monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XVIII. <<<     >>> XX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XIX [Rec. XI].

1 VERS. 13, 14.---Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. [Ita legendum ex Mss. Anglic. et nostris. In Edit., semel loquitur . . . . . non repetit. Nostra lectio Hebraico textui magis concinere videtur, in quo futurum usurpatur, iedabber. Attamen Hieronymus vertit, semel loquitur. Caeterum sanctum Gregorium legisse loquetur, patet ex his quae leguntur infra, num. 35, quod autem non ait locutus est, sed loquetur, non videlicet tempus praeteritum, sed futurum ponens.] Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet.
2 [34. ] In Scriptura sacra quidquid scire nos decet, docet Deus.---Afflicti cordis est proprium ut in omne quod appetit, et tamen rerum ordinem contrarium sentit, si possit fieri, cur ita, vel non ita sit, divinis sibi responderi vocibus velit, ut Deum de cuncta rerum controversia consulat, et responsionis eius cognita ratione conquiescat. Eliu autem praevidens quod scripturam sacram Dominus conderet, ut in ea vel publicis vel occultis cunctorum quaestionibus responderet, ait: Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet. Ac si diceret: Deus singulorum cordibus privatis vocibus non respondet, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum quaestionibus satisfaciat. [Vet. XIX.] In scripturae quippe eius eloquio causas nostras singuli si requirimus, invenimus, nec opus est ut in eo quod specialiter quisque tolerat responderi sibi divina voce specialiter quaerat. Ibi enim nobis omnibus in eo quod specialiter patimur communiter respondetur, ibi vita praecedentium fit forma sequentium. Ut enim unum e pluribus proferamus, ecce dum passione aliqua vel molestia carnis afficimur, scire fortasse occultas causas passionis eiusdem vel molestiae optamus, quatenus in eo quod patimur ex ipsa rerum scientia consolemur. Sed quia de specialibus tentationibus nostris nequaquam nobis singulis specialiter respondetur, ad Scripturam sacram recurrimus. Ibi videlicet invenimus quod Paulus carnis infirmitate tentatus audivit: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9]. Quod idcirco illi in infirmitate propria dictum est, ne singillatim nobis omnibus diceretur. In Scriptura igitur sacra vocem Dei, afflicto Paulo, audivimus, ne cum fortasse affligimur, singuli audire eam privata consolatione quaereremus. Non ergo Dominus ad omnia verba nobis respondet, quia semel loquetur, et secundo idipsum non repetet; id est, in his quae per Scripturam sacram ad patres nostros protulit, nos erudire curavit. [Ita cum Colb., Turon., Norm., etc., vet. Ed. Paris. In Ed. aliis, Discant igitur sancti doctores Ecclesiae, discant et arrogantes, cum intra eam laborare.] Dicant itaque sanctae Ecclesiae doctores, dicant etiam arrogantes, cum in ea laborare quosdam pusillanimitate conspiciunt, quia nobis Deus ad verba omnia non respondet, quia semel loquetur Deus, et idipsum secundo non repetet; id est, cogitationibus vel tentationibus singulorum non iam passim per prophetarum voces, non per angelica officia satisfacit, quia in Scriptura sacra quidquid potest singulis evenire comprehendit, atque in illa per exempla praecedentium etiam vitam sequentium informare curavit.
3 [35. ] Loqui Dei est Verbum genuisse.---Quamvis quod ait: Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet, hoc intelligi subtilius potest, quod Pater unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit. Loqui enim Dei est Verbum genuisse. Semel autem loqui [Deest Dei in Utic. et pler. Norm.] Dei est Verbum aliud praeter unigenitum non habere. Unde et apte subditur: Et secundo idipsum non repetet, quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, nonnisi unicum genuit. Quod autem non ait, Locutus est, sed loquetur, non videlicet tempus praeteritum, [In Ed., nec futurum. Contrario sensu legitur sed in Mss. Anglic., Norm., Colb. et aliis.] sed futurum ponens, liquet omnibus quia Deo nec praeteritum tempus congruit, nec futurum. Tanto ergo in eo quodlibet tempus ponitur libere, quanto nullum vere. Neque enim quodlibet libere dici poterat, si saltem unum proprie diceretur. Inde itaque dici in Deo tempus [In Editis, audaciter.] audacter quoslibet licet, unde in eo dici proprie nullum licet. Verbum namque Pater sine tempore genuit.
4 [36. ] Hanc generationem mirari debemus, non scrutari.---Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus, quod existens ante saecula genuit aequalem, quod gignente natus posterior non est? Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus. Illius autem nativitatis vim iam mirari posse, aliquatenus videre est. Sed quomodo videmus quod nequaquam comprehendimus? Est autem quod de usu carnis trahere ad sensum spiritus debemus. Nam si quis in tenebris clausis oculis iaceat, atque ante eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi eius oculi ipso adventu luminis feriuntur, ut patescant. Cur ergo turbati sunt, si clausi nihil viderunt? Nec tamen aliquid perfectum fuit, quod videre clausi potuerunt. Nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Sic itaque, sic sumus, cum de incomprehensibili nativitate intueri aliquid conamur. Eo ipso enim [Mss. Norm. et nonnulli, quod fulgore admirationis . . . quod videre non valet.] quo fulgoris admiratione percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus, vim lucis oculis clausis [Post videt legitur in Editis: Eliu namque ait: Semel loquitur Deus. David vero Verbi unigeniti nativitatem intuens, ait: Semel locutus est Deus: Quia enim unigenitus Filius idem Verbum Patris et perfectione natus dicitur, et pro aeternitate semper nasci perhibetur, sacra Scriptura libere dicere de Deo consuevit, quia locutus est, et loquitur. In eo enim quod perfectum Verbum genuit, et locutus est Pater; in eo autem quod semper gignit, utique loquitur, quamvis hoc quod perfectum diximus proprie non dicamus. Neque enim quod factum non est proprie dicitur esse perfectum, sed eius plenitudinem per quamdam angustiam nostrae locutionis exprimimus, sicut etiam de Patre Dominus dicit: Estote perfecti, sicut et Pater coelestis perfectus est. Sed desiderantur in omnibus Mss. Norm., Turon., Vindoc., Colb., Baluz. Codex hic et multis in locis est exesus aut mutilus. Esse assumentum mihi persuadetur non solum Mss. Cod. silentio, sed etiam sermonis serie, quae hac longa parenthesi videtur abrupta. Etenim his verbis, quo fulgoris admiratione, etc., succedere debet immediate: Quia vero haec divinae naturae secreta admiratio.] videt. Quia vero haec divinae naturae secreta admiratio non facile occupatis per terrena desideria mentibus innotescit, [Plerique Norm. et Vind., aperte Dei locutio.] apte Dei locutio qualiter ad nos fiat insinuat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.103r csg208.37

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XVIII. <<<     >>> XX .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik