monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24 > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, VII. <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT VIII [Vet. VIII].

1 VERS. 12, 13.---Sed, ut video, non est qui arguere possit Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum, non homo.
2 [15. ] Deus in hac vita solatia aliquando concedit, nullo vitae aeternae detrimento.---Saepe haeretici per hoc quod esse et hominibus despicabiles solent, cum a cunctis fere gentibus sanctam Ecclesiam venerari conspiciunt, opinionem eius quibus valent obtrectationibus lacerare contendunt, dicentes: Idcirco illi cuncta temporalia suppetunt, quia ei praemia aeternorum munerum subtrahuntur. Quorum vocibus Eliu obviat, dicens: Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum non homo. Ac si arrogantes intra sanctam Ecclesiam sed tamen fideles contra haereticos dicant: Per hoc quod sanctam Ecclesiam in honore hominum florere temporaliter cernitis, proiectam eam a Domino non credatis. Scit enim Redemptor eius, et in hoc itinere solatia venienti tribuere, et pervenienti ad aeternam patriam superna praemia reservare. Incassum igitur dicitis quia Deus eam et non homo proiecerit, cum venerari illam a cunctis fere hominibus videtis, quia sic ei terrenae gloriae adiumentum tribuitur, ut per hoc multiplicius etiam ad coelestia subvehatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.99r csg208.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik