monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35 > 40 > 9 > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, I. <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT II.

1 CAP. XXXIX, vers. 9.---Numquid volet [Laud. et Val. Cl., rhinocerus; et ita postea.] rhinoceros servire tibi?
2 [2. ] Per rhinocerotem intelligendi elati et potentes a Christo domiti, et Ecclesiae servire coacti. Eorum superbiam miraculis fregit.---Rhinoceros enim indomitae omnino naturae est; ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus possit. Impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Eius vero nomen Latina lingua interpretatum sonat, in nare cornu. Et quid aliud in nare nisi fatuitas, quid in cornu nisi elatio designatur? Nam quia in nare fatuitas solet intelligi, Salomone attestante didicimus, qui ait: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua [Prov. XI, 22]. Haereticam namque doctrinam nitore vidit eloquii resplendere, nec tamen sapientiae apto intellectu congruere, et ait: Circulus aureus in naribus suis, id est pulchra [Corb. Germ., Vindoc., Ebroic., Pratel. aliique Norm., et circumplexa.] et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae, cui ex eloquio aurum pendet, [Val. Cl., sed . . . . intentionis pondere, sus ad superiora non resp.] sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit. Quod secutus exposuit, dicens: Mulier pulchra et fatua; id est, doctrina haeretica: pulchra per verbum, fatua per intellectum. In cornu vero, [Germ. Vindoc., pler. Norm., Laud., Corb. Germ., Val. Cl., quia frequenter superbia.] quia elatio frequenter accipitur, Propheta attestante didicimus, qui ait: Dixi iniquis, nolite inique agere, et delinquentibus, nolite exaltare cornu [Psal. LXXIV, 5]. Quid ergo in rhinocerote hoc nisi potentes huius saeculi designantur, vel ipsae in eo summae principatuum potestates, qui typho fatuae iactationis elati, dum falsis exterius inflantur honoribus, veris miseriis intus inanescunt? Quibus bene dicitur: [Germ., Vindoc., Laud., Val. Cl., et Corb. Germ., quid superbit.] Quid superbis, terra et cinis [Eccli. X, 9]? In ipsis vero initiis nascentis Ecclesiae, dum contra illam divitum se potestas extolleret, atque in eius necem immensitate tantae crudelitatis anhelaret, dum tot cruciatibus anxia, tot persecutionibus pressa succumberet, quis tunc credere potuit [Germ., Corb. Germ., Ebroic., aliique Norm., quod illa erecta.] quod illa recta et aspera superborum colla sibi subiiceret, et iugo sancti timoris edomita, mitibus fidei loris ligaret? Diu quippe in exordiis suis rhinocerotis huius cornu ventilata, et quasi funditus interimenda percussa est. Sed divina gratia dispensante, et illa moriendo [Val. Cl., vivificata cornu convaluit.] vivificata convaluit, et cornu suum rhinoceros iste feriendo lassatus inclinavit; quodque impossibile hominibus fuit, Deo difficile non fuit, qui potestates huius mundi rigidas non verbis, sed miraculis fregit. Ecce enim quotidie servire [Al., rhinocerotas, ut est in Germ., Vindoc. et Laud.] rhinocerotes agnoscimus, dum potentes mundi huius, qui in viribus suis fatua dudum fuerant elatione confisi, Deo subditos iam videmus. Quasi de quodam indomito rhinocerote Dominus loquebatur, cum diceret: Dives difficile intrabit in regnum coelorum [Matth. XIX, 23]. Cui cum responsum esset: Et quis poterit salvus fieri? Illico adiunxit: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt [Ibid., 26]. Ac si diceret: Rhinoceros iste humanis viribus mansuescere non potest, sed tamen divinis subdi miraculis potest. Unde hic quoque apte beato Iob sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? [Rec. II.] Subaudis: Ut mihi, qui eum praedicamentis quidem hominum diu resistere pertuli, sed tamen repente, cum volui, miraculis stravi. Ac si apertius dicat: Nunquid hi qui fatua elatione superbiunt sine meis adiutoriis tuae praedicationi subduntur? Per quem itaque praevaleas considera, et in omne quod praevales elationis sensum inclina. Vel certe ad beati Iob notitiam pro humilianda eius virtute deducitur, quam mira quandoque per apostolos agantur, qui mundum Deo subiiciunt, eique edomitam potentum huius saeculi superbiam flectunt, ut tanto de se beatus Iob minus aestimet, quanto aggregari Deo tam difficiles animas per alios videt. Dicat ergo: Nunquid volet rhinoceros tibi? Subaudis: Sicut per eos quos misero serviet mihi. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.49v csg209.174 sbb354.171

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik