monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XV. <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XVI.

1 CAP. XXXIX, VERS. 9.---Nunquid votet rhinoceros servire tibi?
2 [30. ] Ex Iudaeis ferox, Saulus a Christo domitus.---Ac si apertius dicatur: Nunquid illum populum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub iure tuae praedicationis inclinas? subaudis ut ego, qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cum voluero protinus subdo. Sed hoc melius ostendimus, si de genere ad speciem transeamus. Ille ergo ex hoc populo et prius in superbia, et postmodum praecipuus testis in humilitate nobis ad medium Paulus ducatur, qui dum contra Deum se quasi de custodia legis nesciens extulit, cornu in nare gestavit. Unde et hoc ipsum naris cornu per humilitatem postmodum inclinans, dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci [I Tim. I, 13]. In nare cornu gestabat, qui placiturum se Deo de crudelitate confidebat, sicut ipse postmodum semetipsum redarguens dicit: Et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum [Galat. I, 14]. Huius autem rhinocerotis fortitudinem omnis venator extimuit, quia Saulis saevitiam unusquisque praedicator expavit. Scriptum namque est: Saulus adhuc [Pratel. ac Utic., spirans minas et caedes.] spirans minarum et coedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem [Act. IX, 1]. Cum flatus nare reddendus trahitur, spiratio vocatur, et illud saepe per odorem nare deprehendimus, quod oculis non videmus. Rhinoceros ergo iste nare gestabat cornu quo percuteret, quia minarum et caedis in Domini discipulos spirans, postquam praesentes interfecerat, absentes quaerebat. Sed ecce omnis ante illum venator absconditur, id est omnis homo rationale sapiens opinione timoris eius effugatur. Ut ergo hunc rhinocerotem capiat, sinum suum virgo, id est secretum suum ipsa per se [Longip., involuta in carne. Quam lectionem libenter amplecteremur, nisi obstarent Mss. et Editi omnes quos consuluimus. Hic dicitur inviolata Dei sapientia, et inferius, incorrupta.] inviolata in carne Dei sapientia expandat. Scriptum quippe est quod cum Damascum pergeret; subito circumfulsit illum die media lux de coelo, et vox facta est, dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Qui prostratus in terra respondit: Quis es, Domine? Cui illico dicitur: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris [Act. IX, 4, 5, seq.]. Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum Saulo incorrupta Dei sapientia incarnationis suae mysterium de coelo loquendo patefecit; et fortitudinem suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humi, omne quod superbum tumebat amisit. Qui dum, sublato oculorum lumine, manu ad Ananiam ducitur, patet iam rhinoceros iste, quibus Dei loris astringitur, quia videlicet uno in tempore caecitate, praedicatione, baptismate ligatur. Qui etiam ad Dei praesaepe moratus est, quia ruminare verba Evangelii dedignatus non est. Ait enim: Ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium [Galat. II, 1, 2]. Et qui prius ieiunus audierat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare [Act. IX, 9, 5]: mira postmodum virtute praesidentis pressus, ex verbi pabulo vires obtinuit, et calcem superbiae amisit.
3 [31. ] Iste rhinoceros ad agrum dominicum arandum ligatus---Loris quoque Dei non tantum a feritate restringitur, sed quod magis sit mirabile, ad arandum ligatur, ut non solum homines crudelitatis cornu non impetat, sed eorum etiam refectioni serviens, aratrum praedicationis trahat. Ipse quippe de evangelizantibus quasi de arantibus dicit: Debet enim in spe qui arat arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi [I Cor. IX, 10]. Qui igitur tormenta prius fidelibus irrogaverat, et pro fide postmodum flagella libenter portat, qui scriptis etiam epistolis [Pratel. et pl. Norm., humilius et despectius.] humilis ac despectus praedicat, quod dudum terribilis impugnabat; profecto bene ligatus sub aratro desudat ad segetem, qui vivebat in campo male liber a timore. De quo recte dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.56r csg209.201 sbb354.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik