monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, III . <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, CAPUT IV.

1 IBID.---Et concentum coeli quis dormire faciet?
2 [17. ] Deo in maiestate sua revelato, praedicatio cessabit. Spiritus sanctus Patris et Filii est, utrique coaeternus.---In hac enim vita infirmitati nostrae Dominus non aperta specie maiestatis suae, sed praedicatorum suorum voce locutus est, ut corda adhuc carnalia carnalis lingua pulsaret, et tanto facilius insueta perciperent, quanto ea per sonitum consuetae vocis audirent. At postquam per mortem in pulverem [Laud. et Val. Cl., caro revertitur.] caro resolvitur, et per resurrectionem pulvis animatur, tunc de Deo audire verba non quaerimus, quia unum ipsum quod implet omnia iam per speciem Dei verbum videmus. Quod nobis tanto altius sonat quanto et mentes nostras [Plerique Mss. vis . . . . . penetrat. Corb. Germ., quanto mentes nostras sua intima illustratione penetrat.] vi intimae illustrationis penetrat. Sublatis namque [Ita Pratel. aliique Norm., Turon., Laud., Corb. Germ. et Val. Cl., necnon vet. Editi, a quibus deficientes recentiores habent, orientibus et occidentibus.] fortis et occidentibus verbis, [Vindoc. et pl. Norm., quasi quidam nobis sonus.] quasi quidam sonus aeternae praedicationis fit ipsa imago internae visionis. Unde et recte nunc ad beatum Iob Dominus dicit: Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Quid enim coelorum ratio accipitur, nisi vis superna secretorum? Quid per coeli concentum nisi concors praedicantium sermo signatur? Conditor igitur noster cum coelorum rationem narrare coeperit, dormire coeli concentum facit, quia cum iam nobis per speciem ostenditur, nimirum praedicantium verba subtrahuntur. Hinc enim per Ieremiam Dominus dicit: Non docebit ultra vir proximum suum, et fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus [Ierem. XXXI, 34]. Hinc Paulus ait: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur [I Cor. XIII, 8]. [Vet. VIII.] Vel certe coelorum ratio est ipsa vivificatrix virtus, quae spiritus format angelorum. Deus enim sicut est causa causarum, sicut vita viventium, ita etiam ratio rationabilium creaturarum. Tunc ergo coelorum rationem Dominus narrat, cum semetipsum nobis quomodo electis spiritibus praesit insinuat. Tunc coelorum rationem narrat, cum, detersa mentis nostrae caligine, clara se visione manifestat. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Venit hora cum iam non [Laud. et Corb. Germ., in parabolis.] in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis [Ioan. XVI, 25]. Palam quippe de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc maiestatis suae speciem, et quomodo [Sic Vindoc., Laud., Val. Cl., Ebroic., aliique Norm. Ubi Editi, cum Corb. Germ., ipse genitori.] ipsi gignenti non impar oriatur. et quomodo utrorumque Spiritus utrique coaeternus procedat ostendit. Aperte namque tunc videbimus quomodo hoc [Recent. Editi corrupte habent quod oriendum est. Melius vet. Ed. Paris. et Basil., quod oriendo est, ut est in Mss. Norm., Laud., Val. Cl., Corb. Germ., etc., quibus adhaeremus.] quod oriendo est ei de quo oritur subsequens non est, quomodo is qui per processionem producitur a proferentibus non praeitur. Aperte tunc videbimus quomodo et unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum. Lingua ergo tunc narrantis Dei est visa claritas sublevantis. Et concentus coeli [Ebroic. et Corb. Germ., tunc dormiunt.] tunc dormiet, quia apparente in iudicio retributore operum, exhortationum iam verba cessabunt. Unde et aperte ipsum resurrectionis tempus adiungitur, cum illico profertur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.36r csg209.119 sbb354.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik