monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40 > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XIV . <<<     >>> XVI

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XV.

1 VERS. 2, 3.---Audite, sapientes, verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat.
2 [39. ] Superbi doctores non quaerunt auditores suos sapientes efficere, sed suam sapientiam ostentare.---Ac si diceret: Sicut nec auris escas, nec guttur verba cognoscit; ita nec stultus quisque sententiam sapientis intelligit. Sapientes ergo atque eruditi audite quod dico, qui potestis ea quae fuerint dicta cognoscere. Videamus igitur quantum tumeat, qui verba sua non nisi a sapientibus audiri decenter existimat. Verus autem sapientiae praedicator dicit: Sapientibus et insipientibus debitor sum [Rom. I, 14]. At contra arrogans in praedicatione sua aures tantummodo sapientium exspectat, quia non ideo praedicat ut possit quoslibet sapientes efficere, sed ideo sapientes quaerit, ut possit quod senserit superbiendo monstrare. Sicut enim superius dictum est, non illos appetit erudire, sed se ostendere; nec intuetur quam iusti qui audiunt fiant, sed ipse quam doctus [Omissum a doctis in Edit. Rom. et aliis seq. supplevimus ex Mss. Anglic., Norm., Vindoc., Colbert. et Baluz.], cum a doctis auditur appareat. [Vet. XXII.] Quia vero praedicationem arrogantium nullus admitteret, si non et aliquid de humilitatis imagine permiscerent, bene Eliu postquam per tumida verba se extulit, rursum quasi ad aequalitatis concordiam condescendit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.116v csg208.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik