monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XXVII . <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XXVIII [Rec. XXI].

1 VERS. 7.---Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur.
2 [52. ] Deus iustos tunc magis respicit, cum iniuste affliguntur.---Abstulisse enim a iustis oculos suos fortasse Dominus creditur, quia iniustorum crudelitatibus hic sine vindicta lacerantur; sed famulos suos tunc magis respicit, cum iniuste eos nequitia persequentis affligit. Videns enim quid hic humiliter tolerent, nimirum iam praevidet quid illic eis misericorditer recompenset. Non ergo aufert a iusto oculos suos. Ecce iste humiliter ingemiscit, ille superbit et nequiter floret. Iste cor conterit, ille se de gloria iniquitatis extollit. Horum ergo quis divinis obtutibus longe est, qui iniustitiam pertulit, an qui eam patientibus irrogavit; qui supernam gratiam inter maeroris tenebras tenuit, an qui inter exteriora gaudia lumen iustitiae intus amisit?
3 [Vet. XXVI.] [ 53. ] Cur sancti, reges in S. Scriptura vocantur. Sanctos in throno cum Christo sedere est ex eius potestate iudicare.---Bene autem sancti viri Scripturae sacrae testimonio reges vocantur, quia, praelati cunctis motibus carnis, modo luxuriae appetitum frenant, modo aestum avaritiae temperant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris exstingnunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminis ad potestatem transeunt retributionis, dicatur recte: Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enim regendo, ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionis aeternae solio in perpetuum collocantur; et eo illic accipiunt alios digne iudicare, quo hic nesciunt sibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur: Donec iustitia convertatur in iudicium [Psal. XCIII, 15]. Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 21]. Iustitia ergo in iudicium vertitur, quia hi qui nunc iuste atque irreprehensibiliter vivunt, [Longip., tunc iudicandi potentia utuntur.] tunc iudicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodiceae Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius [Apoc. III, 21]. Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit, eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit. Unde et Mariae necdum credenti se Patri similem, dicit: Noli me tangere, nondum enimascendi ad Patrem [Ioan. XX, 17]. Nobis enim in throno filii sedere, est ex eiusdem Filii potestate iudicare. Quia enim iudicii principatum ex eius virtute percipimus, velut in throno eius residemus. [Vet. XXVII.] Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronos [Vindoc. et Norm., sessuros.] venturos testatur esse discipulos [Matth. XIX, 28], hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim universale iudicium, per thronum vero Fili singulare culmen iudiciariae potestatis ostenditur. Hoc ergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur, quia videlicet universale iudicium ex Mediatoris nostri interventione percipitur. Dicatur ergo: Reges in solio collocat in perpetuum.
4 [54. ] Sanctorum sessio est aeterna. Prius humiliati, erigentur.---Apte autem in perpetuum subdens aperte quid dicat insinuat. Si enim de terreni regni solio diceret, nullatenus in perpetuum subdidisset, [Ebroic. et alii Norm., quia quique illud.] quia qui illud arripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sed temporaliter collocantur. Bene autem subdidit: Et illic eriguntur. Ac si intentioni audientis innueret, dicens: Quia [In recent. Ed., quia qui hic. Redundat qui, abestque a Baluz., Colb., Ebroic. et al. Norm., quibus concinunt antiq. Excusi.] hic humiliati sunt, illic eriguntur. Sanctis namque viris iste locus humilitatis est, ut ille sit celsitudinis. Unde alias scriptum est: [Pratel. et Utic., humiliasti nos] Humiliasti eos in loco afflictionis [Psal. XLIII, 20]. Locus quippe afflictionis est vita praesens: Qui ergo ad aeternam patriam tendunt, nunc semetipsos temporaliter in afflictionis loco despiciunt, ut tunc in loco gaudii veraciter sublimentur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.142r csg208.189

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik