monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27 > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT XXI.

1 VERS. 5.---Quis dimisit onagrum liberum?
2 ALLEGORICUS SENSUS.--- 66. Christus onagro merito comparatur.---Nec indignum quis iudicet per tale animal incarnatum Dominum posse figurari, dum constat omnibus quia per significationem quamdam in Scriptura sacra et vermis et scarabaeus ponatur, sicut scriptum est: Ego autem sum vermis, et non homo [Psal. XXI, 7]. Et sicut apud Septuaginta interpretes per prophetam dicitur: Scarabaeus de ligno clamavit [Habac. II, 2]. Cum ergo nominatis rebus tam abiectis et vilibus figuratur, quid de illo contumeliose dicitur, de quo constat quod proprie nihil dicatur? Vocatur etenim agnus, sed propter innocentiam. Vocatur leo, sed propter potentiam. Aliquando etiam serpenti comparatur, [In Ed. etiam vetustioribus tantum legitur, sed propter sapientiam. Caetera supplevimus ex Mss. Anglic., Norm., Laud., Corb. Germ., Val. Cl. et al. Optime dicitur Christum comparari serpenti propter mortem; sublatum enim in crucem praenuntiavit serpens in deserto exaltatus.] sed propter mortem vel sapientiam. Atque ideo per haec omnia dici figuraliter potest, quia de his omnibus credi aliquid essentialiter non potest. Si enim unum horum quodlibet essentialiter existeret, alterum iam dici non posset. Nam si agnus proprie diceretur, leo iam vocari non poterat. Si leo proprie diceretur, per serpentem signari non posset. Sed haec in illo omnia dicimus tanto latius in figura, quanto longius ab essentia. Potest ergo onager incarnatum Dominum designare. [Pler. Mss., agri quippe animal] Agreste quippe animal est onager. Et quia incarnatus Dominus gentilitati magis, quam Iudaeae profuit, animale corpus assumens, quasi non in domum, sed potius in agrum venit. De quo agro gentilitatis per Psalmistam dicitur: Species agri mecum est [Ps. XLIX, 11]. Incarnatus itaque Dominus qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi minor est Patre, qua minor est etiam seipso [Philip. II]. [Vet. XXX.] Dicatur ergo a Patre de Filio secundum formam servi: Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? Omnis quippe qui peccat, servus est peccati [Ioan. VIII, 35]. Et quia incarnatus Dominus particeps nostrae factus est naturae, non culpae, liber dimissus dicitur, quia sub peccati dominio non tenetur. De quo alias scriptum est: [In Corb. Germ., in pler. Ed. et in novissima Ed. semel legitur, Liber; et postea, dimissus dicitur. Repetitur in Mss. Anglic., Norm., Vindoc., etc. In Edit. Basil. 1514, Paris. 1495, 1518, prolato psalmi textu, inter mortuos liber, subditur: inter mortuos liber dimissus.] Inter mortuos liber [Psal. XXXVII, 5]. Liber dimissus dicitur, quia naturam nostram suscipiens, iniquitatis iugo nullo modo tenetur. Quem quamvis macula culpae nostrae non attigit, passio tamen nostrae mortalitatis astrinxit. Unde et postquam liber dimissus dicitur, recte de illo adiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.45v csg209.157 sbb354.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik