monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, VII . <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT VIII.

1 VERS. XL.---Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur.
2 [26. ] In antris prius cubarunt, unde in mundum praedas acturi exsilierunt.---Cum enim nequaquam sancti apostoli contra membra diaboli in voce liberae praedicationis exsurgerent, et necdum post passionem Domini sancti Spiritus effusione solidati Redemptorem suum firma auctoritate praedicarent, adhuc contra adversarios suos quasi in antris insidiabantur. Clausis quippe foribus quasi in quibusdam abditis specubus suis catuli rapturi mundum cubabant, ut animarum praedam postmodum praesumentes diriperent, de quibus tunc certum est quod mundi impetum etiam sibimetipsis latendo formidarent. Illis foribus clausis isti catuli mortem mortis nostrae insidiati quaesierunt, ut culpam nostram interficerent, omnemque in nobis peccati vitam necarent. Horum primo illi esurienti catulo, sed iam valenti, ostensa per linteum gentilitate, quasi monstrata praeda, dicitur: Macta et manduca [Act. X, 13]. His catulis velut adhuc infirmis ut cubare in antris debeant iubetur, cum eis dominica voce dicitur: Sedete hic in civitate quoadusque induamini virtute ex alto [Luc. XXIV, 49]. An non recte leaenae catuli vocantur, qui in Ecclesia editi adversantem mundum ore rapuerunt?
3 [27. ] Illos imitantur perfecti doctores. Ille scit recte dicere, qui novit ordinate tacere.---Et haec quidem facta a sanctis apostolis novimus, haec nunc etiam fieri a [Vindoc., Pratel., Utic., a sanctis doctoribus. Laud. et Val. Cl., a rectis doctoribus.] perfectis doctoribus videmus. Ipsi enim etsi subsequentium populorum patres sunt, tamen sunt praecedentium filii; unde et non immerito catuli dicuntur. Vel certe quia etsi quorumdam fidelium magistri sunt, universalis tamen Ecclesiae discipulos se esse gloriantur. Leaenae itaque praedam Dominus capit, quia virtute suae inspirationis ab errore vitam delinquentium diripit; et animas catulorum illius replet, quia conversione multorum piis doctorum desideriis satisfacit. De quibus catulis bene subiungitur: Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur. Neque enim cuncta tempora doctrinae sunt congrua. Nam plerumque dictorum virtus perditur, si intempestive proferantur. Saepe vero et quod lenius dicitur conventu temporis congruentis animatur. Ille ergo scit recte dicere, qui et ordinate novit tacere. Quid enim prodest eo tempore irascentem corripere, quo alienata mente non solum non aliena verba percipere, sed semetipsum vix valet tolerare? Furentem quippe qui per invectionem corripit, quasi ei qui non sentiat, plagas ebrio imponit. Doctrina itaque ut pervenire ad cor audientis valeat, quae sibi congrua sint temporum momenta perpendat. Bene ergo de his catulis dicitur: Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur. Doctores enim sancti quando et arguenda conspiciunt et tamen se per silentium in cogitationibus retinent, quasi in specubus latent, et velut in antris se contegunt quia in suis cordibus occultantur. Sed cum opportunum tempus invenerint, repente prosiliunt, nulla quae dicenda sunt reticent, et cervicem superbientium morsu asperae increpationis tenent. Sive itaque per apostolos, sive per doctores, quos in apostolorum locum subrogavit, huic leaenae Dominus quotidie praedam capit, et per eos quos cepit alios etiam capere non desistit. Ad hoc quippe iusti huius mundi peccatores rapiunt, ut per conversos eos etiam alii ex mundo rapiantur. Unde et ipsa geminitas, quae pio apostolorum [Vindoc. et Val. Cl., ore capta est.] ore rapta est, tanta nunc fame alios esurit quanta se ab apostolis concupitam fuisse cognoscit. Proinde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.37v csg209.127 sbb354.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik