monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > 57 > 33 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XVII . <<<     >>> XIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XVIII [Rec. IV].

1 VERS. 12.---Ibi clamabunt, et non exauaret propter superbiam malorum.
2 [32. ] Iusti permittuntur opprimi ut purgentur, et ut oppressorum nequitia consummetur.---Ibi videlicet in tribulatione, ut e contra de gaudio scriptum est: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi [Psal. CI, 29]. Sed videtur incertum utrum dicat: Propter superbiam malorum non exaudiet; an, propter superbiam malorum clamabunt. Intelligi autem melius potest, si non exaudiri potius propter malorum superbiam, quam clamare referantur. Nam quod propter malorum superbiam clamant, iam supra dictum est, eo versu quo dicitur: Propter multitudinem [In superioribus ubi locus hic Iob exponitur, pro violentorum legitur calumniatorum. Utramque interpretationem pati potest Hebraicus textus. Aliquae versiones habent propter potentiam, propter violentiam.] violentorum clamabunt. Aliquid ergo nobis hoc versu innuitur quod paulo subtilius attendatur, quia saepe oppressi quidam dum clamaverint, ex se quidem merentur audiri, sed tamen eorum desideria propter opprimentium superbiam differuntur. Iustus quippe Deus et suos permittit temporaliter opprimi, et violentorum malitiam nequiter augeri, ut dum horum vita in purgatione teritur, illorum nequitia consummetur. [Vet. XV.] Plerumque vero accidit, ut iusti in tribulatione deprehensi, supernum solatium etiam temporaliter percipiant, quod tamen non temporaliter implorant. Salvari enim non propter se, sed propter adversariorum salutem concupiscunt, ut dum illos omnipotens Deus ab immensis periculis facto quodam miraculo liberat, virtutem suam ipsis etiam persecutoribus innotescat; atque inde adversarios ad aeternitatem redimat, unde suos temporaliter salvat, sicut Propheta quoque vocem martyrum suscipiens, ait: Propter inimicos meos eripe me [Psal. LXVIII, 19]. Ac si diceret: Propter me quidem eripi de temporali tribulatione non appeto, sed tamen eripi propter adversarios meos concupisco, ut dum mea vita salvari mirabiliter cernitur, ipso miraculorum visu inimicorum duritia convertatur. Sicut ergo saepe Dominus suorum vitam temporaliter pro inimicorum conversione eripit, ita saepe suorum voces propter damnationem persequentium non exaudit, ut videlicet inde reatum suum cumulent, unde praevaluisse se nequiter gaudent. Nam qui invisibilia despiciunt, moveri nonnunquam visibilibus miraculis possunt. Sed idcirco cum iustis plerumque nil mirum visibiliter agitur, quia eorum adversarii illuminari invisibiliter non merentur. Dicatur ergo: Ibi clamabant, et non exaudiet propter superbiam malorum. Ac si diceret: Reatus opprimentium [Al., audiri.] audire voces prohibet oppressorum. Nec eripiuntur visibiliter iusti, [Edit. Rom. Sixti V, et nonnullae, quia salvari visibiliter non merentur, mendose. Mss. Anglic., Norm., Vindoc., etc., veteresque Edit., habent invisibiliter.] quia salvari invisibiliter non merentur iniusti. Unde rursum per Prophetam dicitur: Cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stultus peribunt [Psal. XLVIII, 11]. Quos enim visibiliter mori conspiciunt, invisibiliter vivere posse non credunt; atque eo reatum infidelitatis suae cumulant, quo visa morte fidelium de aeternitate desperant. Igitur violenti quique inde [Ita Vindoc., Turon., Baluz., Colb., Pratel. aliique Norm., necnon vet. Ed. In recent., interius.] deterius deficiunt, unde contra vitam innocentium exterius convalescunt; tantoque illos intima veritas a se foras eiicit, quanto eos contra suos temporaliter quod volunt posse permittit.
3 [33. ] Malorum poena gravior, est prosperitas. Manifestum est reprobationis indicium.---Quisquis itaque bonorum vitam persequitur, tunc peiore ultione damnatur, cum nulla ei adversitate resistitur; et tunc fortioris irae periculis subiacet, cum prospere peragit quod nequiter concupiscit, quia videlicet vindicta superni iudicii ad futura eum supplicia reservando deseruit, cui hic in malo obviare contempsit. Hinc enim per Prophetam Dominus dicit: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, [Vindoc., Baluz., Colb. et pler. Norm., et ibunt in voluptatibus suis. Prior lectio concinit magis textui Hebr. et Vulgatae, in adinventionibus suis.] et ibunt in voluntatibus suis [Psal. LXXX, 13]. Hinc rursum dicitur: Non est virga Dei super illos [Iob. XXI, 9]. Hinc etiam de ipso eorum capite scriptum est: Faciet et prosperabitur [Dan. VIII, 12]. Hinc rursus de eodem dicitur: Et dolus in manu eius dirigetur [Dan. VIII, 25]. In manu quippe Antichristi dolus dirigitur, [Sic Baluz., Colb., Ebroic. aliique Norm. Deest in in recentioribus Ed.] quia in hoc quod contra bonos proposuerit implere temporaliter nulla adversitate praepeditur. Hinc rursus per Salomonem dicitur: Prosperitas stultorum perdet illos [Prov. I, 32]. [Vet. XVI.] Manifestum ergo perditionis indicium est, quando affectatis iniquitatibus subsequens favet effectus, et nulla contrarietas impedit quod mens perversa conceperit. Nam saepe pravorum hominum dum tardantur vota, mutantur; et dum difficultatem perfectionis sentiunt, reatum malae actionis agnoscunt; et quibus prius invitis contradicitur, volentes postmodum hoc quod conceperant, adversantur. Quia igitur malos cum deserit Dominus praevalere permittit, et unde superborum nequitia perficitur, inde humilium longanimitas consummatur, dicatur recte: Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.137v csg208.173

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XVII . <<<     >>> XIX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > 57 > 33 > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik