monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.26 > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XII. <<<     >>> XIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XIII [Rec. VII].

1 CAP. XXXIII, VERS. 12.---Audi igitur, Iob, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
2 [23. ] Superbi sanam doctrinam non sane praedicant, quod insolescant.---Pensemus de qua elatione descendit, quod beatum Iob audire se admonet, quod os aperuisse se perhibet, quod linguam suam [Colb., Vindoc. et Norm., in faucibus suis.] in faucibus loqui promittit. Hoc enim habet proprium doctrina arrogantium [Dist. 46, cap. Hoc habet] ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta quae sapiunt recte ministrare non possint. In verbis enim eorum proditur quod cum docent, quasi in quodam sibi videntur [Editi, culmine sublimitatis. Sequimur Baluz., Colb. et Norm.] summitatis culmine residere, eosque quos docent ut longe infra se positos veluti in imo respiciunt, quibus non consulendo loqui, sed vix dominando dignantur. Recte autem his per prophetam Dominus dicit: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia [Ezech. XXXIV, 4]. Cum austeritate enim et potentia imperant, qui subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant.
3 [Vet. XIII.] [ 24. ] Vera doctrina elationem fugit.---At contra vera doctrina tanto vehementius hoc elationis vitium fugit per cogitationem, quanto ardentius verborum suorum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cavet enim ne eum magis elatis moribus praedicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur. Humilitatem namque, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicere, et vivendo [Norm., Baluz. et Colb., conantur, et infra, eloquantur.] conatur ostendere, ut eam apud discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquatur. Unde Paulus Thessalonicensibus loquens, quasi culminis proprii apostolatus oblitus, ait: Facti sumus parvuli in medio vestrum [I Thess. II, 7]. Unde Petrus apostolus, cum diceret: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe [I Pet. III, 15], in ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi asseruit esse servandam, subdens: Sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam [Ibid., 16]. Hoc autem quod discipulo Paulus ait: Praecipe haec, et doce cum omni imperio [I Tim. IV, 11] [Tit. II, 15]; non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. [Vind., Norm. et alii, cum omni quippe imperio.] Cum imperio quippe docetur quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo ei potestatem elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei [Matth. VII, 29]. Singulariter namque ac principaliter [Deest, solus, in Norm.] solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit.
4 [Vet. XIV, Rec. VIII.] [ 25. ] Quid praedicatoribus, ut elationem fugiant, considerandum.---Nos enim, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum [Vindoc. et pler. Norm., nosse.] meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus, quales nonnullos corrigimus; aut tales aliquando fuimus, etsi iam divina gratia operante non sumus, ut tanto temperantius humili corde corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia peius ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei iudicia recurramus, quia sicut nos meritis nullis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat [Act. VII, 57], qui in morte eius lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitas increpari. Sed hunc, ut saepe dictum est, locutionis modum Eliu ignorare ostenditur, qui in locutione sua elationis [Ita Baluz., Colb., Norm. et vet. Ed. Paris. et Basil. Alii habent, typho. Observat noster Mabillonius ad epist. 247 sancti Bernardi saepe legi typum pro typho, in mss. Codicib. Id saepe occurrit in exemplaribus Gregorianis manu exaratis. In Reg. sancti Benedicti c. 31, ubi legitur sine typo vel mora: Hildemarus legit sine typho, hoc est sine fastu aut arrogantia: Aug., in ps. LV, 6: Invenis hominem superbum, typho arrogantissimo. Et de Civ. Dei, l. II, c. penult., unam fruentem Deo, alteram tumentem typho.] typo quasi potentia cuiusdam auctoritatis inflatur, dicens: Audi igitur, Iob, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
5 [26. ] Nonnulli modestiam solum simulant.---In faucibus vero loqui est silenter dicere, et non clamoribus vociferari. Quibus verbis arrogantes intra sanctam Ecclesiam positos signat. Hi enim velut in faucibus loqui dicuntur, quando non contra adversarios extra viventes clamant, sed quosdam intra sinum sanctae Ecclesiae quasi vicinos ac iuxta positos increpant. Saepe vero arrogantes eamdem quam tenent arrogantiam se fugere ostendunt; et dum sic cuncta agunt, ut nullum lateant, haec private singulis quasi [Plerique, silenter.] latenter narrant: quatenus non solum de sensu intelligentiae, sed de ipso apud homines etiam arrogantiae contemptu glorientur. Unde nunc dicitur: Loquatur lingua mea in faucibus meis. Ac si aperte dicatur: Quae contra te prudenter sentio, ecce silenter narro. Aliquando autem [Vindoc., in tantam impudentiam elationis.] in tantam impudentiae elationem prosiliunt, ut aliis tacentibus ipsi soleant laudare quod dicunt. Unde subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.100v csg208.28

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.26 > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik