monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XXIV . <<<     >>> XXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XXV [Rec. XVII].

1 VERS. 20.--- [Vindoc., abominabilis illi fuit.] Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
2 [49. ] Per panem in Scriptura sacra multa significantur: 1o Christus; 2o gratia; 3o sacra doctrina; 4o haereticorum praedicatio; 5o subsidium vitae praesentis; 6o iucunditas humanae delectationis.---Ac si aperte dicat: Afflicta mens sibi in amaritudinem verti considerat quidquid se antea blande libenterque satiabat. [Vet. XXV.] In Scriptura enim sacra panis [Hic in Edit. Gussanv. est magna lacuna, quam ope Mss. et vet. Edit. agnovimus.] aliquando ipse Dominus, aliquando spiritualis gratia, aliquando divinae doctrinae eruditio, aliquando haereticorum praedicatio, aliquando subsidium vitae praesentis, aliquando iucunditas humanae delectationis accipitur.
3 In pane Dominus signatur, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51].
4 Rursum per panem gratia doni spiritalis accipitur, sicut per prophetam dicitur: Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum, iste in excelsis habitabit: munimenta saxorum sublimitas eius, panis ei datus est [Isai. XXXIII, 15]. Quid est enim obturare aures suas, ne audiat sanguinem, nisi peccatis suadentibus, quae de sanguine et carne nascuntur, non praebere consensum? Et quid est, ne malum videat, oculos claudere, nisi omne quod rectitudini adversum est non approbare? Iste in excelsis habitabit, quia quamvis eum adhuc caro in inferioribus retinet, mentem iam in sublimibus fixit. Munimenta saxorum sublimitas eius, quia [Omnes Editi; mendose, obiecta.] qui abiecta desideria terrenae conversationis calcat, ad supernam patriam per praecedentium patrum exempla se sublevat. Et quia per contemplationis donum gratia spiritali satiatur, apte subiungitur: Panis ei datus est, id est refectionem spiritalis gratiae percipit, quia se a bonis infimis coelestia sperando suspendit. Hinc etiam de sancta Ecclesia per David Dominus dicit: Pauperes eius saturabo panibus [Psal. CXXXI, 15], quia in illa mentes humilium positae spiritalium implentur refectione donorum.
5 Rursum per panem divinae doctrinae eruditio designatur, sicut per prophetam dicitur: Qui habitatis in terra Austri, cum panibus occurrite fugienti [Isai. XXI, 14]. In terra quippe Austri habitant qui in sancta Ecclesia positi superni Spiritus charitate perflantur. Fugit autem qui huius mundi mala evadere concupiscit. Qui ergo in terra Austri habitat, fugienti cum panibus occurrat, id est, is qui iam sancto Spiritu intra Ecclesiam plenus est eum qui mala sua evadere nititur eruditionis alloquio consoletur. Fugienti scilicet cum panibus occurrere est metuenti aeterna supplicia doctrinae sacrae escas offerre, et modo tumorem terrore comprimere, modo pavorem exhortatione refovere. Quia panis refectio Scripturae sacrae non inconvenienter accipitur, per eumdem prophetam Iudaeis solam litteram servantibus dicitur: Quare appenditis argentum, et non in panibus [Isai. LV, 2]? Ac si diceret: Pensatis sacra eloquia, sed non in refectione, quia dum solam litterae speciem custoditis, de spiritali intelligentia pinguedinem internae refectionis amittitis. Unde illic apte subiungitur: Et laborem vestrum non in saturitate [Ibid.].
6 [Vet. XXVI.] Rursum per panem haereticorum praedicatio designatur, sicut per Salomonem mulier haereticae ecclesiae typum gestans, et stultos convocans, dicit: Panes occultos libenter edite [Prov. IX, 17]. Vel, sicut in nostra translatione scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Sunt enim nonnullae haereses quae aperte metuunt praedicare quod sentiunt, et apud infirmorum mentes verba sua tanto magis [Turon., condunt.] condiunt, quanto quasi amplius reverenter abscondunt. Unde non immerito dicitur: Panes occultos libenter edite. Miseris enim cordibus occulta haereticorum verba eo magis sapiunt, quo cum reliquis communiter non habentur.
7 Rursum per panem subsidium praesentis vitae accipitur, sicut Iacob ad Laban transiens, ait: Domine Deus, si dederis mihi panem ad manducandum, et vestem ad induendum [Genes. XXVIII, 20]. Et sicut in Evangelio Dominus turbis se sequentibus dicit: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis [Ioan. VI, 26]. De septem enim panibus fuerant satiati. Et per eorum personam Dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur, qui per sacros ordines ad Dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia vitae praesentis exquirunt; nec cogitant quid vivendo imitari debeant, sed quae compendia percipiendo satientur. Satiatos quippe de panibus Dominum sequi est de sancta Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse. Et non pro signis [Plerique Norm., est Dominum quaerere, sed pro panibus ad religionis officium.] est Dominum, sed pro panibus quaerere, ad religionis officium, non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare.
8 Rursum per panem iucunditas humanae delectationis accipitur. Unde Ieremias propheta dum synagogae perditos mores defleret, dixit: Omnis populus eius gemens et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam [Thren. I, 11]. Gemens enim populus quaerit panem, dum prava hominum multitudo affligitur, quia non ad votum de praesentis vitae iucunditate satiatur. Sed et pretiosa quaeque pro cibo dat, quia virtutes mentis in appetitum delectationis transitoriae inclinat. Et refocillare animam nititur, quia perversis suis desideriis satisfacere conatur. Unde bene mox ex voce illius electae multitudinis subdit: Vide, Domine, et considera quia facta sum vilis [Thren. I, 11]. Vilis quippe plebs Dei efficitur, quando pravorum numero crescente, in eis non summa et coelestia, sed abiecta et terrena sectatur.
9 [Vet. XXVII.] [ 50. ] Quidquid sapit, vi tentationis amarescit.---Eliu itaque quid aliud panem quam praesentis vitae delectationem vocat? Qui postquam vim tentationis expressit, illico subdidit: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quia videlicet omne quod prius de ipsa prosperitate vivendi dulce sapiebat, postmodum per vim tentationis amarescit. Nonnunquam vero quidquid gaudii, quidquid virtutis favere videbatur, subito in pavore tentationis amittitur, et quasi evacuatus eisdem virtutibus tristis animus solo moerore possidetur. Cum enim paulo vehementius impulsu tentationis afficitur, quia exerere vim solitae fortitudinis non valet, eam iam velut perditam dolet, seque ex se vacuum sentiens, infirmitatem suam [Edit. Rom. Sixti V, ex ipsa sua vanitate. Habent Mss. Anglic. et nostri, inanitate.] ex ipsa sua inanitate cognoscit. Unde ab omni mox iucunditate quasi frangitur; et escas prioris laetitiae respuens, eo quem solum libenter appetit luctu satiatur. Unusquisque enim cum sibi bene vivendi prosperitas arridet hilarescit, atque ipsa hilaritas animum velut desiderabilis cibus reficit. Sed cum tentatione paulo amplius imminente pulsatur, a mente eius per moeroris fastidium gaudium omne respuitur, quae prius eodem gaudio quasi satiata laetabatur. Quia igitur homo tentatus ab ore cordis omnem cibum respuit delectationis, [Ita Ebroic., Vindoc. et alii. At Editi, nihilque ei.] nihilque eum aliud quam semetipsum et cognoscere et flere delectat, bene dicitur: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
10 [51. ] Tentationum et flagellorum utilitas.---Sed, sicut superius diximus [Num. 48], idcirco moderamine occultae dispensationis ita tentari permittimur, ut qui ex divino munere in virtute proficimus, etiam quid sumus ex propria infirmitate memoremur; et qui ex perceptione muneris opera virtutis inferimus, ex infirmitatis nostrae memoria sacrificium humilitatis offeramus. Aliquando autem post profectum virium non solum tentant vitia, sed etiam flagella castigant. Cum autem tentamur vitiis, pia dispensatione nobiscum agitur, ne his virtutibus quibus proficimus extollamur. Cum vero flagellis atterimur, malis increpantibus admonemur ne mundo blandiente seducamur. Vitia dum nos tentant, proficientes in nos virtutes humiliant; flagella dum tentant, surgentes in corde huius mundi voluptates eradicant. Per tentantia vitia discimus [Mss. Norm. quod de nobis, per ferientia flagella quid de hoc mundo sentiamus.] quid de nobis simus, per ferientia flagella cognoscimus quid de hoc mundo fugiamus. Per illa restringimur, ne intrinsecus extollamur, per ista comprimimur, ne quid extrinsecus appetamus. In hac ergo vita dum sumus, et flagellis atteri, et aliquando tentari vitiis necesse est. Sive enim in laboribus flagellorum, seu in certamine vitiorum, non solum nobis nostra infirmitas innotescit, sed etiam in quanta virtute profecerimus agnoscimus. (Rec. XVIII.] Nemo quippe vires suas in pace cognoscit. Si enim bella desunt, virtutum experimenta non prodeunt. Improvidus miles est, qui fortem se in pace gloriatur. [Vet. XXVIII.] Quia ergo saepe virium merita per flagellorum adversa patefiunt, apte Eliu subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.106v csg208.51

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XXIV . <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik