monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXXVIII . <<<     >>> XL .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXXIX [Rec. XXIX].

1 VERS. 29.---Frater fui draconum, et socius struthionum.
2 [75. ] Nulla vera sanctitas, nisi quae inter malos probata fuit.---Quid draconum nomine nisi malitiosorum hominum vita signatur? De quibus et per prophetam dicitur: Traxerunt ventum quasi dracones [Ierem. XIV, 6]. Perversi etenim quique ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. Qui autem struthionum appellatione intelligi, nisi simulatores solent? Struthio etenim pennas habet, et volatum non habet; quia simulatores quique speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Visio quippe eos bonae actionis decorat, sed a terra minime penna virtutis levat. Electus itaque sanctae Ecclesiae populus, quia pacis suae tempore intra se quosdam malitiosos ac simulatores patitur, dicat: Frater fui draconum, et socius struthionum. Quod beati quoque Iob vocibus specialiter congruit, qui ad culmen magnae fortitudinis bonus inter malos fuit. [Vet. XXIX.] Nullus quippe perfectus est, qui inter proximorum mala patiens non est. Qui enim aequanimiter aliena mala non tolerat, ipse sibi per impatientiam testis est [Vindoc., quia ab omni plenitudine legis distat. Germ., quia ab omni plenitudine longe distat.] quia a boni plenitudine longe distat. Abel quippe esse renuit [7, q. 1, c. Adversitas, § 3, p. Abel], quem Cain malitia non exercet [Genes. IV, 3 seq.].
3 [76. ] Mali inter bonos hic permisti, cur?---Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur, sic flores inter spinas prodeunt, et rosa quae redolet crescit cum spina quae pungit. Duos namque filios habuit primus homo, sed unus electus alter reprobus fuit [Genes. IV, 1, 2]. Tres quoque filios Noe arca continuit, sed duobus in humilitate persistentibus, unus ad patris irrisionem ruit [Ibid., IX, 18]. Duos Abraham filios habuit, sed unus innocens, alius vero fratris persecutor fuit [Ibid., XVI, 15; XXI, 9]. Duos quoque Isaac filios habuit, unus in humilitate servatus, alter vero et priusquam nasceretur reprobatus est [Ibid., XXV, 24 seq.]. Duodecim Iacob filios genuit, sed ex his unus per innocentiam venditus, caeteri vero per malitiam venditores fratris fuerunt [Ibid., XXXVII, 27). Duodecim quoque apostoli in sancta Ecclesia sunt electi, sed ne improbati remanerent, unus eis admistus est, qui eos persequens probaret. Sic namque iusto peccator cum malitia iungitur, sicut in fornace auro palea cum igne sociatur, ut quo ardet palea, purgetur aurum. Hi ergo veraciter boni sunt, qui in bonitate persistere etiam inter malos possunt. Hinc etiam sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias [[Cant. II, 2]. Hinc ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas [Ezech. II, 6]. Hinc Petrus vitam beati Lot glorificat, dicens: Et iustum Lot oppressum a nefandorum [Ita Norm., Bellov., Corb. Germ., Laud. et Val. Cl. In Vind., impudica conv. Editi cum Germ., iniusta conversatione,] iniuria conversatione eripuit [II Pet. II, 7]. Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iusti iniquis operibus cruciabant. Hinc Paulus discipulorum vitam glorificat, et glorificando confirmat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes [Philip. II, 15]. [Rec. Ed., hinc Ioannes per angelum Pergami Ecclesiae. In Mss. Turon., Bellov., Laud., Corb. Germ., Germ., etc., non, per angelum Ioannes, sed, angelus per Ioannem loquitur; idque sacro textui et rationi magis congruit.] Hinc per Ioannem angelus Pergami Ecclesiae attestatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam [Apoc. II, 13]. Beatus igitur Iob ut ostendat cuius fortitudinis fuerit, insinuet cum quibus vixit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum. [Plerique Norm., quia minus essent bona, quae ipse ageret.] Quia minus esset quod ipse bona ageret, nisi et ad bonitatis suae cumulum ab aliis mala toleraret. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.70r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik