monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41 > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XII . <<<     >>> XIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XIII.

1 VERS. 31-33.---Attende, Iob, et audi me, et tace dum ego loquor. Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere iustum. Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam.
2 [37. ] Quando aliquid humiliter loquuntur, diu in eiusdem humilitatis specie non perseverant.---Qualem se apud se habeat hac locutione manifestat, qua dicit: Attende, Iob, et audi me, et tace dum ego loquor. Immensa enim superbia est, a seniore sibi reverentiam exigere, et silentium imperare meliori se. [Vet. XX.] Quia autem praedicatores iusti dum quoslibet corripiunt, saepe per humilitatis gratiam [Edit. Basil. 1514, Vaticana, Gilot., ad cognitionum suarum. Nostram lectionem eruimus ex Mss. Anglic., Norm., Turon., etc.] ad cogitationum suarum intima revertuntur, atque in eo ipso quod corripiunt, ne quid fortasse fallantur exquirunt, correptisque licentiam tribuunt [Anglic., Norm. et alii, ut si quid pro se ipsi iustius] ut si quid pro seipsis iustius sentiant fateantur, hoc nonnunquam etiam arrogantes imitari appetunt. Paulisper enim in verbis elatione postposita, quasi eorum quos corripiunt, [Al.; si forte reperiri potuerit.] si forte reperire potuerint, iustitiam quaerunt, non quia ita sentiunt, sed quia ornari per humilitatis speciem concupiscunt. Metuunt enim [Turon., ne superbia tumidi.] ne superbi ac tumidi, quia sunt, esse videantur. Unde Eliu statim subdidit, dicens: Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. Sed quia haec ex corde non protulit, audire quod quaesierat non exspectavit. Nam illico subiunxit: Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam. Qui enim veraciter quaerunt audire quod iustum est, aequanimiter exspectant audire quod quaerunt. Eliu autem, quia veraciter requisitionis verba non protulit, dici quod quaesierat non permisit, sed mox quod intrinsecus gestabat erupit, qualemque se in oculis suis habebat ostendit, dicens: Tace, et docebo te sapientiam. Arrogantes enim viri quando aliquid humiliter sonant, diu in eiusdem humilitatis specie non perdurant. Cum fortasse quaerunt ut audiant, mox loquendo obviant ne doceantur, quia superficiem vocis quam protulerant citius ostentationis intentio [Baluz. et Colb., corrumpit.] comprimit, quae ex radice cordis exsurgit, atque eamdem humilitatis formam specie tenus sumptam eo celerius probant quia aliena est, quo illam diutius tenere non possunt. Ecce Eliu iustitiam cum requirit ut discat, promittit quia doceat. Ecce quasi requirendo quod iustum est aliquid planum sonuerat lingua; sed mox celare non potuit hoc quod altum tumebat conscientia. Nam repente subiunxit: Tace, et docebo te sapientiam. Quia vero arrogantes omnes in eo quod proferunt typho superbiae inflantur, et, velut in alto positi sic doctorum speciem sumunt ac si eorum verba dignatione quadam super indignos homines coelitus effundantur, bene a scriptore huius historiae versus interponitur, quo dicatur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.116r csg208.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik