monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XIX . <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XX [Rec. XI].

1 VERS. 13.---Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?
2 [46. ] Quem per se condidit mundum, per se quoque regit.---Ut videlicet subaudias nullum. Per se quippe mundum regit, quem per se condidit; nec eget alienis adiutoriis ad regendum, qui non eguit ad faciendum. Sed haec idcirco colliguntur, ut liquido indicet quia omnipotens Deus, si per semetipsum regere non negligit quod creavit, quod bene creavit utique bene regit, quia quod pie condidit impie non disponit; et qui necdum facta curavit ut essent, quae sunt facta non deserit. Quia ergo praesens est in regimine qui auctor exstitit in creatione, ideo curam nostri non praeterit. Unde et apte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.118v csg208.98