monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, XII . <<<     >>> XIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XIII.

1 VERS. 8.---Homini qui similis tui est nocebit impielas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
2 [20. ]Homo homini nocere aut prodesse potest, non angelis. [1, quaest. 4, can. Homini.]---Humana impietas ei nocet, quem pervertendo inquinat. Et rursus eum adiuvat nostra iustitia quem a pravis actionibus immutat. Nocere enim vel iuvare nesciunt ea quae vel a bono corrumpere vel a malo permutare non possunt. Supernae igitur potestates eo laedi vel iuvari nequeunt, quo esse iam incommutabiles acceperunt. Sed considerare haec nequeunt, qui terrenis desideriis implicantur. Sparsis enim foris mentibus ad semetipsas redire difficile est, quia prava itinera [Pratel., semel captos.] semel captas tanto delectabiliter tenent, quanto in eis omne quod libuerit licet. Nullus quippe disciplinae murus obviat qui constringat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat, sed clausis oculis cordis eo anima praecipitatur in infimis, quo obscuratur a summis; et tanto securius mala temporalia perpetrat, quanto durius bona aeterna desperat.
3 [Vet. et Rec. IX.] [ 21. ] Mali bonos premendo purgant.---Sed ista reproborum nequitia triturae more electorum vitam quasi grana a paleis separans, [Ebroic. et alii, premit et purgat.] premit ut purget. Mali enim bonos magis ab huius mundi desideriis expediunt, dum affligunt; quia dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos [Al., ad summa.] ad superna compellunt. Quod bene de Israelitico populo vocante Moyse et Pharaone rege saeviente signatum est [Exod. III, 7]. Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum iam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus, ut Israelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes, alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi impelleret dum saeviret; et plebs in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis, vel malis impulsa moveretur. Hoc quotidie agitur, dum praedicatis coelestibus praemiis, saevire in electos reprobi permittuntur, ut si ad repromissionis terram vocati exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur, atque haec Aegyptus, videlicet vita praesens, quae nos oppressit blandiens, adiuvet premens; et quae dum fovit, servitutis iugo contrivit, libertatis viam dum cruciat ostendat. [Plerique Norm., haec itaque.] Haec utique causa est quod ab iniustis iusti sinuntur affligi, ut scilicet dum futura audiunt bona quae cupiant, patiantur etiam mala praesentia quae perhorrescant, atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat. Unde Eliu eosdem labores electorum sub oppressionibus reproborum exsequens, ait:
Gregorius Magnus HOME

bke22.134v csg208.162

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik