monumenta.ch > Augustinus > 22 > 7 > 10 > 2 > 15 > 27 > 23 > 5 > 4 > 3 > 7 > 3 > 5 > 7 > 26 > 38 > 43 > 47 > 66 > 4 > 15 > 5 > 5 > 3 > 19 > 14 > 24 > 21 > 21 > 123 > 38 > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXXVII . <<<     >>> XXXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXXVIII.

1 IBID.---Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
2 [70. ]Quem eripit gratia, internae satietatis delectatione replet. Requies mensae est refectio satietatis internae; quae pinguedine plena dicitur, [Ebroic., quia in interna.] quia in aeternae voluptatis delectatione praeparatur. Huius mensae epulas esuriebat Propheta, cum diceret: Satiabor dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI, 15]. Huius mensae pocula sitiebat, dicens: Sitivit anima mea [Vindoc., Pratel., Utic., ad Deum fontem vivum . . . et parebo. Baluz. habet etiam parebo.] ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei [Psal. XLII, 3]? Eliu itaque [Ita Baluz., Colb., Turon., Ebroic., Pratel., etc., quod sic mutarunt Editores: beatum Iob in temporali verbere.] in beato Iob temporalia verbera aeternorum volens retributione consolari, quod iure ei debebatur ex meritis, ex semetipso quasi gratuito promittit, dicens: Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.145v csg208.202