monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XXIV.

1 VERS. 7.---Contemnit multitudinem civitatis.
2 [69. ] Multitudinis exempla non est secutus, sed sua sequenda proposuit. Vita praesens non propter se amanda est, sed propter futuram toleranda.---Id est, mores despicit humanae conversationis. Homo quippe inter homines factus, usum tenere hominum noluit. Idcirco namque inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed etiam ostenso exemplo commutaret. In conversatione igitur nostra et veniendo alia invenit, et vivendo alia docuit. Studebant enim omnes superba Adam stirpe progeniti, prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos Dominus incarnatus adversa appetens, prospera spernens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Nam cum Iudaei illum regem sibi constituere voluissent, fieri rex refugit [Ioan. VI, 15]. Cum vero eum interficere molirentur, sponte ad crucis patibulum venit [Ibid., XVIII, 4]. Fugit ergo [Laud. et Val. Cl., quod homines; et ita in consequentibus.] quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt. Sed cum fugit quod omnes appetunt, appetiit quod omnes fugiunt, fecit quod omnes mirarentur, ut et mortuus ipse resurgeret, et morte sua alios de morte resuscitaret. [Vet. XXXI.] Duae quippe vitae sunt hominis in corpore consistentis, una ante mortem, alia post resurrectionem: quarum unam omnes agendo noverant, alteram nesciebant; et humanum genus soli huic quam noverat intendebat. Venit per carnem Dominus, et dum suscepit unam; alteram demonstravit. Dum hanc nobis cognitam suscepit, illam quae nobis est incognita ostendit. Moriendo quippe vitam exercuit quam tenemus, resurgendo aperuit quam quaeramus, exemplo suo nos docens quod haec vita quam ante mortem ducimus non propter se amanda sit, sed propter alteram toleranda. Quia ergo nova conversatione usus inter homines, mores Babyloniae secutus non est, bene de eo scriptum est: Contemnit multitudinem civitatis.
3 [70. ] Christus multitudinem per spatiosa vagantem deseruit.---Vel certe quod multos per spatiosam viam vagantes deseruit, [Corb. Germ., Ebroic., aliique Norm., et per angustam, sc. viam.] et per angusta gradientes paucos elegit. Multitudinem namque civitatis contemnere est humani generis partem quae latam viam ingreditur [Matth. VII, 13], quae et pro abundantia iniquitatis multa est, a regni sui sorte reprobare. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.46v csg209.160 sbb354.159

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik