monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 8.---Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
2 [13. ] Quatuor species tumoris in arrogantibus: prima, bonum a semetipso habere se credere; secunda, sibi pro suis meritis datum. Gratia non datur pro meritis. Tertia bonum aliquod falso sibi tribuere; quarta sibi soli, despectis caeteris, illud vindicare.---Haec recte diceret si eamdem intelligentiam sibi prae caeteris non arrogaret. Neque enim prava condemnatio est ex eo bono quod communiter datur private gloriari, scire bonum unde acceperit, et nescire quomodo bono uti debeat quod accepit. [Vet. VII.] Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non habent; aut, despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere iactabat, cui per Apostolum dicitur: Quid autem habes quod non accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Rursum ne dari nobis bonum gratiae pro nostris praecedentibus meritis crederemus, idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, [Vindoc., Dei enim donum est, omisso, sed. Deest etiam in Norm., Baluz. et Colb.] sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur [Ephes. II, 8]. Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum [I Tim. I, 13]. Quibus verbis aperte declarat quod gratia [Norm. et Vind., non meritis tribuatur. Utrumque Augustinianum sensum sapit.] non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit et quid de malitia meruit, et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli iactant se habere quod non habent, sicut divina voce per prophetam de Moab dicitur: [Pl. mss., superbiam Moab.] Superbiam eius, et arrogantiam eius ego novi, et quod non sit [Editi etiam veteres, iuxta eum. Vindoc., Baluz., Colb., Norm., iuxta eam, nimirum superbiam et arrogantiam. Ita quoque legitur in Vulgata, iuxta textum Hebraicum.] iuxta eam virtus eius [Ierem. XLVIII, 29]. Et sicut angelo Ecclesiae [Norm., Laudiciae. Vet. Ed., Laodiciae.] Laodiceae dicitur: Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus [Apoc. III, 17]. Rursum nonnulli, despectis caeteris, videri appetunt singulariter bonum habere quod habent. Unde et Pharisaeus idcirco de templo absque iustificatione descendit [Luc. XVIII, 14], quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit. Sancti quoque apostoli ab hoc elationis vitio revocantur, qui de praedicatione redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt [Luc. X, 17], ne de hac miraculorum singularitate gauderent, illico eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam velut fulgur de coelo cadentem [Ibid., 18]. Ipse quippe singulariter elatus dixerat: Super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, similis ero Altissimo [Isai. XIV, 13]. Et mire Dominus, ut in discipulorum cordibus elationem premeret, mox iudicium ruinae retulit, quod ipse magister elationis accepit, ut in auctore superbiae discerent quid de elationis vitio formidarent. In hac itaque arrogantiae quarta specie crebro humanus animus labitur, ut id quod habet habere se singulariter glorietur. In qua tamen similitudini diabolicae vicinius appropinquat, quia quisquis bonum se habere singulariter gaudet, quisquis videri sublimior caeteris quaerit, illum videlicet imitatur, qui despecto bono societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem ponens, et Altissimi similitudinem superbe appetens, per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen conatus est singularitatis erumpere. Eliu ergo quamvis dari a Domino sapientiam confitetur, in hac tamen elationis specie labitur, ut sapientiorem se caeteris gaudeat, et quasi de singulari bono sese inaniter extollat. Quod verbis sequentibus indicat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.98r csg208.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik