monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT I.

1 [1. ] In explicandis sacris Scripturis, nec solus historicus sensus sequendus est, nec semper allegoricus.---Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione [Ebroic., Utic. ac plur., suspensus.] pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursus torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe eius sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondat.
2 [2. ] Probatur prior propositio.---Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur: Tollens Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his [Sic, praeeunte Vulgata, legitur in Mss. Corb. Germ., Norm., Germ., Laud., Val. Cl., etc., quibus consentiunt veteres Edit. In veteri tamen Ed. Basil. habes, quae integrae erant, virides. Idem legitur in Gilot. Arrisit magis Romanis Editoribus sub Sixto V et Gussanv., quae exspoliatae fuerant . . . illae vero integrae . . . . virides. Deinde, et parerent maculosas et varias, et div. col. respersas.] quae exspoliata fuerant candor apparuit; illa vero quae integra erant viridia permanserunt, atque in hunc modum color effectus est varius [Genes. XXX, 37]. Ubi et subditur: Posuitque eas in canalibus in quibus effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore respersa [Ibid., 38, 39]. Quid est enim virgas virides, amygdalinas, atque ex platanis ante gregum oculos ponere, nisi per Scripturae sacrae seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia iuxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur, intimus candor appareat; et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant exterius, in viriditate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis [In Laud. perantiquo, cortix; quod fortasse olim in usu erat pro cortex; hinc in casibus flexis, corticis, cortici, etc., non cortecis, corteci.] cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Iacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales [Vindoc., nostri sensus.] nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident; et diversum colorem proles boni operis habeat, quia et nonnunquam [Germ. et Gemet., subtracta litterae cortice.] subtracto litterae cortice, acutius interna considerat, et reservato nonnunquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.
3 [3. ] Probatur altera.---Nam quia divinae sententiae aliquando interius rimandae sunt, aliquando exterius observandae, per Salomonem quoque dicitur: Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum; et qui vehementer [Vindoc et vet. Ed. Paris., emulget. Turon., emulgit. Corb. Germ., emulgetur. Laud., Germ. et Val Cl., emulgitur. Norman., emungitur, et ita infra.] emungit, elicit sanguinem [Prov. XXX, 33]. Ubera quippe fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis ungimur. Quod tamen nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur ab uberibus, sanguis sequatur. Plerumque etenim quidam dum verba sacri eloquii plus quam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem quippe elicit, qui vehementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur. Unde necesse est ut beati Iob opera, quae inter increpantium amicorum verba idcirco narrat ne afflicta mens illius in desperatione deficiat, iuxta pondus historiae perscrutemur, [Val. Cl., ne si haec animum . . . . spiritaliter investigata pulsent, ex verborum, etc.] ne si haec animus plusquam necesse est spiritaliter investiget, a verborum eius uberibus sanguis nobis pro lacte respondeat. Si quando vero quaedam mystica in suorum operum narratione permiscet, ad haec necesse est ut mens concita redeat, ad quae hanc ipse, ut datur intelligi, ordo loquentis vocat. Nam sanctus vir postquam ea quae sibi per flagellum Domini fuerant inflicta narravit, nunc per ordinem proprias enumerando virtutes, qualis ante flagellum fuerit innotescit; sic vitae suae historiam texens, [Norm., ut ei perraro.] ut ei perrarum aliquid quod allegorice intelligi possit interserat, quatenus et ex magna parte historica sint quae memorat, et tamen aliquando per haec eadem ad spiritalem intelligentiam consurgat. [Gemet., qua utique fortitudine] Qua itaque fortitudine ab omni lapsu exteriora sua custodiae interioris disciplina constrinxerit, insinuat dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.71v

>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, II.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik