monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, IX . <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT X.

1 VERS. 2.---Nunquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
2 [15. ] Innocentes quam iniuste soleant accusare.---Quia beatus Iob iustiorem se Deo non dixerit, omnis qui textum historiae legit, agnoscit, sed ait: Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum [Iob. XXIII, 7]. Vitam suam videlicet pensans, et causas percussionis ignorans, ut saepe iam dictum est, pro diluendis peccatis se credidit et non pro augendis meritis flagellari; et idcirco iudicium suum ad victoriam pervenire confisus est, quia culpam in se, pro qua debuisset percuti, non invenit. Quod quidem de illo et Dominus ad diabolum dixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra [Iob. II, 3]. Quid ergo haec loquendo peccavit, qui verbis istis divinae de se et occultae sententiae etiam nesciendo consensit? Aut quid obest si a rectitudine veritatis humano iudicio verba nostra superficie tenus discrepant, quando in cordis cardine ei compaginata concordant? Humanae aures verba nostra talia iudicant qualia foris sonant [22, q. 5, c. Humanae]; divina vero iudicia talia ea audiunt qualia ex intimis proferuntur. Apud homines cor ex verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde. Beatus ergo Iob dum hoc ait exterius quod interius Dominus dixit, omne quod locutus est tanto iuste exterius intulit, quanto pie ab interna sententia non recessit. Quamvis prophetico spiritu repletus, in eo quod ait: Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum [Iob. XXIII, 7], intueri Redemptoris nostri praesentiam potuit. Ipse enim qui est virtus Patris et sapientia, etiam eius aequitas non inconvenienter accipitur. Unde scriptum est: Qui factus est nobis a Deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio [I Cor. I, 30]. Quam scilicet aequitatem, quia Deus iniquis fugentibus incarnatam ostendendo contra posuit, eos protinus ab iniquitate revocavit, et humanum genus in eo iudicio antiquum adversarium vicit, quo aequitatem Dei adversantem suis itineribus invenit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.133v csg208.158

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik