monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XVII . <<<     >>> XIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT XVIII [Rec. XIII].

1 VERS. 18.---Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.
2 [28. ] Sancti bona sua non sibi, sed Deo tribuunt. Quidam dum aetate crescunt, ab innocentia decrescunt.---Miseratio etenim etsi eius fuerit arbitrii, ut cum ipso proficeret, liquet tamen quia eius arbitrii non fuit ut cum ipso de utero exiret. Constat ergo quia suae virtuti nil tribuit, qui profecto testatur quia hoc [Ed., ex conditoris. Lectionem nostram habent Germ., Norm. omnes, Turon., Corb. Germ., Laud., etc., et infra, quod a conditione, ubi in Ed. legebatur quod a conditore.] ex conditionis munere accepit. Bonum igitur quod a conditione habuisse se intimat, liquet procul dubio quia ad laudem conditoris narrat, indicans ab ipso se accepisse ut pius esset, a quo accepit ut esset, quia sicut suo opere in utero conditus non fuit, ita nec sua virtute ab utero pius fuit. Sed pensandum nobis est, quod asserit: Crevit mecum. Nonnulli enim quoad aetatem crescunt, ab innocentia decrescunt. Electis vero cum foris aetas corporis, intus, si dici liceat, crescit aetas virtutis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.78v