVI [Vet. XXVIII].

1 VERS. 20.---Nunquid suscitabis eum quasi locustas?
2 [75. ] Dei erga incipientes indulgentia.---Unusquisque qui Deum sequitur, in ipso suo exordio ut locusta suscitatur, quia etsi in quibusdam actionibus locustarum more flexis poplitibus terrae inhaeret, in quibusdam tamen expansis alis sese in aera suspendit. Conversionum quippe initia, bonis moribus malisque permista sunt, dum et nova iam per intentionem agitur, et vetus adhuc vita ex usu retinetur. Tanto autem minus [Pratel., permisti interim malis.] permistis interim malis laedimur, quanto contra illa quotidie sine cessatione pugnamus. Nec suos nos iam culpa vindicat, cuius pravo usui [Al., nostra sollicita mens. Priorem lect. habent Turon., Laud. et Corb. Germ.] nostra sollicite mens resultat. Minus itaque nobis inchoantibus terrena opera officiunt, quia in nobis diutius demorari prohibentur. Proinde quoniam in ipso nostrae conversionis initio infirma quaedam pie de nobis Dominus tolerat, ut nos quandoque ad coelestia ex perfectione perducat, quasi locustas nos in exordio suscitat, quia etsi in volatu virtutis sublevat, non tamen de terreni operis casu desperat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.65r csg209.234 sbb354.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik