monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XXV. <<<     >>> XXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XXVI.

1 VERS. 8.---Circumspicit montes pascuae suae.
2 [78. ] Etiam superbos in sua membra transformavit Christus. Convertit eos quos aspicit.---Montes accipimus omnes elatos huius saeculi, qui in corde suo altitudine terrena tumuerunt. Sed quia etiam tales Dominus Ecclesiae suae corpori conversos inviscerat, eosque a priori elatione commutans, in sua membra transformat, isti montes pascuae eius sunt, quia nimirum de conversione errantium, et de superborum humilitate satiatur, sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit [Ioan. IV, 34]. Et sicut apostolis ad praedicationem missis praecepit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [Ioan. VI, 27]. De his montibus per Prophetam dicitur: Non repellet Dominus plebem suam, quoniam in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit [Psal. XCXIV, 4]. Altitudines enim montium elationes sunt utique superborum. Quas Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Convertit namque Dominus eum quem conspicit. Unde scriptum est: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis; et egressus foras flevit amare [Luc. XXII, 61]. Et sicut Salomon ait: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo [Prov. XX, 8]. De hoc respectu montium rursum per prophetam dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini [Psal. XCXVI, 5], quia post perversitatis suae duritiam, divina formidine liquefacti, ab illo prius rigido tumore [Recent. Vulgati, subtracti sunt; contemptis Mss. et vet. Editis.] substrati sunt.
3 [79. ] Bonis operibus conversorum pascitur. Magnum Christo convivium fecit Matthaeus, imo fuit.---Intuendum etiam quod non ait inspicit, sed circumspicit montes pascuae suae. In Iudaea quippe incarnatus est Dominus, quae posita in medio gentium fuit. [Sic Laud., Val. Cl., Vindoc., Norm., nec non vet. Edit. In recent. cum Corb. Germ., Atque inde.] Atque ideo circumspexit montes, quia elatos huius saeculi circumquaque positos ex gentilitatis universitate collegit. In his itaque montibus pascitur, quia bonis operibus conversorum quasi herbis virentibus satiatur. Hinc est quod ei sponsae voce in Canticis canticorum dicitur: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie [Cant. I, 6]. Pascitur quippe Dominus, cum bonis nostris actibus delectatur. Cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardenti corde reproborum apud electorum suorum pectora refrigerium invenit cogitationis bonae. Mons enim quidam Matthaeus fuerat, quando in telonii lucris tumebat; de quo et scriptum est quia postquam credidit, invitato in domum suam Domino, convivium magnum fecit [Luc. V, 29]. Mons itaque iste huic onagro [Laud. et Val. Cl., virentes.] virentis pascuae herbas protulit, quia et foris eum convivio, et intus epulis virtutum pavit. Quod adhuc plenissime expletur, cum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.48v csg209.168 sbb354.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik