monumenta.ch > Servius > 565 > 413 > 3 > 10 > 10 > 40 > 8 > 48 > 18 > 13 > 25 > 35 > 27 > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXVIII . <<<     >>> XXX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXIX.

1 VERS. 22.---Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
2 [61. ] Paulus pavorem omnem, omnem hostilem impetum despexit.---Videamus quomodo pavorem despiciat, qui ipsos adversariorum gladios enumerans calcat. Ait enim: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, an fames, an persecutio [Rom. VIII, 35]? In pavore autem ventura poena metuitur, in gladio vero iam dolor de praesenti percussione sentitur. Quia ergo vir sanctus ventura adversa non metuit, pavorem despicit; quia vero nec superveniente percussione vincitur, nequaquam gladiis cedit. Contra hunc itaque equum tot sunt gladii hostium, quot genera persecutionum; quae cuncta obvians superat, quia amore vitae sese ad interitum parat. Sed quia tam robustissimum pectus quomodo se iaculis opponat audivimus, nunc quid ab adversariis agatur audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.62v csg209.225 sbb354.223

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik