monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12 > 18 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXVII . <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXVIII [Vet. XXIII, Rec. XIV].

1 Ibid.---Exsultat audacter, in occursum pergit armatis.
2 [55. ] Sanctum virum nec adversa deiiciunt, nec prospera corrumpunt. Apostolorum inter flagella exsultatio, in primis Pauli. Haeretici potestatum saecularium patrocinium ambiunt. Infractae virtutis est rerum terrenarum contemptus.---Exsultat audacter, quia sic adversis non frangitur, sicut nec prosperis elevatur. Adversa namque non deiiciunt, quem prospera nulla corrumpunt. Equus itaque iste et fortis et sub freno est. Ne ergo prematur adversis, habet vim fortitudinis; ne elevetur prosperis, habet pondus desuper insidentis. Decurrunt quippe tempora, sed idcirco iustum trahere non valent, quia levare non possunt. Illos nimirum trahunt, quos levant; irata deiiciunt, quos blanda sustollunt. Vir autem bene Deo subditus scit inter transeuntia stare, scit inter lapsus decurrentium temporum mentis gressum figere, scit nec ad subiecta se erigere, nec ad obiecta trepidare. Plerumque autem quia exerceri se utilius contritionis suae laboribus novit, in adversis hilarescit, quae dum constanter pro veritate patitur, augeri sibi virtutis meritum laetatur. Hinc est quod tunc apostolos exsultasse legimus, cum pro Christo illos contigit flagella tolerasse, sicut scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pali [Act. V, 41]. Hinc Paulus cum duris in Macedonia fuisset persecutionibus pressus, in eo quod se afflictum insinuat, etiam iucundatum demonstrat, dicens: Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra [II Cor. VII, 5]. Ac si aperte diceret quia spiritus requiem habuit dum per profectum animae persecutionum supplicia caro toleravit. Contra hunc itaque equum ab adversariis sanctae Ecclesiae parantur gladii de dolore poenarum, parantur arma de patrociniis saecularium potestatum. Solent namque haeretici potentum mundi defensionibus, quasi quibusdam armis, se tegere; solent omnes infideles praedicationem fidei excitatis etiam saeculi potestatibus impugnare. Sed equus Dei exsultat audacter, et exteriora tormenta non metuit, quia internam delectationem quaerit, potestatum mundi iracundiam non formidat, quia ipsius quoque vitae praesentis desiderium per mentis excessum calcat. Hinc per Salomonem dicitur: Non contristabit iustum quidquid ei acciderit [Prov. XII, 21]. Hinc in eo rursum scriptum est: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit [Prov. XXVIII, 1]. In occursu bestiarum idcirco leo non trepidat, quia praevalere se omnibus non ignorat. Unde iusti viri securitas recte leoni comparatur, quia contra se cum quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit; et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invitus nullo modo amittat. Quisquis enim exteriora, quae et nolenti subtrahuntur, appetit sua se sponte extraneo timori substernit. Infracta autem virtus [Gussanv. et plur. Ed. cum Ms. Germ., est concupiscentia vitae aeternae, terrenae contemptus. Vet. Ed. Paris. et Basil. consentiunt Mss. Anglic., Norm., Vindoc., Corb. Germ., Turon., Laud., etc., quos sequimur.] est concupiscentiae terrenae contemptus, quia et in alto mens ponitur, cum a rebus infimis spei suae iudicio sublevatur, atque a cunctis adversantibus tanto minus attingitur quanto in supernis sita tutius munitur.
3 [56. ] Iustus adversantibus intrepidus occurrit.---Equus itaque iste non solum [Vindoc., Ebroic. aliique Norm., contra saevientes.] contra se venientes minime metuit, sed eis etiam in occursum pergit. Unde bene hic additur: In occursum pergit armatis. Plerumque enim quieti atque inconcussi relinquimur, si obviare pravis [Vulgati, per iustitiam. Nostram lect. deprompsimus ex Mss. Longip., Laud., Turon., Val. Cl., duob, Germ. et pler. Norm.] pro iustitia non curamus. Sed si ad aeternae vitae desiderium animus exarsit, si iam verum lumen intrinsecus respicit, si in se flammam sancti fervoris accendit, in quantum locus admittit, in quantum causa exigit, debemus pro defensione iustitiae nosmetipsos obiicere, et perversis ad iniusta erumpentibus, etiam cum ab eis non quaerimur, obviare. Nam cum iustitiam, quam nos amamus, in aliis feriunt, nos nihilominus sua [Excusi, persecutione. Potior lectio Mss. Vindoc., Turon., duor. Germ., Norm., Val. Cl., quam sequimur.] percussione confodiunt, etiam si venerari videantur. Quia ergo vir sanctus pravis ac male agentibus sese etiam cum non quaeritur opponit, recte de equo Dei dicitur: In occursum pergit armatis.
4 [57. ] S. Pauli exemplum.---Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes, quantus Paulum fervor accenderat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rap ebat. Scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum; et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, [Turon., duo Germ. et Val. Cl., rapto Gaio.] rapto Caio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli [Act. XIX, 28, 29]. Atque mox subditur: Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum, rogantes ne se daret in theatrum [Ibid., 30, 31]. In quibus profecto verbis agnoscimus quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frena tenuissent.
5 [58. ] Declinandum tamen aliquando prudenter periculum, si ex illo periculo modicus tantum fructus speretur. Hoc Paulus exemplo docuit.---Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus, quid est quod idem praedicator egregius de semetipso fatetur, dicens: Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus eius [II Cor. XI, 32, 33]? Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus quasi trepidus abscondit, nisi hoc, quod necesse est ut in eius artificiosa virtute discamus adversariorum pugnam et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare? [Vet. XXIV.] Necesse quippe est ut per omne quod agimus in mentis trutina positum hinc pondus, illinc fructum nostri laboris aestimemus; et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinet, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero sub sequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur, aut vincitur, [Vindoc., labor in fine gravi culpa declinatur. Turon., labor sine gravi culpa declinatur.] labor non sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia et semetipsum, quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se ibi aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit; et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit. Ubi autem subiuganda regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum vel cum morte non timuit; sicut ipse cum Ierosolymam pergeret, eumque discipuli, passione illius per prophetiam praescita, prohiberent, sibimetipsi attestatur, dicens: Ego non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu [Act. XXI, 13]. Neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me [Ibid., XX, 24]. Qui igitur hic hostiles cuneos etiam praescita passione sua imperterritus petiit, illic de dispensatione fuisse edocuit, non de timore quod fugit.
6 [59. ] Cavendum ne timore potius quam cauta dispensatione fugiamus.---Qua in re pensandum est quia ille labores quosdam per dispensationis iudicium laudabiliter declinat, qui pro Deo maiores alios fortiter tolerat. Nam saepe ab hominibus timor debilis cauta dispensatio vocatur; et quasi prudenter impetum declinasse se asserunt, cum fugientes turpiter in terga feriuntur. Unde necesse est ut in causa Dei, cum res dispensationis agitur, metus cordis subtilissima libratione pensetur, ne per infirmitatem timor subrepat, et sese per dispensationis imaginem rationem confingat, ne culpa se prudentiam nominet; iamque nec ad poenitentiam animus redeat, quando hoc quod inique perpetrat virtutem vocat. Restat igitur ut in dubiis quisque deprehensus, cum quaelibet sibi adversitas imminet, prius intra semetipsum contra formidinem et praecipitationem pugnet, quatenus nec formidolose se subtrahat, nec praecipitanter opponat. Valde enim praeceps est qui semper se adversis obiicit, et valde pavidus qui semper abscondit.
7 [60. ] Peritus dux hosti exercitum nec semper admovet, nec semper subducit.---Sed haec melius in bellis spiritalibus discimus, si formam exercitii a corporalibus bellis trahamus. Non enim ille dux sapiens est, qui semper contra hostiles cuneos exercitum praeceps admovet; neque ille dux fortis, qui semper hunc ab hostis facie cavendo subducit. Scire namque dux debet modo ab hostili impetu exercitum caute subtrahere, modo hostem circumfusis cornibus coarctare. Quod nimirum sollicite perfecti praedicatores exhibent, cum modo persecutionis rabiem declinantes, noverunt sapienter sed non enerviter cedere; modo autem persecutionis impetum contemnentes, noverunt ei fortiter, sed non praecipitanter obviare. Quia autem sanctus vir, cum congruum cernit, ictibus pectus obiicit, et venientia iacula vel moriens retundit, recte dicitur: In occursum pergit armatis. De quo adhuc bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.61v csg209.221 sbb354.219

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXVII . <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12 > 18 > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik