monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60 > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XII.

1 VERS. 16.---Duratur ad filios suos, quasi non sint sui.
2 [17. ] Hi charitate flagrant erga filios, non illi.---Quem enim charitatis gratia non infundit, proximum suum etiam si ipse hunc Deo genuit, [Val. Cl., ut extraneum] extraneum respicit, ut profecto sunt omnes hypocritae, quorum videlicet mentes dum semper exteriora appetunt, intus insensibiles fiunt; et in cunctis quae agunt, dum sua semper expetunt, erga affectum proximi nulla charitatis compassione mollescunt. O quam mollia viscera gestabat Paulus, quando circa filios suos tanto aestu amoris inhiabat, dicens: [Corb. Germ., Vindoc., Norm. ac plur. nunc vivimus, quod legitur tum in textu Graeco, tum in Vulg.] Nos vivimus, si vos statis in Domino [I Thess. III, 8]. Et, Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu [Phil. I, 8]. Romanis quoque ait: Testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri semper facio in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos; desidero enim videre vos [Rom. I, 9, seq.]. Timotheo quoque ait: Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, [Duo Germ. et Pratell., quam sine intermissione.] quia sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die desiderans te videre [II Tim. I, 3]. Thessalonicensibus quoque amorem suum indicans, dicit: Nos autem, fratres, desolati a vobis [Laud., duo Germ. et Val. Cl., ad tempus, ore, aspectu.] ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius [Laud., Corb. Germ., Pratel. et alii Norman. festinamus.] festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio [I Thess. II, 17]. Qui duris persecutionibus pressus, et tamen de filiorum salute sollicitus, adiunxit: Misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confortandos vos; et exhortandos pro fide vestra, ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus [I Thess. III, 2]. Ephesiis quoque ait: Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra [Ephes. III, 13]. Ecce in tribulatione positus alios exhortatur, et in hoc quod ipse sustinet alios roborat. Non enim filiorum suorum fuerat more struthionis oblitus, sed metuebat nimis ne eius discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in eo despicerent, contra quam innumerae passionum contumeliae praevalerent. Et idcirco minus dolebat in tormentis, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat. Parvipendebat in se plagas corporis, dum formidaret in filiis plagas cordis. Ipse patiendo suscipiebat vulnera tormentorum, sed filios consolando, curabat vulnera cordium. Pensemus ergo cuius charitatis fuerit, inter dolores proprios aliis timuisse, pensemus cuius charitatis fuerit, filiorum salutem inter sua detrimenta requirere, et statum mentis in proximis etiam ex sua deiectione custodire.
3 [Vet. IX.] [ 18. ] Quia per concupiscentiam in exteriora bona feruntur. Quae apud se tota non est mens, cogitare se non potest.---Sed haec hypocritae charitatis viscera nesciunt, quia eorum mens quanto per mundi concupiscentiam in exteriora resolvitur, tanto per inaffectionem suam interius obduratur; et torpore insensibili frigescit intrinsecus, quia amore damnabili mollescit foris; seque ipsam considerare non valet, quia cogitare se minime studet. Cogitare vero se mens non potest, quae tota apud semetipsam non est. Tota vero esse apud semetipsam non sufficit, quia [Recent. Vulgati, per quot concupiscentia. Mss. duo Germ., Ebroic. aliique Norm., Laud., Longip., Val. Cl. et al., concupiscentias, ut etiam legitur in vet. Ed. Paris. et Basil. et quidem melius; nam ut infra habetur, per tot . . . . species, ita supra legendum, per quot concupiscentias.] per quot concupiscentias rapitur, per tot a semetipsa species dissipatur, et sparsa in infimis iacet, quae collecta, si vellet, ad summa consurgeret.
4 [19. ] Mira iustorum intra se collectorum perspicacia. ---Unde iustorum mens, quia per custodiam disciplinae a cunctorum visibilium fluxo appetitu constringitur, collecta apud semetipsam intrinsecus integratur; qualisque Deo vel proximo esse debeat, plene conspicit, quia nihil suum exterius derelinquit; et quanto ab exterioribus abstracta [Laud. et Val. Cl., conspicitur.] compescitur, tanto aucta in intimis inflammatur; et quo magis ardet, eo ad deprehendenda vitia [Vindoc. Ebroic. et al. Norm., amplius videt.] amplius lucet. Hinc est enim quod sancti viri dum se intra semetipsos colligunt, mira ac penetrabili acie occulta etiam aliena delicta deprehendunt. Unde bene per Ezechielem prophetam dicitur: Emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et coelum, et adduxit me in Ierusalem in visione Dei iuxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli, ad provocandam aemulationem [Ezech. VIII, 3]. Quid est enim cincinnus capitis, nisi collectae cogitationes mentis, ut non sparsae diffluant, sed per disciplinam constrictae subsistant? Manus ergo desuper mittitur, et propheta per cincinnum capitis elevatur, quia cum nostra mens sese per custodiam colligit, vis superna sursum nos ab infimis trahit. Bene vero inter terram et coelum [Iidem cum Corb. Germ. et Val. Cl., sublevatum.] sublatum se asserit, quia quilibet sanctus in carne mortali positus, plene quidem adhuc ad superna non pervenit, sed iam tamen ima derelinquit. In visione vero Dei in Ierusalem ducitur, quia videlicet unusquisque proficiens per charitatis zelum, qualis esse Ecclesia debeat contemplatur. Bene quoque additur. [Ed. cum duob. Germ., quia iuxta ostium interius ductus est, quod respiciebat.] Iuxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, quia nimirum sancti viri dum per aditum internae contemplationis aspiciunt, plus prava intra Ecclesiam fieri quam recta deprehendunt; et quasi in Aquilonis parte oculos, id est ad solis sinistram flectunt, quia contra vitiorum frigora charitatis se stimulis accendunt. Ubi et recte subiungitur: Quia illic erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. Dum enim intra sanctam Ecclesiam a nonnullis specie sola fidelibus, rapinas et vitia perpetrari considerant, quid aliud quam in Ierusalem idolum vident? Quod idolum zeli dicitur, quia per hoc contra nos aemulatio superna provocatur: et tanto districtius delinquentes ferit, quanto nos [Turon., carnis redemptor] charius Redemptor amat.
5 [Vet. X.] [ 20. ] Hypocritarum ad coelestia torpor, ardor ad terrena.---Hypocritae igitur, quia cogitationes mentis non colligunt, per cincinnum capitis minime tenentur. Et qui sua nesciunt, commissorum sibi quando delicta deprehendunt? Hi itaque torpent a coelestibus, ad quae flagrare debuerant; et flagrant terrenis rebus anxie, a quibus laudabiliter torpuissent. Postposita quippe filiorum cura, saepe eos videas se contra pericula immensi laboris accingere, maria transmeare, adire iudicia, pulsare principatus, palatia irrumpere, iurgantibus populorum cuneis interesse, et terrena patrimonia laboriosa observatione defendere. Quibus si fortasse dicatur: Cur ista vos agitis, qui saeculum reliquistis? respondent illico Deum se metuere, et idcirco tanto studio defendendis patrimoniis insudare. Unde bene adhuc de struthionis huius stulto labore subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.53v csg209.189 sbb354.185

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XI . <<<     >>> XIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60 > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik