monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XX . <<<     >>> XXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT XXI [Rec. XVI].

1 VERS. 22.---Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus suis conteratur.
2 [33. ] Concordia in societate, sine patientia perseverare non potest.---Quia operatio corporea per humerum ac brachium agitur, bona quae ore protulit, si opere non implevit, cadere sibi humerum et conteri brachium exoptat. Ac si aperte dicat: [Ebroic., Gemet. ac alii Norm., si bona quae, hic Laud. habet ipsud quod mihi, pro ipsum.] Si ea quae dixi operari renui, ipsum quod mihi ad operandum datum est corporis membrum perdam, ut videlicet cadat a corpore, quod exercere nolui ad utilitatem. Si vero haec maledicti sententia ad spiritualem est intelligentiam referenda, liquet profecto quod brachium corpori per humerum iungitur. Et sicut per brachium bona operatio, ita per humerum socialis vitae coniunctio designatur. Unde propheta quoque intuens sanctos universalis Ecclesiae populos Deo concorditer servituros, ait: Et servient ei [Al. humero uno,] in humero uno [Sophon. III, 9]. In eo ergo quod dicit: Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, miram virtutem patientiae servasse se asserit, qui gravari se a personis minimis, nec contra hoc quod sibi iuste competere poterat, declinavit. Quod tamen si minime fecerit, adiungit: Humerus meus a iunctura sua cadat. Quia nimirum qui patientiam servare contemnit socialem vitam citius per impatientiam deserit. A iunctura etenim humerus cadit, cum adversitatis aliquid ferre animus non valens, fraternam concordiam relinquit; et quasi membrum separatur a corpore, cum is qui operari bona poterat a bonorum omnium abscinditur universitate. Neque enim unquam servari concordia nisi per solam patientiam valet. Crebro namque in humana actione nascitur, unde mentes hominum vicissim [Gemet., a suavitate.] a sua unitate ac dilectione separentur; et nisi ad adversa toleranda se animus praeparet, procul dubio humerus corpori non inhaeret. Hinc etenim Paulus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Hinc per semetipsam Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. XXI, 19].
3 [Vet. XVI.] [ 34. ] Sine patientia charitati coniuncta bona opera pereunt.---Recte autem, humero cadente, subiungitur: Et brachium meum cum ossibus suis conteratur: quia nimirum cuncta nostra operatio, cum quibuslibet videatur esse [Editi addiderunt fulta, quod abest a Mss. Laud., Val. Cl., Norm., etc. Germ. habet, virtutibus connexa. Corb. Germ., virtutibus plena.] virtutibus, solvitur, nisi per charitatis vinculum patientia conservetur. Sua enim bona [Gussanv., Vatic. et al. recent., pergit operari. Sed contra sancti Gregorii mentem, qui docet cessare bona operari qui aliena pati recusat, et contra fidem Mss. Anglic. et Norm., necnon Corb. Germ., Turon., Germ., Laud., etc., quibus consentiunt vet. Edit.] perdit operari qui aliena mala renuit perpeti. Fervore quippe iracundi spiritus laesus quisque a dilectione resilit, et cum se exterius gravari non tolerat, intus se per amissum [Val. Cl. lumen claritatis.] lumen charitatis obscurat; nec videt iam quo tendat pedem boni operis, qui oculum perdidit dilectionis. Sed sancti viri humerus a iunctura sua non cadit, quia videlicet eius dilectio a socialis vitae concordia per impatientiam non recedit. Eiusque brachium minime frangitur, quia omnis eius operatio in coniunctione humeri, id est in charitatis connexione custoditur, Sed qua consideratione bona haec tanta egerit, atque a malis omnibus sese abstinuerit, adiungit dicens.
Gregorius Magnus HOME

bke22.79v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik