monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XV . <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT XVI [Vet. XII, Rec. XI].

1 VERS. 16.---Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci.
2 [25. ] Liberalitas Iob pauperibus dantis ad eorum votum. Qui extra metas inopiae petunt, obtinere non merentur. ---Per haec dicta vir sanctus ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deservisse. Sed quid si ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret? An quia in Scriptura sacra dici pauperes humiles solent, [Sic legimus in vet. Ed. et in Mss. Corb. Germ., Turon., Laud., Germ., Val. Cl., Norm. et pl. Recentiores Editores ex levi coniectura locum hunc sic mutarunt: ea sola aestimanda (Gussanv., aestimandi) sunt accipere pauperes, quae humiles petunt.] ea sola aestimanda sunt quae accipere pauperes volunt, quae humiles petunt? Et procul dubio oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur; id est, quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur. Nam valde iam superbire est, extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et superbe petentibus dicitur: Petitis et non accipitis, ec quod male petatis [Iac. IV, 3]. Quia ergo illi sunt veraciter pauperes, qui inflati per superbiae spiritum non sunt, quos aperte Veritas exprimit, cum dicit: Beati pauperes spiritu [Matth. V, 3]; recte nunc per sanctum virum dicitur: Si negavi quod volebant pauperibus, quoniam qui ea volunt quae profecto liquet quod eis non expediunt, eo ipso quod superbiae abundant spiritu, iam pauperes non sunt. Sed beatus Iob dum pauperes humiles appellat, quidquid ab eo accipere pauper voluit, non negavit, quia veraciter quisque humilis [Placuit Editoribus, verbo oportere sublato, accersere in eius locum obtinere, quod sane melius sonat. Verum ne ipsis obsequamur obstant Mss., praesertim Laud., Germ., Norm. et Corb. Germ.] quod non potuit oportere, nec voluit.
3 [26. ] Munificentia Iob non solum ex munere, sed ex dandi celeritate pensanda.---Sed cum largitatem mentis suae indicat, quia ad votum se pauperibus concurrisse manifestat, necesse est ut quaeramus ne lumen misericordiae dationis tarditate fuscaverit. Unde subiungit: [In Germ., Norm., Laud., Corb. Germ. et aliis, et si oculos; supra tamen ubi idem textus profertur, legitur simpliciter, et oculos.] Et oculos viduae expectare feci. Petentem se viduam exspectare noluit, ut non solum ex munere, sed etiam ex celeritate muneris, bonorum operum merita augeret. Unde alias scriptum est: Ne dicas amico tuo, vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare [Prov. III, 28]. Sed nonnulli solent exterius multa largiri, communis autem vitae gratiam repellentes habere pauperes socios in domestica conversatione refugiunt. Unde beatus Iob, ut non solum se insinuet exterius multa praebuisse, sed apud se quosque inopes etiam in domestica conversatione recepisse, protinus adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.78r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik