monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXI.

1 IBID.--- [Val. Cl., Vibrabitur hasta. Et sic inferius. Confirmatur haec lectio ex sequentibus: post pharetrae sonitum hasta vibratur. Laud., Vibrabit hastam.] Vibrabit hasta.
2 [64. ] A minis ad aperta supplicia prorumpunt.--- Contra praedicatorem Dei post pharetrae sonitum hasta vibratur, quando post terrores exhibitos e vicino iam feriens aperta poena producitur. Praedicatores autem sancti, cum pro defensione fidei supplicia subeunt, ad eamdem fidem, quos valent, rapere et inter verbera non desistunt; et cum patienter vulnera suscipiunt, prudenter contra corda infidelium sagittas praedicationis reddunt. Unde nonnunquam agitur ut ipsi qui in persecutione saeviunt non tam doleant quod cor praedicatoris non emolliunt quam quod per eius verba etiam alios amittant. Quia igitur eum feriendo non superant, ne fortasse et alii qui illum audiunt [Vindoc., Pratel. et plur. Norm., delinquant.] se derelinquant, mox contra loquentis verba scutum responsionis parant. Unde cum diceret: [Laud., Vibrabit hastam . . . et clypeum.] Vibrabit hasta, recte subiungit:
3 IBID.---Et clypeus.
4 [65. ] Rationes quas opponant, etiam quaerunt.---Persecutor enim saeviens postquam praedicatoris corpus supplicio percutit, [Laudun., Auditorum cor quasi clypeo vibratur, sed ne audiri possit, clypeus opponitur, mendose.] auditorum cor quasi clypeo verbis suae disputationis munit. Vir igitur sanctus ut feriri debeat, hasta vibratur; sed ne audiri possit, clypeus opponitur. Habent namque defensores Dei in praelio sagittas suas quas eo citius in auditorum corda iniiciunt, quo illas de spiritali arcu, id est de intima cordis tensione distringunt. His quippe se in bello fidei Paulus armaverat, cum dicebat: Laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum [II Tim. II, 9]. Ac si diceret: Hasta quidem suppliciorum ferior, sed tamen verborum sagittas emittere non desisto. Vulnera crudelitatis accipio, sed cor infidelium vera loquendo transfigo. Dicatur ergo: Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Contra equum quippe Dei, quia pravorum consilia perstrepunt, pharetra sonat, quia aperta poena exquiritur, hasta vibratur; quia vero ei etiam disputatione resistitur, clypeus antefertur. Sed nunquid a fervore suo per ista compescitur? Vir enim sanctus quo maiore persecutione premitur, eo ad praedicandam veritatem acrius instigatur; et cum patienter persecutores tolerat, ardenter ad se [Laud. et Val. Cl., adiutores.] auditores trahere festinat. Unde et bene adhuc de equo Dei subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.63r csg209.227 sbb354.225

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik